Obrázky na stránke
PDF
ePub

IX.

Qui docent: >>Christum nunquam rogasse pro infallibili credentium in fide perseverantia«. Contradicunt enim ipsi Christo dicenti Luc. XXII, 32: Ego rogavi pro te, Petre, ne. deficiat fides tua. Et Evangelistae Joanni testanti Joann. XVII, 20: Christum non tantum pro Apostolis, sed etiam pro omnibus, per sermonem ipsorum credituris, orasse: vers. 11: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo. Et vers. 15: Non oro, ut eos tollas e mundo, sed

ut conserves eos a malo.

Conclusio.

Atque haec est perspicua, simplex', et ingenua orthodoxae de quinque articulis in Belgio controversis doctrinae declaratio, et errorum, quibus ecclesiae Belgicae aliquamdiu sunt perturbatae, rejectio: quam Synodus ex verbo Dei desumptam, et Confessionibus Reformatarum Ecclesiarum consentaneam esse judicat. Unde liquido apparet, eos, quos id nimine decuit, citra omnem veritatem, aequitatem, et caritatem populo inculcatum voluisse :

>>Doctrinam Ecclesiarum Reformatarum de praedestinatione et annexis ei capitibus, proprio quodam genio atque impulsu, animos hominum ab omni pietate et religione abducere, esse carnis et Diaboli pulvinar, arcemque Satanae, ex qua omnibus insidietur, plurimos sauciet, et multos tum desperationis, tum securitatis jaculis lethaliter configat: eandem facere Deum auctorem peccati, injustum, tyrannum, hypocritam, nec aliud esse, quam interpolatum Stoicismum, Manicheismum, Libertinismum, Turcismum : eandem reddere homines carnaliter securos: quippe ex

ea persuasos clectorum saluti, quomodocunque vivant, non obesse, ideoque eos sccure atrocissima quaeque scelera posse perpetrare: reprobis ad salutem non prodesse, si vel omnia sanctorum opera vere fecerint eadem doceri, Deum nudo puroque voluntatis arbitrio, absque omni ullius peccati respectu, vel intuitu, maximam mundi partem ad aeternam damnationem praedestinasse et creasse: eodem modo, quo electio est fons et causa fidei ac bonorum operum, reprobationem esse causam infidelitatis et impietatis : multos fidelium infantes ab uberibus matrum innoxios abripi et tyrannice in gehennam praecipitari, adeo ut iis nec baptismus, nec ecclesiae in eorum baptismo preces, prodesse queant«.

Et quae ejus generis sunt alia plurima, quae Ecclesiae Reformatae non solum non agnoscunt, sed etiam toto pectore detestantur. Quare quotquot nomen Servatoris nostri Jesu Christi pie invocant, eos Synodus haec Dordrechtana per nomen Domini obtestatur, ut de Ecclesiarum Reformatarum fide, non cx coacervatis hinc inde calumniis, vel etiam privatis nonnullorum, tum veterum, tum recentium doctorum dictis, saepe etiam aut mala fide citatis, aut corruptis, et in alienum sensum detortis, sed ex publicis ipsarum Ecclesiarum Confessionibus, et ex hac orthodoxae doctrinae declaratione, unanimi omnium et singulorum totius Synodi membrorum consensu firmata, judicent. Calumniatores deinde ipsos serio monet, viderint, quam grave Dei judicium sint subituri, qui contra tot ecclesiarum Confessiones, falsum testimonium dicunt, conscientias infirmorum turbant, multisque vere fidelium societatem suspectam reddere satagunt.

in

Postremo hortatur haec Synodus omnes Evangelio Christi Symmystas, ut in hujus doctrinae pertractatione, in Scholis atque in Ecclesiis, pie et

religiose versentur, eam tum lingua, tum calamo, ad divini nominis gloriam, vitae sanctitatem, et consternatorum animorum solatium accommodent, cum scriptura secundum fidei analogiam non solum sentiant, sed etiam loquantur; a phrasibus denique iis omnibus abstineant, quae praescriptos nobis genuini sanctarum scripturarum sensus limites excedunt, et protervis Sophistis justam ansam praebere possint, ctrinam Ecclesiarum Reformatarum suggillandi, aut etiam calumniandi. Filius Dei Jesus Christus, qui ad dextram patris sedens dat dona hominibus, sanctificet nos in veritate, eos, qui errant, adducat ad veritatem calumniatoribus sanae doctrinae ora obstruat, et fidos verbi sui ministros spiritu sapientiae et discretionis instruat, ut omnia ipsorum eloquia ad gloriam Dei, et aedificationem auditorum, cedant. Amen.

Confessio Hungarica.

Vera confessio ex verbo Dei sumta et in Synodo Czengerina uno consensu exhibita et declarata. (*)

Vere

De uno et solo Deo.

ere et sincere confitemur secundum scripturas sacras, Deum verum esse unum et solum,

auctorem

et conservatorem omnium, qui sic se patefecit, ut sit Pater, Filius et Spiritus Sanctus.

De Trinitate unius Jehovae.

Hunc unum et solum Deum, tres in coelo testes Patrem, Filium et Spiritum Sanctum esse credimus: qui licet tres sint subsistentibus suis proprietatibus, et

*) Etiam sub titulo:

Confessio Pastorum ecclesiae Jesu Christi, exhibita in Czenger de uno et solo Deo, qui est pater, filius, et Spiritus Sanctus, confirmata explicatione phrasium hebraearum, et regulis certis ex verbo Dei desumtis“. Typis expressa Debrecini a. 1570. 4.

officiis dispensatoriis: tamen hi tres num quoque sunt, ut Apostolus testis est, 1 Johann. cap. V.

De Patre aeterno.

Patrem vocamus ex verbo Dei, Deum et Jehovam in se vitam habentem, a nullo existentem, et omni origine carentem, qui ex sua hypostasi tanquam characterem et splendorem suae gloriae, Filium unigenitum ab aeterno sine omni principio et muntatione genuit, per quem omnia ab aeterno praesciit, et disposuit, et in principio creavit, et conservat et electos justificando salvat, impios autem condemnat.

De Filio Dei.

Christum juxta carnem Davidis filium, per omnia fratribus similem, excepto peccato, credimus. Hunc eundem Christum, secundum Logon (λóyov), credimus et confitemur filium Dei unigenitum a patre, Deum et Johovam aequalem patri, et ab initio ante omnia opera, ex ore altissimi, tanquam splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus genitum esse, per quem omnia facta sunt ante creationem, in creatione et post creationem. Qui dicitur Angelus foederis, et sermo Dei, carnem in fine seculorum assumens. Kom. I, 8. 9. Hebr. I, 2. 3. Gal. III. IV. Psal. II. 1 Tim. III. Rom. III, IV. VIII. Hebr. III, 8. 9. Qui cum subsistens esset in forma Dei, patri aequaliter, se humiliavit ac formam serui assumsit, sic totum antilytron (ávtikvτoov), seu aequivalens pretium, virtute et potentia Spiritus aeterni in carne assumta persolvit. Quia in ipso somaticos owμatinós) seu vere, placuerit patri, totam plenitudinem Deitatis inhabitare, ut sic omnia per eum restaurari possint, Eph. I. Coloss. I. II. 2 Cor. V.

Huic Christo licet juxta carnem temporalis tri

« PredošláPokračovať »