Obrázky na stránke
PDF
ePub

et efficacia spiritus aeterni. Deinde ut et misericordiae divinae vivificanti electos per ejusdem sermonis et filii Dei unigeniti omnipotentiam satisfieret, juxta electionem aeternam in Christo ab aeterno factam Eph. I.

2.) Propter antilytron (dvtihvtqov), aut aequivalens pretium, hoc est, ut perfecte mediator pretium salutis pro electis solvere possit: hoc scilicet, propter peccatum hominum mori in carne possit. Deinde peccatum, mortem, Diabolum, infernum, legis maledictionem destruere possit, imaginem autem Dei amissam, vitam, justitiam, sapientiam Dei, reparare possit, et vivificare, omnia restaurare possit deitatis suae virtute et potentia, Rom. III. IV. VIII. 2 Cor. III. V. Col. I. II. Eph. I. III.

3.) Quia literaliter mediator vocatur filius Dei unigenitus immortalis, id est verus Deus, vita aeterna, id est, immortalis Jehova Deus aeternus, magnus laudandus in secula: Deus magnus, sua potentia et virtute salvans, 1 Cor. I. III. Col. I. Hebr. I. VII. IX. Zach. I. III. X. XIII. XIV. Oseae I. II. III. XII. Idem mediator Dei et hominum vocatur homo Jesus Christus. Sunt ergo gloriae Dei et veritatis, justitiae, deitatis destructores, sunt pacis inter homines hostes, qui Christum mediatorem, id est, filium Dei unigenitum a patre, et hominem verum negant, Luc. I. II. Impossibile enim est, gloriam Dei in coelis perfici, Legem et Evangelium impleri, et salutem, pacem electorum perfici, sine filio Dei vero Deo, et homine, et sine vero homine, Rom. I. III.

Confessiones Polonicae.

I.

Consensus Sendomiriensis. (*)

Postquam diu multumque cum sectariis Trithei

tis, Ebionitis, Anabaptistis conflictatum esset, tandem divino favore ex tot tantisque certaminibus et deplorandis contentionibus emersimus. Visum est iisdem ecclesiis Polonicis Reformatis et Orthodoxis, quae in quibusdam capitibus et formulis doctrinae (hostibus veritatis et Evangelii) minime consentire videbantur, pacis et concordiae studio, Synodum convocare, ac consensionem mutuam testari. Quare habita collatione amica et christiana, sic junctis compositisque animis consenserunt in haec capita:

Primum. Quemadmodum et nos, qui in praesenti Synodo nostram confessionem edidimus, et fratres nunquam credidimus eos, qui Augustanam Confessionem amplectuntur, aliter quam pie et orthodoxe

(*) Titulus plenior est hic:

Consensus mutuus in religionis christianae capitibus inter ecclesias majoris et minoris Poloniae, Lithuaniae, et Samogitiae, quae juxta Confessionem Augustanam, fratrum Waldensium, ut vocant, et Helveticam, aliquo modo a se dissentire videbantur, factus in Synodo Sendomiriensi. Anno 1570. April. 14.

sensisse de Deo, et sacra Trinitate, atque incarnatione filii Dei, et justificatione, aliisque praecipuis capitibus fidei nostrae : ita etiam ii, qui Augustanam confessionem professi sunt candide et sincere, se vicissim tam de nostrarum ecclesiarum, quam de fratrum, quos vocant Waldenses, confessione de Deo et sacra triade, incarnatione filii Dei, justificatione, et aliis primariis capitibus fidei christianae, nihil agnoscere, quod sit absonum ab orthodoxa veritate, et puro verbo Dei. Ibique sancte invicem hujus polliciti, unanimiter secundum regulam verbi Dei defensuros consensum hunc mutuum in vera et pura Christi religione contra Pontificios, contra Sectarios, con. tra denique omnes hostes Evangelii et veritatis.

Deinde vero quantum ad infelix illud dissidium de Coena attinet, convenimus in sententia verborum ut illa orthodoxe intellecta est a patribus, ac inprimis ab Irenaeo, qui duabus rebus, scilicet terrena et coelesti, hoc mysterium constare dixit, neque ele menta signave illa nuda et vacua esse asserimus, sed simul reipsa credentibus exhibere et praestare fide, quod significant. Denique ut expressius clariusque loquamur, convenimus, ut credamus et confiteamur, substantialem praesentiam Christi, non significari duntaxat, sed vere in coena vescentibus repraesentari, distribui, et exhiberi, symbolis adjectis ipsi rei, minime nudis, secundum Sacramentorum naturam. Ne vero diversitas formularum loquendi contentionem aliquam pariat, placuit, praeter articulum, qui est insertus confessioni nostrae mutuo consensu adscribere articulum Confessionis Saxonicarum ecclesiarum de coena Domini, missae ad Tridentinum Concilium, anno 1551., quem etiam pium agnoscimus, et recipimus. Cujus confessionis verba haec

sunt:

[ocr errors]

De Coena Domini.

,,Et baptismus, et coena Domini, sunt pignora et testimo nia gratiae, ut antea dictum est, quae de promissione et tota redemtione nos commonefaciunt, et ostendunt beneficia Evangelii ad singulos pertinere, qui his ritibus utuntur. Sed tamen hoc discrimen est: per baptismum singuli inseruntur ecclesiae; sed coenam Domini simul etiam voluit Dominus esse nervum publicae congregationis. Vult enim Deus ministerium Evangelii publicum esse, non vult in latebris tantum inclusam teneri vocem Evangelii, sed exaudiri eam vult a toto genere humano, vult se agnosci et invocari: ideo vult publicos et honestos esse congressus, et in his vult sonare Evangelii vocem; vult se ibi invocari et celebrari, Vult etiam hos ipsos congressus, testes essse confessionis et sejunctionis ecclesiae Dei ab aliarum gentium sectis et opinionibus. Convenit Joannes Ephesi cum suo coetu, et docet evangelium, et usu sacramentorum, totus coetus ostendit, se hanc doctrinam amplecti, et hunc Deum invocare, qui evangelium tradidit, et sejunctum se esse a Dianae, Jovis, et aliorum idolorum cultoribus. Vult enim Deus conspici et audiri suam ecclesiam in mundo, et vult sejunctam esse multis publicis signis a reliquis gentibus. Sic haud dubie suos coetus habuerunt primi parentes, Adam, Seth, Enoch, Noë, Sem, Abraham et deinceps politia Israel habuit multos ritus, ut sejunctio illa a gentibus esset conspectior. Addidit etiam peculiarem promissionem congregationi: Ubicunque duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ero in medio eorúm. Item: Quicquid petent consentientes, fiet eis. Et in Psalmo : Laus ejus in ecclesia sanctorum.. Sintque promissiones, in quibus adfirmat Deus, se ecclesiam servaturum esse, eo dulciores, quia intelligimus, eum publicum ministerium in congressibus honestis conservare et restituere: sicut et in ipsis verbis coenae Domini inclusa est haec promissio, cum jubet annunciari mortem Domini, et hanc coenam distribui, donee venerit".

Ut igitur reverentia major sit in hujus sacramenti usu, verae causae institutionis cogitentur, quae ad publicam

[ocr errors]

congregationem, et ad singulorum consolationem perti

nent".

,Prima causa est: Filius Dei vult in publica et honesta congregatione sonare vocem evangelii. Hujus congregationis vinculum vult esse hanc sumtionem, quae summa reverentia facienda est, cum ibi testimonium exhibeatur mirandae societatis Domini et sumentium, de qua reverentia Paulus loquitur, inquiens: Qui sumit indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Secunda: Vult et concionem, et ipsum ritum prodesse ad conservationem et propagationem memoriae passionis, resurrectionis, et beneficiorum suorum. Tertia Vult quemlibet sumentem hoc testimonio singulariter confirmare, ut statuat ad se pertinere beneficia evangelii, cum concio sit communis et hoc testimonio, hac sumtione ostendit, se ipsius membrum esse, et se ablutum esse sanguine suo, et facere se hoc foedus: Manete in me, et ego in vobis. Item: Ego in eis, et hi in me“. ,,Quarta: vult hanc publicam sumtionem, confessionem esse, qua ostendis quod doctrinae genus amplectaris, cui coetui te adjungas Vult et gratias agi publice et privatim in hac ipsa cerimonia Deo aeterno patri, filio et spiritui sancto, cum pro ceteris beneficiis, tum nominatim pro hoc immenso beneficio redemtionis et salvationis. Vult et ipsis ecclesiae membris inter sese vinculum esse mutuae benevolentiae. Ita multis fines concurrunt". „Harum maximarum causarum commemoratione invitantur homines ad sacramenti reverentiam et usum. Et docemus, quomodo prosit usus. Aperte damnamus portentosum errorum Monachorum, qui scripserunt, sumtionem mereri remissionem peccatorum, et quidem ex opere operato, sine bono motu utentis. Haec Pharisaica imagina · tio pugnat cum dicto: Justus sua fide vivet. Sic igitur erudimus ecclesiam, accessuros ad Coenam Domini, oportere poenitentiam seu conversionem adferre: et accensa jam fide in cogitatione de morte et resurrectione et beneficiis filii Dei, quaerere hic confirmationem hujus fidei: quia in usu sacramenti fit testificatio, quae ostendit, ad te quoque pertinere beneficia filii Dei. Fit et testificatio, quod te sibi membrum adjungat, et quod sit in te, sicut dicit: Ego in vobis.“ etc.

« PredošláPokračovať »