Obrázky na stránke
PDF
ePub

CORPUS

LIBRORUM SYMBOLICORUM

QUI IN

ECCLESIA REFORMATORUM

AUTORITATEM PUBLICAM OBTINUERUNT.

PARS SECUND A.

Confessio Bohemica. (*)

Summa ratioque fidei ac dogmatum, quae quidem tum per regnum Bohemiae Marchionatumque Moraviae, tum alias quoque a nostrae professionis senioribus, omnibus eodem animo praeditis, de ju stificatione, in ecclesiis nostris docentur : primum Regiae Majestati, deinde piis omnibus et candidis lectoribus, sincere ac simpliciter oblata atque exhibita.

Articuli seu themata Confessionis.

I. De Scripturis sanctis.

II. De Catechismo.

III. De fide sanctae Trinitatis.

IV. De Peccato, et sui ipsius cognitione.
V. De Poenitentia.

*Titulus generalis in Syntagmate est:

,,Confessio fidei ac religionis Baronum ac Nobilium Regni Bohemiae, Serenissimo ac Invictissimo Romanornm, Bohemiae etc. Regi, Viennae Austriac, sub a. D. 1535. oblata. Ex editione a. 1558. 4".

VI. De Christo Domino, et fide in ipsum.
VII. De Bonis Operibus.

VIII. De Ecclesia sancta catholica.

IX. De Praefectis seu Ministris Ecclesiae.

[blocks in formation]

XVI. De Magistratu, seu potestate seculari.
XVII. De Sanctorum cultu.

XVIII. De Jejuniis.

[ocr errors]

XIX. De Coelibatu.

XX. De Tempore gratiae.

Quanquam autem retroactis temporibus, ab Ecclesiastis nostris, hujus, quam tenemus, fidei religionisque, tum etiam doctrinae, ratio reddebatur saepissime, Regibus, Principibus, ac demum omnibus, qui eam sibi reddi postularent, et in ecclesiastica et seculari potestate constitutis: visum tamen nune nobis operae pretium est, rebus etiam non paucis ad id monentibus, uti juxta hosce articulos, qui nobis, praesertim hoc tempore, aliis esse communiores, ac magis praecipui videbantur, Tuae Regiae Majestati, de ea doctrina, quam ab illis accepimus, quam compendiosissime fieri posset, rationem redderemus, ut nullus nesciat, injuste omnia nobis ab adversariis hujus doctrinae infligi, de quibus apud Regiam Majestatem Tuam, ut nobis nostratibusque vis adferatur,

accusamur.

Art. I.
De Scripturis sacris.

Principio, nostri omnes unanimi

consensu do

cent, scripturas sacras, quae in Bibliis ipsis continen

tur, et a patribus receptae, auctoritateque canonica donatae sunt, pro inconcusse veris certissimisque habendas: ac quorumcunque aliorum scriptis, ut sacra profanis, et humanis divina, per omnia praepositas iri oportere; illisque integre ac simpliciter credendum esse nec non dogmata veritatis, per quae homines ad salutem et justitiam, per fidem instituantur ac formantur, ex illis petenda esse.

Preinde quod a Deo ipso, Petro et Paulo, praeter alios id adstruentibus, traditae et inspiratae sunt, hancque ob causam potissimum, ut ab omnibus intel ligantur, eas Ecclesiis nostris, lingua vulgari et patria, praesertim vero Evangelia ipsa et Epistolas, ut in veteri ecclesia fieri solitum est, legunt ac reci tant. Indeque etiam documenta, exhortationes, ut poscunt res et negotia, concionesque frequenter ad populum publice fiunt.

Scripta autem Doctorum eeclesiat, praecipue veterum itidem pro veris fideque dignis haberi, utiliaque esse ad instituendam plebem, dicunt. Attamen in quibus a divinis seripturis non dissident. Sic enim et ipsi sua teneri volunt, ut eatenus illis fides habeatur, atique eis liceat, quatenus eis cum divinis scripturis conveniat. De hoc Augustinus in praefatione libri tertii de trinitate: »Noli, inquit, meis literis, quasi scripturis canonicis inservire, sed in illis, et quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede in istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter tenere.« Et alibi: »Noli meis neque Ambrosi verbis peraeque credere, ut scripturae canonicae.<<< Et habetur in Decretis distinctione

nona.

Art. II.

De Catechismo.

Hinc Catechismum docent, hoc est, catholicam hanc et orthodoxam patrum doctrinam: quae Decalo

« PredošláPokračovať »