Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatum iri, illicque eam Christo Domino, quo cum adest quicquid bonorum est et expeti potest, perpetuo mansuram. Nec equidem in novissimo die judicium mortis extimescet; nam in coelestem vitam rapietur. Ad hanc nos contendere vult Paulus Hebraeis scribens: Exhortemini vos invicem quotidie, quoad appellatur dies hodiernus. Ne quis ex vobis induretur seductione peccati. Ingrediemur enim in requiem, nos qui credidimus, id est, Dei voci auscultavimus in tempore.

Docent insuper certissimum cuique esse debere, quod si absque poenitentia et fide Evangelii, in peccatis suis decesserit, animam suam a morte, veluti impii illius divitis, cui jam nulla reliqua erat gratia, aeterni judicii ream fieri. Qui sic impoenitentes vita hac defunguntur, in extremo omnium conclusionis die, suis auribus horribilem Dei vocem audient: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Rursum Johannis V.: Et prodibunt, qui mala egerunt in resurre= ctionem condemnationis.

Monent ad haec: ne quisquam ad Dominum converti, suorumque admissorum culpam deprecari, poenitentiamve agere, ad senectam aut aegritudinem differat, interea autem temporis securus, ac in utramque aurem dormiens, carni et mundi illecebris indulgeat, suaeque voluntati morem gerat. Scriptum est enim : Ne adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas, miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius: Non tardes converti ad eum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius, et in tempore vin dictae disperdet te. Is vero omnium maxime, qui post adeptum divini erga se favoris testimonium, suapte

ac voluntarie peccatis sese immerserit, totque admonitiones salutares, ut in tempore resipiscat, spreverit ac neglectui habuerit, verum stulte ac procaciter Dei abusus misericordia, in eaque suppodiatus, in peccatis perduraverit, ad usque postremum ac jam imminentem mortis articulum, ac tum primo expergefactus mortis instantis, infernique horrore et metu incipiat, vel sero sapere, periculosum est, ne Domini furorem (ut clare verba illius testantur) extremo suo malo, et non misericordiam experiatur. Clamabunt, inquit Dominus apud Micheam III. ad me, et non exaudiam eos, et abscondam faciem meam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in studiis suis, quippe qui vocem meam audire noluerint, cum expandi manus meas tota die. Verendum profecto, ne digna factis suis praemia referat, qui tempore, quod Deus illi ad poenitentiam concesserat, tam ignave ac perdite abusus fuerit.

Attamen ne quis desperet, docent: nam si etiam in extremo mortis periculo, vere poenitentiae signum apparuerit, quod rarissime tamen accidit talibus, recte enim Paulus: Id, inquit, faciemus si permiserit Deus, absque sonsolatione absolutionis non dimittitur. Durat enim tempus gratiae, quoad vita ista durat. Meminerint hujus quod Paulus cum Propheta dicit: Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, etc. Quo iis admoniti omnes, acquiescant quoque in tempore, etiam antequam contenebrescat sol, et operiantur montes caligine, resipiscant: ac missa vetustate, ac Deum redeant, omniaque agant, ne a gloria excidant, nostri summo studio curaque adhortantur.

Conclusio.

Hactenus ex his R. M. Tuae, invictissime Rex, fidei nostrae, religionis, atque adeo doctrinae, quam Seniores nostri omnes, unanimi consensu in his regionibus profitentur, ratio paucis (cum satis ipsa per se veritas polleat) exposita, quasique delineata est, verum et doctrinam hanc ab iis, qui erroris eam, aut impietatis, quibuscunque possunt nominibus, omni licentia criminantur, pugnantiaque ei, falsa et impia attexunt, pro se quisque juxta Dei munus, non humana vi, sed scripturis tuentur ac vindicant. Nec sic suis tamen mordicus haerent, nec haeserunt unquam, quin si quid eos non satis assecutos esse, aperte Dei verbo, quod omnium regula esse debet, lenitatisque quo decet spiritu ostendatur, per quos in lucem veritas asserta est, gratias habentes, sua semper melioribus posthabere, et rectiora sequi, ut usque fuere, parati sint.

[ocr errors]

Digneris autem his legendis, Clarissime Rex, aliquid otii decidere, tecumque expendere, an quis, quam capita haec doctrinae nostrae, seu symbola, ut arcanis literis adversentur, et parum pia sint quae jure damnare queat. Quoniam autem mundo plausibilia non sunt, hoc magis Regiae Majestati Tuae ac omnibus bonis, placere debent. At si quis tamen eo amentiae agatur, ut haec contemnat, is etiam, quod nemo obscure judicaverit, ut veteres Orthodoxos, · simulque divinas scripturas, a quibus haee desumta sunt, ac ecclesiam quoque, quae de principio hanc ipsam sententiam amplexa est, contemnat necesse est.

Hine colligi potest, quo jure quave injuria nos nostrique, ab hujus doctrinae osoribus, apud Regiam Majestatem Tuam deferamur. Quamobrem quam possumus maxime obsecramus, ne Regia Majestas Tua ejusmodi Sycophantis, qui ex composito, quacunque

possunt, haereseos nobis crimen intentant, nosque aliam quandam doctrinam et dogmata, diversa iis quae hic exposuimus, tenere dicunt, fidem habeat. Palam enim est, nos in doctrina ac religione, nihil literis sacris politicisve ordinationibus, in primis vero Regni hujus Bohemiae, quod reluctetur, habere.

Scit Regia Majestas Tua, Nobilissime Rex, ejus nos jussa et imperium nunquam detrectasse, sed pacis semper studiosos, in cunctis obsequi paratissimos. Nec quippiam unquam per nos, quod in rem Majestatis Tuae, communisque hominum societatis effici potuerit, infectum reliquisse., Nec quondam Deo volente, quae ad officii nostri partes spectant, animumve publicae utilitatis amantem, in nobis desiderari committemus. Non modo enim honestatis, concordiae, pacis, civiliumque constitutionum gratia, Regiae Majestati Tuae parere ac subdi justum ducimus; verum quia, ut a nostris etiam, cum plebe ipsa docemur, quod dicto omnes, Magistratibus audiant, eos revereantur et colant a Deo praeceptum novimus. Calumniae Calumniae ergo, technae, doli et fraudes sunt, quibus ut in nos inquiratur, apud R. M. T, per adversarios traducimur.

Quare, Illustrissime Rex, nos omnes benignitati Tuae, gratiae ac patrocinio commendamus, responsumque ad haec, Tuae Regiae Majestatis clementia et bonitate dignum, nobis dari precamur. Deus Regiam Majestatem Tuam incolumem servet, et ad ecclesiae usum semper provehat.

Proverbiorum XX. :

Misericordia et veritas custodiunt Regem, et roboratur clementia thronus ejus,

Confessio Tetrapolitana.

Confessio quatuor civitatum, Argentorati, Constantiae, Memmingae, et Lindaviae, qua sacratissimae Caesareae Majestati fidem fidem suam in Comitiis Augu

stanis exposuerunt.

Jussit Sacratissima Majestas Tua, Potentissime simulac Clementissime Caesar, ut ordines, statusque sacri Imperii quantum cujusque intersit, et quisque ad tranquillandam ecclesiam Christi facturum speraverit, suam de religione, pariter et erroribus ac vitiis, quae contra illam irrepserunt sententiam, in literas utraque lingua, Latina et Germana, relatam sibi offerat, sic discutiendam examinandamque, quo illa viam et rationem commodius inveniat, sinceram Christi doctrinam, in suum locum restituendi, erroribus universis abolitis. Huic jussioni natae ex consilio, non tam religioso, rebusque ecelesiae profuturo, quam incomparabilem illam clementiam, atque humanitatem, qua se Sacratissima Majestas Tua, toti jam orbi amabilem reddidit, resipienti atque exhibenti, morem genere, ut par est, gessimus. Nam aliud nihil hisce in rebus unquam quaesivimus, quam

« PredošláPokračovať »