Obrázky na stránke
PDF
ePub

Declaratio Thoruniensis.

I.

Generalis professio doctrinae Ecclesiarum Reformatarum in Regno Poloniae, Magno Ducatu Lithuaniae, annexisque Regni Provinciis, in Conventu Thoruniensi, a. 1645 ad liquidationem controversiarum maturandam exhibita d. 1. Septembris.

Profitemur itaque imprimis quidem, nos amplecti sacras canonicas Veteris et Novi Testamenti scripturas, in Veteri hebraea, in Novo graeca lingua, á Prophetis et Apostolis, instinctu Spiritus Saneti, primitus scriptas, quas solas fidei et cultus nostri regulam perfectam esse agnoscimus: in quibus aperte posita inveniuntur illa omnia, quae ad salutem omnibus sunt necessaria, seu, ut b. Augustinus loquitur, quae continent fidem, moresque vivendi, spem scilicet et caritatem,

Quarum etiam velat Compendium quoddam, quo ad credenda, Symbolo, Apostolico, in quod omnes baptisati sumus, quoad facienda, Decalogo, cujus summa consistit in dilectione Dei et prosimi ;

quoad petenda et speranda, Oratione Dominica continetur. Quae et ipsa a Domino nostro Jesu Christo, institutione tum Baptismi, ceu sacramenti initiationis, sive regenerationis; tum S. Eucharistia e, ceu sacramenti nutritionis spiritualis confir

mata sunt.

In his ergo capitibus summam doctrinae salvificae consistere censemus: cui in ecclesia propagandae et conservandae, sacrum etiam evangelii praedicandi et sacramentorum administrandorum Ministerium Dominus noster instituit, et potestate clavium spirituali adversus incredulos et immorigeros, armavit.

Si quid vero in hisce doctrinae christianae capitibus dubitationis aut controversiae de genuino eorum sensu exoriatur, profitemur porro, nos amplecti ceu interpretationem scripturarum certam et indubitatam, Symbolum Nicaenum et Constantinopolitanum, iisdem plane verbis, quibus in Synodi Tridentinae Sessione tertia, tanquam principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur, necessario conveniunt, et fundamentum firmum et unicum, contra quod portae inferorum nunquam praevalebunt, proponitur.

Cui etiam sonsonare Symbolum, quod dicitur Athanasianum, agnoscimus: nec non Ephesinae primae, et Chalcedonensis Synodi Confessiones: Quinetiam, quae quinta et sexta Synodi, Nestorianorum et Eutychianorum reliquiis opposuere: Quaeque adversus Pelagianos olim Milevitana Synodus et Arausicana secunda ex scripturis docuere. Quinimo, quicquid primitiva ecclesia ab ipsis usque Apostolorum temporibus, unanimi deinceps et notorio consensu, tanquam culum fidei necessarium credidit, docuit, idem nos quoque ex scripturis credere et docere profitemur,

Hae igitur fidei nostrae professione, tanquam Christiani vere catholici, ab omnibus veteribus et recentibus Haeresibus, quas prisca universalis ecclesia unanimi consensu ex scripturis rejecit atque damnavit, nos nostrasque ecclesias segregamus.

Ceterum eas controversias, quae patrum nostrorum memoria Ecclesias Occidentis infelici dissidio disjunxerunt, quod attinet, profitemur, ei nos sententiae accedere, quae tum in Augustana Confessione, superioris saeculi Anno trigesimo Imperatori Carolo V. a Principibus et Civitatibus Imperii Protestantibus exhibita, sive eam invariatam, sive repetitam aut emendatam dixeris, tum etiam in Bohemica et Sendomiriensi ex scripturis explicata est, et in Ecclesiis hujus Regni Reformatis integrum jam ferme saeculum obtinuit: prout tres illae Confessiones, quamvis verbis nonnihil discrepantes, tamen, ut re ipsa cum scripturis et inter sese, in capitibus fidei necessariis, consentientes, Sendo miriensi Consensu a. 1570. in ecclesiis nostris receptae unitaeque sunt, atque etiam confoederatione pacis et securitatis publicae in hoc Regno firmatae ac munitae.

II.

Specialis declaratio.

I. De Regula fidei et cultus.

I. Sacrae scripturae, in libris Veteris Testamenti per Mosen et Prophetas, in libris Novi Testamenti per Evangelistas et Apostolos divinitus traditae; sunt unica, infallibilis, et perfecta fidei et cultus christiani norma ac regula, tam Politicis, quam Ecclesiasticis proposita: in quibus tam multa perspicue et aperte sunt posita, ut in iis inveniantur omnia, quae continent fidem moresque vivendi, seu, quae omnibus

ad salutem sunt necessaria: prout in nupera nostra de verbo Dei Declaratione pluribus est expli

catum.

II. Libri illi, qui non in hebraco V. T. canone, sed tantum in graeco textu habentur, sunt Apocry phi, eoque divino Canoni, praesertim sub Anathemate, accenseri non debent, etsi utiliter ad aedificationem ecclesiae legi possunt.

III. Laicis scripturarum lectio in linguis vernaculis minime prohibenda aut dissuadenda est, tanquam periculosa vel noxia, sed ut libera et utilis permittenda, imo suadenda.

IV. Versiones scripturarum legitimae, etsi publico ecclesiae judicio approbandae sunt, nullae tamen, ne quidem Vulgata latina, ipsis fontibus adaequandae vel praeferendae, vel simpliciter et per se pro authenticis habendae, multo minus sub Anathemate decernendae sunt, sed tantum, quatenus cum ipsis fontibus hebraeis in veteri, et graecis in Novo Testamento consentiunt. Quod ipsum, etsi in obscu rioribus locis tantum ab eruditis, in perspicuis tamen et apertis, a quibusvis fidelibus, ex ipso diversarum versionum consensu agnosci potest.

[ocr errors]

V. Nullum hodie verbum Dei exstat, aut certo ostendi potest, de dogmatibus fidei, aut praeceptis vitae ad salutem necessariis, quod non sit scriptum, aut in scripturis fundatum, sed sola traditione non scripta ecclesiae commissum.

VI. Quae nec aperte in scripturis sunt tradita, neque ex illis certa, necessaria, et evidenti conse quentia deduci, et primitivae ecclesiae consensu firmari possunt, ea nullus in terris Pontifex vel Episcopus, aut Episcoporum coetus, tanquam supremus et infallibilis judex, potestate sua judiciaria, ut articulum fidei credendum imperare, aut sub Anathemate decernere potest.

VII. Multo minus spiritum privatum ipsorum fidelium scripturae judicem aut fidei regulam esse statuimus, sed tum credentium, tum docentium spiritum, et judicium omne secundum scripturas, ceu unicam regulam et legem summi judicis infallibilem, regulandum, et ab ecclesia, ejusque pastoribus dijudicandum agnoscimus.

II. De S. S. Trinitate, deque persona et officio Christi.

I. De S. S. Trinitate, et de persona Domini nostri Jesu Christi savoлov, articulum totius christianae fidei maxime fundamentalem agnoscimus, sancteque credimus. Sed ejus explicatione jam supersedemus, cum de eo nulla sit inter nostras Ecclesias et Romanam dissensio. Etsi quorundam Scholasticorum, de tam sublimibus mysteriis, simplici potius fide secundum apertissimas scripturas credendis, quam nimia curiositate scrutandis, quaestiones plerasque et disputationes spinosiores ac subtiliores, quam utilio

res,

merito aversamur.

II. De officio autem Domini nostri Jesu Christi, articulum itidem fundamentalem credimus, quod ipse filius patris uuigenitus, ex Maria semper Virgine homo factus, sit redemtor et mediator noster unicus: eoque et solus fundamentum, caput, summus sacerdos, et propheta itemque rex unicus, et sponsus ecclesiae, in quo solo tota plenitudo potestatis, gratiae et vitae residet, quae ab ipso, ceu capite, per eundem spiritum, in membra omnia, pro cujusque mensura diffunditur.

III. Cum igitur solus Christus sit mediator et redemtor noster, nullus utique Sanctorum, ne quidem ipsa beatissima Virgo Maria, (etsi eam benedictam inter mulieres, et prae omnibus celebrandam et venc

« PredošláPokračovať »