Obrázky na stránke
PDF
ePub

omnino semper fuisse, nunc esse, et ad finem usque seculi futuram esse ecclesiam, id est, e mundo evocatum vel collectum coetum fidelium, sanctorum, inquam, omnium communionem, eorum videlicet, qui Deum verum, in Christo servatore, per verbum et Spiritum S. vere cognoscunt et rite colunt, denique omnibus bonis per Christum gratuito oblatis fide participant. Sunt isti omnes unius civitatis cives, viventes sub eodem domino, sub iisdem legibus, in eadem omnium bonorum participatione. Sic enim hos concives sanctorum et domesticos Dei appellavit apostolus (Eph. II, 19.): sanctos appellans fideles in terris, sanguine filii Dei sanctificatos. (1 Cor. VI, 11.) De quibus omnino intelligendus est symboli articulus: credo sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Et cum semper unus modo sit Deus, unus mediator Dei et hominum Jesus Messias, unus item gregis universi pastor, unum hujus corporis caput, unus denique spiritus, una salus, una fides, unum testamentum vel foedus ; necessario consequitur unam duntaxat esse ecclesiam: quam propterea catholicam nuncupamus, quod sit universalis, et diffundatur per omnes mundi partes, et ad omnia se tempora extendat, nullis vel locis inclusa vel temporibus.

Damnamus ergo Donatistas, qui ecclesiam in nescio quos Africae coarctabant angulos. Nec Romanensem approbamus clerum, qui solam prope Romanam ecclesiam venditant pro catholica.

Diducitur quidem ecclesia in partes vel species varias, non quod divisa aut divulsa sit in semetipsam, sed magis propter membrorum in ipsa diversitatem distincta. Aliam enim faciunt ecclesiam militantem, aliam vero triumphantem. Militat illa adhuc in terris, et certat cum carne, cum mundo, et principe mundi hujus diabolo, cum peccato et morte. Haec vero rude jam donata, in coelo triumphat de istis devictis

omnibus, et exultat coram domino: nihilominus habent illac inter sese communionem, vel conjunctionem.

Et militans in terris ecclesia semper plurimas habuit particulares ecclesias, quae tamen omnes ad unitatem catholicae ecclesiae referuntur. Haec aliter fuit instituta ante legem inter Patriarchas, aliter sub Mose per legem, aliter a Christo per evangelium. Vulgo numerantur fere duo populi, Israelitarum videlicet et Gentium, vel corum, qui ex Judaeis et Gentibus collecti sunt in ecclesiam, testamenta item duo, vetus et novum. Omnium tamen horum populorum una fuit et est societas, una salus in uno Messia, in quo ceu membra unius corporis sub unum caput connectuntur omnes, in eadem fide, etiam de eodem cibo et potu spirituali participantes. Agnoscimus hic tamen diversa fuisse tempora, diversa symbola promissi et exhibiti Messiae, snblatisque cerimonialibus, lucem nobis illustriorem lucere, et dona auctiora donari, et libertatem esse pleniorem.

Haec ecclesia Dei sancta vocatur domus Dei viventis, exstructa ex lapidibus vivis et spirtualibus, et imposita super petram immotam, super fundamentum, quo aliud collocari non potest: et ideo nuncupatur etiam columna et basis veritatis (1 Tim. III, 15.). Non errat illa, quamdiu innititur petrae Christo et fundamento prophetarum et apostolorum. Nec mirum, si erret, quoties deserit illum, qui solus est veritas. Vocatur ecclesia etiam virgo ac sponsa Christi, et quidem unica et dilecta. Apostolus enim: Adjunxi vos, inquit, uni viro, ut virginem castam exhiberetis Christo. (2 Cor. XI, 2.) Vocatur ecclesia grex ovium sub uno pastore Christo, idque apud Ezechielem (c. XXXIV.) et apud Joannem (c. X.) Vocatur item corpus Christi, quia fideles sunt viva Christi membra, sub capite Christo.

Caput est quod in corpore eminentiam habet, et

unde corpus vitam haurit, cujus spiritu regitur in omnibus, unde et incrementa et ut crescat, habet. Unicum item est corporis caput, et cum corpore habet congruentiam. Ergo ecclesia non potest ullum aliud habere caput, quam Christum. Nam ut ecclesia est corpus spirituale, ita caput habeat sibi congruens spirituale utique oportet. Nec alio potest regi spiritu, quam Christi. Paulus quoque: Ipse est caput, inquit, corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primas tenens. (Col. I, 18.) Et idem iterum: Christus est, inquit, caput ecclesiae, qui idem salutem dat corpori. (Eph. V, 23.). Et rursus: Qui est caput ecclesiae, ait, quae corpus illius, complementum ejus, qui omnia in omnibus adimplet (Eph. I, 22, 23.). Item: Adolescamus in illum per omnia, qui est caput, nempe Christus, in quo totum corpus, si compingatur, incrementum capit. (Eph. IV, 15, 16.)

Non probamus ergo doctrinam cleri Romani, facientis suum illum Romanum Pontificem catholicae in terris ecclesiae militantis pastorem universalem, et caput summum, adeoque verum Christi vicarium, qui habeat in ecclesia plenitudinem, ut vocant, potestatis, et dominium supremum. Docemus enim, Christum dominum esse et manere unicum pastorem universalem, summum item pontificem coram Deo patre, ac in ecclesia ipsum omnia pontificis vel pastoris obire munia, ad finem usque saeculi, ideoque nullo indigere vicario, qui absentis est. Christus vero praesens est ecclesiae, et caput vivificum. Hic apostolis suis apostolorumque successoribus primatum et dominium in ecclesia severissime prohibuit. Quicunque ergo huic illustri veritati contradicentes reluctantur, et in ecclesiam Christi diversam inducunt gubernationem, quis non videat, eos illis potius esse accensendos, de quibus apostoli Christi vaticinantur, Petrus, (2 Petr. II.)

et Paulus (Act. XX. 2 Cor. XI. et 2 Thess. II.) et aliis quoque in locis?

Sublato autem capite Romano, nullam inducimus in ecclesiam Christi dvažiav, vel perturbationem: cum doceamus, gubernationem ecclesiae, ab apostolis traditam, nobis sufficere ad retinendam in justo ordine ecclesiam, quae ab initio, dum hujusmodi capite Romano, quale hodie dicitur ecclesiam conservare in ordine, caruit, atactica vel inordinata non fuit. Servat quidem caput Romanum tyrannidem suam, et corruptelam inductam in ecclesiam : sed impedit interim, oppugnat, et, quantis potest viribus, exscindit justam ecclesiae reformationem.

Objicitur nobis, varia esse in ecclesiis (nostris) certamina atque dissidia, posteaquam se a Romana separarunt ecclesia, proinde non esse eas ecclesias veras. Quasi vero nullae unquam fuerint in ecclesia Romana sectae, nulla unquam dissidia atque certamina, et quidem de religione, non tam in scholis, quam in cathedris sacris, in medio populi instituta. Agnoscimus sane, dixisse apostolum: Deus non est Deus dissensionis, sed pacis (1 Cor. XIV, 33.). Et: cum sit in vobis aemulatio et contentio, an non carnales estis? (1 Cor. III, 3.): negari tamen non potest, Deum fuisse in ecclesia apostolica, et apostolicam ecclesiam fuisse ecclesiam veram, in qua tamen fuerunt concertationes et dissidia. Reprehendit enim Petrum apostolum apostolus Paulus, ab hoc dissidet Barnabas. Certamen grave exoritur in ecclesia Antiochena inter eos, qui unum Christum praedicabant: sicut commemorat Lucas in Actis Apostol. (Act. XV.). Gravia semper fuerunt in ecclesia certamina, et dissenserunt inter sese de rebus non levibus doctores ecclesiae praeclarissimi, ut ex his contentionibus interim ecclesia non id esse desineret, quod erat. Ita enim placet Deo, dissidiis ecclesiasticis uti, ad gloriam nominis sui, ad illustran

dam denique veritatem, et ut qui probati sunt, manifesti fiant.

Ceterum, ut non agnoscimus aliud caput ecclesiae quam Christum, ita non agnoscimus quamlibet ecclesiam, quae se venditat pro vera, veram esse ecclesiam; sed illam docemus veram esse ecclesiam, in qua signa vel notae inveniuntur ecclesiae verae, inprimis vero verbi divini legitima vel sincera praedicatio, prout nobis est tradita in libris prophetarum et apostolorum, qui omnes ad Christum deducunt, qui in evangelio dixit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco cas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab co, quia non noverunt vocem alienorum (Joan. X, 4. 5. 27. 28.).

Et qui tales sunt in ecclesia, hi unam habent fidem, unum spiritum, et idcirco unum solum Deum adorant, solum hunc in spiritu et veritate colunt, hunc ex toto corde et omnibus viribus solum diligunt, solum per Christum mediatorem et intercessorem unicum invocant, extra Christum fidemque in ipsum nullam quaerunt justitiam et vitam; quia Christum solum caput et fundamentum ecclesiae agnoscunt, ac super hoc impositi quotidie se poenitentia reparant, patientia impositam ipsis crucem ferunt, sed et caritate non ficta cum omnibus Christi membris connexi, hac se declarant Christi discipulos esse Christi, perseverando in vinculo pacis atque unitatis sanctae; simul et participant sacramentis a Christo institutis, et ab apostolis traditis: neque his aliter utuntur, quam uti acceperunt a domino. Notum est enim omnibus illud apostoli: ego enim accepi a domino, quod et tradidi vobis. (1 Cor. XI, 23.).

Proinde damnamus illas ecclesias, ut alienas a vera Christi ecclesia, quae tales non sunt, quales esse debere audivimus, utcunque interim jactent successio

« PredošláPokračovať »