Obrázky na stránke
PDF
ePub

damentum cum ceterarum virtutum, tum vel maxime omnis obedientiae et verae erga Deum pietatis) cocpimus toto animo de ista re cogitare, nihil cupientes praetermittere, quod ad eam beatitudinem tum parandam, tum conservandam faceret. Et si vero etiam et ab iis, qui nos proxime antecesserunt, cognatis nostris Palatinis et Electoribus (quorum memoriam cum amore ac reverentia usurpamus) varia utiliter et pie instituta sunt, ad gloriam Dei illustrandam, et popu lum in officio retinendum: tamen, ut ipsi a principio gubernationis nostrae experti sumus, non ea adhibita est diligentia in illis exsequendis, et ad publicam utilitatem accommodandis, quam par fuerat in re tanta adhiberi. Quocirca minime mirum est, si ii, qui sperati erant fructus, percipi non potuerunt. His rebus permoti sumus, ut non solum, quae ab ipsis recte instituta essent, revocaremus ac restitueremus: verum etiam, ut quae minus firma essent, fulciremus: quae vero corrupta et depravata essent, emendaremus et corrigeremus. Jacebant Scholae, tenera juventus negligebatur, nulla erat in religione christiana certa et consentiens institutio. Itaque vel male, vel ad nullam certam normam, sed ad cujusque arbitrium juventus erudiebatur, vel omnino non informabatur, sed rudis prorsus et impolita relinquebatur. Ex quo, cum alia mala infinita extiterunt, tum illud inprimis, ut aut vera religione non instructi, aut variis erroribus implicati, aut non necessariis quaestionibus onerati, infeliciter cum summa inscitia adolescerent. Cum has tantas calamitates intueremur, et quod res est cogitaremus videlicet neque Ecclesiam, neque Rempublicam, atque adeo ne familias quidem constitui, nec ullum honestati aut disciplinae inter cives locum esse posse, nisi rudis juventus a primis annis, una et consentienti voce ad veram sinceramque religionem instrueretur, assidueque in ea exercitaretur: rei neces

sitas fecit, ut huic malo, qua possemus ratione, quam celerrime occurreremus: ne in hac non postrema muneris nostri parte, debitum officium merito a nobis desiderari posset.

Quapropter Theologis nostris, et quibus in nostra ditione praecipua Ecclesiarum cura est commendata, negotium dedimus, ut Catechesin religionis christianae, ex verbo Dei, Germanice et Latine conscriberent, quo in posterum et concionatores et ludi magistri, certam habeant et definitam formam, ad quam in templis et scholis juventutem informent, ne pro suo arbitrio nova subinde instituant, aut ea tradant, quae verbo Dei non sint consentanea. Vestrum nunc porro erit, cum ob gloriam Dei, tum ob vestram, eorumque, qui et nostrae et vestrae fidei concrediti sunt, salutem, hanc Catechesin grato animo excipere, eam pueris, cum in Scholis, tum in Ecclesiis proponere, eorumque auribus et animis assidue ac diligenter inculcare, quo eam vita pariter et factis paulatim exprimere assuescant. Quod si a vobis, ut et fides vestra et divinitus impositum munus postulat, praestitum fuerit: optimam spem habemus, fore ut Deus Opt. Max. nostri per Christum misertus, poenas quas meriti sumus, remittat, et pro paterna sua bonitate vestros labores secundet, totique regioni benefaciat. Quod ut ab eo toto pectore contendimus, ita vos etiam monemus, ut nostram de vobis spem magis magisque confirmare et augere studeatis.

Catechesis religionis christianae.

I. Quae est unica tua consolatio in vita et in morte?

Quod animo pariter et corpore, sive vivam, sive moriar, non meus, sed fidissimi Domini et servatoris mei Jesu Christi sum proprius, qui pretioso sanguine suo pro omnibus peccatis meis plenissima solutione facta *), me ab omni potestate Diaboli liberavit, ne pilus quidem de meo capite possit cadere: imo vero etiam omnia saluti meae servire oporteat. Quocirca me quoque suo Spiritu de vita aeterna certum facit, utque ipsi deinceps vivam, promptum ac paratum reddit.

1 Joh.

[ocr errors]
[ocr errors]

Cor. 3, 23, Tit.
Joh. 2, 2.

35. 36. Joh.

1 Petr. 1, 5:

Rom. 14, 8. 1 Cor. 6, 19. 1 Cor. 6, 19. 1 Petr. 1, 18. 3, 14. 1 7. 9 Hebr. 2, 14. Joh. 3, 8. Joh. 8, 34. 6, 39. Joh. 10, 28. 2 Thess. 3, 3. Matth. 10, 30. Luc. 21, 18. Rom. 8, 28. 2 Cor. 1, 22. 2 Cor. 5, 5. Ephes. 1, 14. Rom. 8, 16. Rom. 8, 14. ■ Joh. 3, 3.

II. Quot sunt tibi scitu necessaria, ut illa con

solatione fruens, beate vivas et moriaris.

Tria. Primum, quanta sit peccati mei et miseriae meae magnitudo. Secundum [al. Alterum], quo pacto ab omni peccato et miseria liberer. Tertium, quam gratiam Deo patri pro ca liberatione debeam.

Matth. 11, 28. 29. 30. Eph. 5, 8. Joh. 9, 41. Matth. 9, 12. Rom. 3, 1 Joh. 1, 9. 10. 11.

*) Al. plenissime satisfaciens.

Joh.

17, 3. Act. 4, 12. 10, 48. Eph. 5, 10. Psal. 50, 14. Matth. 5, 10. 1 Petr. 2, 12. Rom. 6, 13. 2 Timoth. 2, 15.

Prima Pars.

De hominis miseria.

In Unde tuam miseriam cognoscis?

Ex Lege Dei.

Rom. 3, 20.

IV. Quid a nobis postulat lex Dei?

Id docet nos Christus summatim Matth. 23: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex tota cogitatione tua, et ex omnibus viribus tuis. Istud est primum et maximum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum, sicut teipsum. Ab istis duobus mandatis tota Lex et Prophetae pendent.

Deuteron. 6, 5. Lev. 19, 18. Marc. 12, 30. 31. Luc. 10, 27.

V. Num haec omnia perfecte servare potes? Minime. Natura enim propensus sum ad odium Dei et proximi.

Rom. 3, 10. 20. 23. 1 Joh. 1, 8. 10. Eph. 2, 5. Tit. 3, 3.

Rom. 7, 25.

Rom. 8, 7.

Gen. 6, 5. 8, 21.

Jer. 17,9.

VI. Num ergo Deus hominem ita pravum et perversum condidit?

Nequaquam. Imo vero bonum et ad imaginem sui condidit eum, hoc est, vera justitia et sanctitate praeditum, ut Deum creatorem suum recte cognosce

ret, ex animo diligeret, cam eo beatus in aeternum viveret, idque ad eum laudandum et celebrandum. Eph. 4, 24. Col, 3, 10. 2 Cor. 3, 18.

VII. Unde igitur existit haec naturae humanae pravitas?

Ex lapsu et inobedientia primorum parentum Adam et Eva [al. Adami et Evae]. Hinc natura nostra ita est depravata, ut omnes in peccatis concipiamur et nascamur.

Gen. 3. Rom. 5, 12. 18. 19. Psal. 51, 7. Gen. 5, 3. Eph. 2, 3. (Sap. 12, 10.)

VIII. An vero adeo corrupti sumus, ut ad bene agendum prorsus non simus idonei, et ad omne vitium proclives?

Certe: nisi per Spiritum sanctum regeneremur. Gen. 8, 19. 6, 5. Job. 14, 4. 15. 14, 16. 35. Joh. 3, 6. Jes. 53, 6. Joh. 3, 35. 1 Cor. 12, 3. 2 Cor. 3, 5.

IX. An non igitur Deus homini injuriam facit, qui ab eo in lege flagitet, quae praestare non queat?

:

Minime. Nam Deus hominem talem condiderat, nt ea praestare posset: verum homo, impulsore Diabolo, sua ipsius contumacia, se et omnem posteritatem divinis illis donis orbavit.

Ephes. 4, 24. Gen. 3, 13. Tim. 2, 13. (Sap. 2, 23. 24. 25). Genes. 3, 6. Gen. 3, 7. Rom. 5, 12. Luc. 10, 30.

X. Num Deus hanc contumaciam et defectionem hominis dimittit impunitam?

Imo vero horrendis modis irascitur, cum ob innata nobis peccata, tum ob ea, quae ipsimet [al. ipsi] committimus; eaque justissimo judicio temporalibus [al. praesentibus] et aeternis suppliciis punit: quemadmodum ipse pronunciat: Maledictus omnis, qui

« PredošláPokračovať »