Obrázky na stránke
PDF
ePub

CXX. Cur praecipit Christus, ut ita Deum compellemus: Pater noster?

Ut statim in ipso precationis exordio, convenientem Dei filiis reverentiam et fiduciam erga Deum in nobis excitet, quae nostrae precationis fundamentum esse debet: nimirum Deum per Christum nobis Patrem factum esse, et quae vera fide ab eo petimus, nobis multo minus negare, quam parentes nostri nobis bona terrena denegant.

Matth. 7, 9. 10. Luc. 11, 11. 12. 13.

CXXI. Cur additur: Qui es in coelis?

Ne de coelesti majestate Dei humile quippiam aut terrenum cogitemus: simul etiam, ut ab ejus omnipotentia, quaecunque animo ac corpori sunt ne cessaria, exspectemus.

Jer. 23, 24. Act. 17, 24. 25. 27. Rom. 10, 19. CXXII. Quae est prima petitio?

Sanctificetur nomen tuum; hoc est: Da principio, ut te recte agnoscamus, et lucentem in omnibus operibus tuis omnipotentiam, sapientiam, bonitatem, justitiam, misericordiam et veritatem tuam veneremur, praedicemus et celebremus. Deinde, ut universam vitam nostram, cogitationes, sermones et actiones, eo semper dirigamus, ne sanctissimum nomen tuum propter nos contumelia afficiatur, sed honore potius et laudibus illustretur.

Joh. 17, 3. Jer. 9, 23. 31, 33. 34. Matth. 16, 17. Jac. 1, 5. Psal. 119, 105. Psal. 119, 137. Luc. 1, 46. 47. 68. 69. Rom. 11, 33. Psal. 71, 8. 115, 1.

CXXIII. Quae est secunda petitio?

Veniat regnum tuum; hoc est: regas nos ita verbo et Spiritu tuo, ut nos tibi magis magisque subjiciamus. Conserva et auge Ecclesiam tuam, destrue opera Diaboli, omnemque potentiam se adversus ma

jestatem tuam efferentem: irrita fac omnia consilia, quae contra verbum tuum capiuntur, quoad plene tandem ac perfecte regnes, cum eris omnia in omnibus.

Psal. 143, 10. 119, 5. Matth. 6, 33. 122, 1. 1 Joh. 3, 8. Rom. 16, 20. Rom. 8, 22. 23. 1 Cor. 15, 28.

CXXIV. Quae est tertia petitio?

Psal. 51, 20. Apoc. 22, 20.

Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, sic etiam in terra; hoc est: Da, ut nos et omnes homines, voluntati propriae renunciantes, tuae voluntati, quae sola est sancta, prompte et sine ullo murmure pareamus: atque ita singuli mandatum nobis munus fideliter et alacriter exequamur, quemadmodum faciunt Angeli in coelo.

Tit. 2, 11. 12. Luc. 22, 42.

Matth. 16, 29.
Ephes. 5, 10. Rom. 12, 2

103, 20. 21.

1 Cor. 7, 24. Psal.

CXXV. Quae est quarta petitio?

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; hoc est: suppedita nobis omnia, quae ad hanc vitam sunt necessaria, ut per ea agnoscamus, te unicum fontem esse, ex quo omnia bona emanant, ac nisi tu benedicas, omnem nostram curam et industriam atque adeo tua ipsius dona, nobis infelicia et noxia essc. Quapropter da, ut fiduciam nostram ab omnibus creaturis aversam, in te solo collocemus.

Psal. 145, 15. Psal. 104, 27. Matth. 6, 26. Jac. 1, 17. Act. 14, 17. 17, 27. 1 Cor. 15, 58. Deut. 8, 3. Psal. 37, 16. 127, 1. 2. Psal. 55, 23. 62, 11. 146, 3. Jer. 17, 5. 7.

CXXVI. Quae est quinta petitio?

Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remit

timus debitoribus nostris, hoc est: ne nobis miserrimis peccatoribus, omnia peccata nostra atque eam etiam pravitatem, quae in nobis etiamnum haeret, propter Christi sanguinem imputes: quemadmodum nos quoque hoc tuae gratiae testimonium in cordibus nostris sentimus, quod firmiter nobis propositum habemus, omnibus, qui nos offenderunt, ex animo igno

scere.

Psal. 51, 2. 143, 2. 1 Joh. 2,

Matth. 6, 14.

CXXVII. Quae est sexta petitio?

[blocks in formation]

Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo; hoc est: quoniam ipsi natura adeo debiles et infirmi sumus, ut ne momento quidem subsistere possimus: infensissimi autem hostes nostri, Satan, mundus, ac nostra ipsorum caro, nos continenter oppu gnant: tu nos sustentes, et spiritus tui robore firmes, ne in hoc spirituali certamine succumbamus, sed fortiter illis tantisper resistamus, donec integram tandem victoriam obtineamus.

Joh. 15, 5. Psal. 103, 14. 1 Petr. 5, 8. Eph. 6, 12. Joh. 15, 19. Rom. 7, 23. Gal. 5, 17. Matth. 26, 41. Marc. 13, 33. Thess. 3, 13. 5, 23.

CXXVIII. Quomodo concludis precationem tuam?

Quia tuum est regnum, et potentia, et gloria in secula; hoc est: omnia haec a te petimus, quia cum et rex noster, et omnipotens sis, omnia nobis et vis et potes largiri. Atque haec quidem ideo petimus, ut ex iis, non ad nos, sed ad sanctum nomen tuum, omnis gloria redeat.

Rom. 10, 12. 2 Petr. 2, 9. Joh. 14, 13. Jer. 33, 8. 9. Psal. 115, 1.

CXXIX. Quid sibi vult particula: Amen?

Amen significat :

Fiat, seu vere adimplea

tur *). Nam precatio mea, multo certius a Deo est exaudita, quam ego in corde meo sentio, me illud ex animo cupere.

1 Cor. 1, 20. 2 Tim. 2, 13.

*) Al. omittunt : Amen s. F. s. v. adimpleatur; et loco corum reponunt: Rem certam ac ratam esse

Finis.

Soli Deo laus et gloria.

་་

DISSERTATIO

historica et litteraria

de libris

Ecclesiae Reformatae symbolicis.

De libris Ecclesiae Reformatorum symbolicis disputaturo in antecessum tres se offerunt quaestiones: I. An Ecclesia Reformatorum libros habeat symbo

licos i. e. scripta publica, in quibus capita doctrinae publicae praecipua, quae sunt in controversia posita et quibus Ecclesia, quam profitentur, ab aliis distinguitur, proponuntur et pro norma certa docendi atque pro regula fidei declarantur?

II. Qualem libris symbolicis tribuat auctoritatem, et quid de obligatione in libros symbolicos doceat?

III. Quibusnam scriptis publicis nomen et auctori

« PredošláPokračovať »