Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quod ausus sim, Viri Summe Venerabiles, no

vam hanc corporis symbolici collectionem nominibus Vestris celeberrimis inscribere, non solum firmissima animi fiducia de insigni, qua praestatis, humanitate et benevolentia, sed etiam intima animi persuasione, a Vobis ipsum opus meum probatum iri, factum est. Scio enim,

Vos non esse ex numero eorum qui antiquae fidei et doctrinae contemptores atque osores, immortalia illa testimonia, quae de fide et doctrina recta Majorum pietas variis subinde temporibus tanquam Pharum proposuit tutum, non denuo in lucem protrahenda, sed reponenda adeoque supprimenda esse suadent. Scio, Vos ab illa temeritate, ad quam haud paucos inter Nostrates abreptos lugemus, longe abhorrentes jam dudum mecum improbasse, libros symbolicos Ecclesiae Reformatae hodie paucis esse cognitos, et inter ipsos ecclesiarum et scholarum doctores reperiri sat multos, quibus illi libri revera sint Apocryphi! Scio denique, a Vobis non improbari, novam hanc collectionem parari a me, qui inter Vos quasi medioxumus sum collocatus.

Tu quidem, Venerande in Jesu Christo Pater, consilium meum de edendo hoc opere jamjam approbare meque in eo, de quo summopere laetor, benevole adjuvare voluisti. Dum Tibi pro hac singulari benevolentia gratissimum animum testor, lubentissime exoptatissima hac utor occasione, pietatis et venerationis erga tam vea nerabile et carum caput, officio fungi. A prima jam pueritia Tu eras, quem suspicerem et, licet

nunquam oculis meis visum, ex intimo tamen corde diligerem. Nec mirum; nam haereditario quasi jure a parentibus piis in me transiit Tui reverentia et dilectio. Avi mei post cineres desideratissimi extremi senii post tres generationes dies Tuis scriptis de regno Dei aliisque, saepius a nepote tenello avo grandaevo praelectis, mirum in modum sunt exhilarati. Pater autem optimus, senex venerandus, nonagesimum jamjam agens annum, et revera Tuus o ovμAQEGBUTEQOS (1 Petr. V, 1), ita magni Te semper fecit, ut mihi filio unico a teneris indele bilem Tui venerationem inspiraret. A Simeone igitur Simeoni commendatus non potui, quin utrumque omni pietatis cultu prosequerer. Quid autem antiquius sacratiusque esse possit, quam ardentissimis meis precibus orare Deum T. O. M., ut utriusque Nestoris carum caput diu adhuc salvum et incolume servare velit, utque ad utrumque Horatianum illud possim accommodare:

Serus in coelum redeas, diuque
Laetus intersis populo Tuorum.
Hic ames dici pater atque princeps!

Ad Te, Optime Clarisse, tanquam conjunctissimus Collega atque amicus accedo. Ex multis jam annis Te scriptis factisque sólidioris doctrinae promotorem indefessum et verae Theologiae noveram egregium vindicem ex triennio me arctiori amicitiae vinculo Tecum et cum filio Tuo, S. Th. Professore apud Groningenses meritissimo, conjunctum esse laetor. Ex illo tempore dubius saepe haerere soleo, utrum Patrem doctum Filio docto praeferam doctiorem quemque mihi cariorem: in eo tamen certissi

mus, utrumque mihi esse carum. Gratissima semper recordabor mente horarum, quibus mihi in alma Lugdunensi, quam Deus servet, commorari licuit. Quae corona virorum in omni litterarum genere clarissimorum! Quod nobile et commune studium, antiquam litterarum soliditatem atque dignitatem tuendi atque promovendi! Verbis exprimere non possum, quantopere delectatus fuerim, cum d. 24. Sept. a. 1824 in Aula Vestra antiqua et in societate honorabili tot clarissimorum virorum audirem Oratorem Vestrum Siegenbeckium, Virum Celeb. ore rotundo et Romano merita b. Kemperi praedicantem. Idem in lectionibus nonnullorum inclytae Acad. Lugdunensis Doctorum, quibus interesse mihi licuit, valde gavisus sum de solida studiorum academicorum, quae apud Batavos et hodie deprehenditur, ratione, et de usu linguae latinae haud neglecto.

Sed nolo Tibi narrare, quae in oratione publica d. 18. Oct. 1824, qua Magistratui academico abdicavi, Nostratibus, non sine almae Lugdunensis laudibus, exposui. Vehementer quidem doleo, quod mihi non licuerit, Collegas Tuos conjunctissimos van der Palmium, van der Voorstium, Suringaarium, Hamakerum, Kistium aliosque viros praeclaros, non nisi obiter et as ev tagóda salutare, ipsisque animi, qua teneor, observantiam testificari. Nihilominus lubenter acquiesco iis bonis, quae mihi brevissimo temporis spatio apud Vos obtigerunt, et familiaritatem Tecum contractam inter laetissimos itineris ad Batavos suscepti refero relaturusque sum fructus.

Unum addam, quod ad libri nostri causam propius spectat. Apud Vos ea nondum, quae apud

nos, bono cum Deo, jam nunc viget Lutheranorum et Reformatorum conjunctio ecclesiastica. Attamen duae Evangelicorum familiae non solum mutuae tolerantiae, sed etiam concordiae fraternique amoris laudabile praebent exemplum. Non nova quidem haec laus est, quam praeter Benthemium multi praedicant scriptores de rebus ecclesiasticis in Batavia narrantes: sed novi tamen aliquid adjecit nostri aevi ratio. Novum enim Lutheranis in Batavia, quo antea caruerant, instauratum est Amstelodami Seminarium theologicum, quod instar Facultatis habetur, cujusque Director cum Facultate Theologorum Lug. dunensium ita conjunctus est, ut ejus Assessor extraordinarius haberi possit. Praecipuum hujus associationis antea inauditae consilium ad examina spectat theologica a Candidatis utriusque Confessionis apud Facultatem theologicam Lugd. rite subeunda. Examen secundum, quod ministeriale, vel practicum, vel classicale, dicitur, fit apud Ministeria ecclesiastica eorumque Classes. Ipse, cum tempore annui hujus examinis theologici praesens esset amicissimus Dr. Plüschke, Seminarii Lutheran. Director et Prof. meritissimus, testis fui de religiositate, concordia et prudentia, qua hoc negotium commune peragitur. Haec sane via est, qua unio et communio commendatur atque paratur.

Dum de his loquor, indicavi libri hujus et argumentum et consilium, quod a Vobis, Duumviri egregii, non est alienum, quodque me movit, ut Vestris nominibus inscriberem. Si enim unquam ad libros symbolicos fuit recurrendum, id certe commoti temporis, quo vivimus, rationes et conditiones prae ceteris postulare videntur.

Libri quidem Lutherano

rum, quamvis paulo negligentius quam antea tractati, sunt tamen adhuc in multorum manibus. Reformatorum autem unica eaque imperfecta collectio tam rara est, ut in Bibliothecis adeo publicis frustra quaeratur. Singuli autem libri valde dispersi et paucis sunt cogniti, id, quod ex crassissima harum rerum ignorantia, quam haud pauci quavis occasione produnt, luculenter patet.

Quam falsum autem sit praejudicium eorum, qui documenta intolerantiae et acrioris partium studii, quae hisce libris ex parte continentur, nostris diebus, pro pace ecclesiae, oblitteranda potius atque antiquanda esse censent, nemo melius scit, quam Vos, hujus causae judices gravissimi! Equidem verum est, aliquam offensionis materiam atque occasionem dari in Confessione Czengerina, Canonibus Dordracenis, Formula Consensus Helvetica aliisque, quae nec Lutheranis, nec omnibus Reformatis placuerunt, nec placere possunt. Sed idem valet de Formula Concordiae, quae tam multorum stomachum movit movetque. Quid autem? anne subtrahi nobis patiemur tot laudabilia animi vere evangelici et pacifici testimonia, qualia in Confessione Helvetica, Gallicana, Belgica, Polonica aliisque prostant? Caveamus igitur sedulo, ne ex ejusmodi testimoniorum publicorum zouwe majus damnum nobis oriatur, quam eorum άлоxákvчis, vel potius gariowors, unquam afferre possit! Legant, qui melius de hac re informari cupiunt, Praefationem nomine Ecclesiaruin Gallicarum et Belgicarum, quae Harmoniae Confessionum ed. Genev. 1581. 4. praemissa est. Egregie ibi docetur, hac via evangelicum mansuetudinis spiritum revocari ac magis

« PredošláPokračovať »