magisque confirmari«. Sed inprimis et illud dictum sibi putent, quod ibi de temporis illius conditione subjungitur: „Ea tamen est, proh dolor, nostrorum temporum labes et macula, ut, et quidvis scriptitandi atque adeo male dicendi cacoëthes invaserit sensus et animos, non vulgarium tantum hominum, sed etiam eorum, quos contrarium prorsus facere maxime decuit, Jesuitarum et aliorum ejusmodi hominum turba (quibus ipsa merces est auctoramentum servitutis et maledicentiae), quam impudenter et furiose adversum nos et veritatem ferantur, et quae in schola impudentiae edocti sunt, qua acerbitate in nos effundant, satis cuivis perspi.. cuum esse potest. Cum quibus comparanda sunt, quae in Praefat. Corp. et Synt. Conf. Gen. 1654. p. XII. exponuntur. Legant denique, quae S. V. Schleiermacherus (in libro: ReformationsAlmanach. II. Jahrgang 1819. p. 335 - 381) de pretio atque auctoritate librorum symbolicorum egregie docuit. Non solum enim doctores evangelicos obligandos, sed etiam (cf. p. 378 — 79) manibus populi et juventutis hos libros tradendos suadet. Quain utiliter autem (quod addimus) hoc fieri possit, exemplis, quae in Saxonia, Anglia, apud Argentoratenses aliosque prostant, probatur. Sed nolo diutius huic argumento inhaerere. Mihi enim sufficit, a Vobis , Viri Optimi, consilium meum in edendo hoc opere probari, et ea, quae monenda esse videbantur, applausu Vestro, quo nil gratius esse poterit, ornari. Nil igitur addam, quam ardentissimas ad Deum T. O.M. pro Vestra Vestrorumque perpetua prosperitate preces. Itaque valete mihique et imposterum favete! Scripsi Bonnae d. XXV. Martii MDCCCXXVII. ELENCHUS. , Tres Confessiones Helveticae. I. Confessio et expositio brevis et simplex sincerae religionis chr. - · pag. 3 – 93 II. Ecclesiarum per Helvetiam confessio fidei summaria et generalis, composita Basi- leae a. D. 1536. - - - - - 94 - 102 III. Basileensis vel Mylhusiana Confessio fidei a. 1532. - - - - - - 103 - 109 II. Gallicarum Ecclesiarum Confessio fidei Ca- rolo IX. Regi a. 1561 exhibita. - - - 110—123 III. Ecclesiae Anglicanae Articuli triginta et no- rem. - - - - . - - - - 126 - 142 IV. Confessio Scotica. - - - - - - 143 – 169 VI. Canones Dordraceni. - - - - - 198 - 240 VII. Confessio Hungarica s. vera Confessio ex verbo Dei sumta et in Synodo Czengerina ono consensu exhibita et declarata. - - 241 — 253 I. Çonsensus Sendomiriensis. - - -254-264 IX. Confessio Bohemica. - - -. - pag.275 - 326 X. Confessio Tetrapolitana. - - - - 327–368 XI. Confessio Marchica, s. Confessio fidei Joan- nis Sigismundi Elect. Brandenb. - XII. Colloquium Lipsiacum a. 1631. - XIII. Declaratio Thoruniensis a. 1645. XIV. Formula Consensus Helvetica. - XV.' Catechismus Genevensis. - - |