Obrázky na stránke
PDF
ePub

rumque copid, et velut quodam eloquentia flumine. Propter quæ eum credidit Horatius nemini imitabilem. Et sanè non dubitat ille profiteri, Ode ad Julum. L. 4. Od. 2.

Pindarum quisquis studet æmulari,
Jule, ceratis ope Dedalæâ

Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina Ponto.

Illum deindè comparat rapidissimo flumini, quod multis auctum imbribus extra ripas excurrit, mox addit plurima operum ejus

laudem.,

cùm

Et verò tantò cæteris Lyricis præstat Pindarus, quantò superior natura est, quam unam secutus fuisse Pindarus ipse gloriatur reliqui ex arte scriberent, quam à magistris didicerant. Undè aquila comparare se non dubitat, illos autem corvis. Visus est tamen quibusdam elatus aliquandò præter modum, et plus justo vehemens ac tumidus. Verùm, inquit Vossius idipsum divinis Poetis facilè ignoscendum, quibus pulchriùs est nonnunquam cadere quam semper jacere.

Scripsit multa Pindarus in unoquoque Poematum genere; at Lyrica supersunt sola, quibus victorum laudes in solennibus Græciæ ludis decantabat, suâ in Deos religione ac pietate omnium Linguis celebratus.

BACCHY LIDES.
CCHYLIDES.

Bacchylides Ceus, æqualis Pindaro et ejusdem adversarius, uti et Simonides. Illius Poemata in Pythiis ab Hierone prælata fuere Pindaricis. Magnoperè etiam eo delectatum fuisse Julianum Imperatorem refert Ammianus Marcellinus.

[blocks in formation]

De Poetis Lyricis Latinis.

Seriùs Lyrica Poesi Romani studuerunt, quàm Dramaticæ; neque ullus ante Horatium Poeta Lyricus exstitisse legitur. Imò neque post Horatium quisquam Carmine Lyrico floruit. Hinc Quintilianus L. 10. c. 1. Lyricorum Horatius solus legi dignus, si quem adjicere velis, is erit Casius Bassius quem nuper vidimus. Hic sub Nerone vixit ad quem Satiram sextam scripsit Persius. Addit de Bassio idem Quintilianus: Sed eum longè præcedunt ingenia viventium. Quod significare videtur, alios exstitisse Quintiliani tempore Lyricos Poetas majoris nominis, cùm tamen sub Vespasiano nulli memorentur præter Selleium, Bassum et Passienum. Est illud quidem de Titio Septimio editum ab Horatio præconium. L. 1. Epist. 3.

Quid Titius Romana brevi venturus in ora;
Pindarici fontis qui non expalluit haustus?

Verùm probabile est Septimii Carmina nunquàm fuisse in lucem edita, quorum nullum exstat uspiam vestigium.

HORATIUS.

De Horatii patriâ, de temporibus quibus ille vixit, imò de ejusdem ingenio, indole, moribus jam abundè dictum est, cùm de Satiricis Poetis ageremus. Nunc ut Poeta Lyricus spectatur à nobis et Romanæ Lyræ facilè princeps: qui neminem habuit inter Latinos, quem imitaretur; neminem qui ipsum imitando sit assecutus. Hoc testatur Quintilianus, quem jam laudavimus,

qui Horatium ferè solum esse dignum qui legi possit, profiteri non dubitat. Nam, inquit, et insurgit aliquandò; plenus est jucunditatis ac gratiæ, et variis figuris et verbis felicissimè audax.

Is enim verò sic omnem Lyricæ Poeseos laudem ac gloriam complexus est, ut cùm in Odarum suarum Libris nihil ad absoluti operis perfectionem desiderandum, tùm nihil vel severiori Criticæ reprehendendum reliquerit. Diceres virtutes. omnes Lyrici Carminis, quasi facto agmine, ad ornandam Horatii Musam confluxisse: tam felix ac varius in argumentis, tam solers in iis tractandis ac magnificus, tam gravis in sententiis tam moratus in documentis videri solet: adeò majestatem Carminis cum lepore, rerum gravitatem cum risu et joco, puritatem sermonis cum elegantiâ conciliat, Sic ut Græcorum Poetarum nemini cedere dicendus sit. Eos certè, qui inter Græcos maximè floruerunt, Sappho quidem et Anacreontem suavitate ac gratià spectabiles, Pindarum verò sublimitate commendatum non modò æquasse scribendo, sed etiam superasse omnium penè Criticorum judicio visus est.

Liceat hîc addere ad Horatii commendationem Julii Scaligeri judicium, qui duarum inprimis Odarum, quarum altera sic incipit: Quem tu Melpomene semel, L. 4. Od. 3. altera Donec eram gratus tibi, L. 3. Od. 9. ità suavitate capiebatur, ut diceret. Quarum similes malim à me compositas, quàm Pythionicarum multas Pindari, et Nemeonicarum. Quarum similes malim composuisse, quàm esse totius Tarraconensis Rex. L. Poet. c. 7.

CAPUT IX.

De Epigrammate.

ARTICULUS PRIMU S.

De Definitione et Naturâ Epigrammatis.

EPIGRAMMA

PIGRAMMA latinè Inscriptio dicitur : ἐπιγράφω enim est, inscribo, superscribo. Hinc quidquid olim vel columnis, vel statuis, vel templis vel sepulchris, vel cæteris quibusque monumentis aut publicis, aut privatis inscribebatur, id Epigrammatis nomen ferebat. Posteà verò quàm hæc maximam partem desierunt inscribi steteruntque per se, et in alios usus, quàm in ornatus operum cesserunt, et collecta simul relata sunt in Libros, mansit quidem vox eadem', at mutata significatio est et potestas vocis: ut infinitæ sint inscriptiones, in quas Epigrammatis nomen non cadat, innumerabilia Epigrammata, quæ jure nemo inscriptiones appellet. Latiùs igitur interdùm patet Epigramma, quàm ut inscriptionis nomine censeatur; contraque est in Epigrammate aliquando vis et sententia, quàm in inscriptione angustior.

Quòd cum ita se habeat, jam definiendum quid sit Epigramma. Est autem Carmen breve et venustum, aut acutum, indicans et exponens unum aliquid tantummodò, vel alterum aliud inferendo concludens etiam acutiùs ac venustiùs. Undè licet intelligere geminum esse Epigrammatis genus; aliud simplex, aliud compositum. Partes omninò duas habet, Expositionem et Clau

sulam; virtutes tres, Brevitatem, Venustatem et Acumen. De singulis dicendum aliquid incumbit, si priùs de Epigrammatis Materiâ pauca præ

mittantur.

ARTICULUS I I.

De Materia Epigrammatis.

Tam longè latèque patet Epigrammatis Materies, ut nullam habeat definitam rationem cujus terminis ac finibus coerceatur. Quidquid enim edisseri et perpoliri Epigrammate potest, id constat subjectam esse Epigrammati Materiam; cùmque nihil sit quod sub hujus artificis stylum non cadat, nihil etiam est, quod pro Materiâ Epigrammatis non habeatur. Quare coelestia, humana, sublimia, abjecta, magna et parva huic proposita sunt, quæ tractet, et in quibus versetur. Virtutes laudat, vitia reprehendit, in lætis ac tristibus, in seriis pariter ac ludicris argumentis occupatur.

At cum amplum spatiosumque nacti sunt campum Epigrammatum Scriptores, in quo se exerceant, tum sibi interdictum putent, ne quid attingant ejusmodi, quod vel maledicentiam, vel lasciviam, vel impietatem redoleat. Nam quod ad maledicta pertinet, etsi Catulli temporibus non tam religioni Poetæ ducerent Epigrammata conscribere cum offensione multorum, et magnis etiam nominibus ad increpandum abuti ; tamen annis subsequentibus hanc sibi ipsi dixerunt legem, ne quem verbo læderent, aut liberiùs appellarent. Durum illud quidem censeri possit Epigrammatum Scriptori necessitatem illam imponere, ut pro omnibus dicat ad laudem atque gratiam et assentationem, nihil adversùs ullum

« PredošláPokračovať »