Obrázky na stránke
PDF
ePub

L. 9. Epig. 34.

Rebus in angustis facile est contemnere vitam ;
Fortiter ille facit, qui miser esse potest.

L. 11. Epig. 5.

Tanta tibi est recti reverentia, Cæsar, et æqui;
Quanta Numæ fuerat: Sed Numa pauper erat.
Ardua res est hæc, opibus non tradere mores :

Et, cùm tot Crasos viceris, esse Numam.

Secundò censetur illud ingeniosum Acuminis
genus in Epigrammate, cùm ratio rei latentis
et occulta, quæ proposita sit in medium, et prio-
ribus versibus explicata, posterioribus versibus in
Clausulâ ità redditur, ut sit cum lepore ac sale con-
juncta. Hæc autem ratio vera esse potest ac germa-
na; neque obstat quidquam, quominus à Poetâ ve-
rum audire liceat; dummodò id, quod verè dicitur,
obvium ne sit pervulgatumque omnibus, nec
cilè cuivis veniat in mentem. Exemplo sint quæ
sequuntur Epigrammata. L. 9. Epig. 11.

* Nomen cum violis rosisque natum >
Nomen nobile, molle, delicatum
Versu dicere non rudi volebam.
Sed tu syllaba contumax repugnas.
Dicunt Eiarinon tamen Poetæ,
Sed Græci; quibus est nihil negatum;
Et quos Apes, Apes, decet sonare.
Nobis non licet esse tam disertis,
Qui musas colimus severiores.

L. 1. Epig. 19.

Si memini, fuerant tibi quattuor, Ælia, dentes:
Exspuit una duos tussis, et una duos.

Jam secura potes totis tussire diebus;

Nil isthic, quod agat, tertia tussis habet.

L. 1. Epig. 107.

Sæpe mihi dicis, Luci carissime Juli

fa

* Earinu

Scribe aliquid magnum, desidiosus homo es. Otia da nobis, sed qualia fecerat olim

Mecœnas Flacco Virgilioque suo.

In steriles campos nolunt juga ferre Juvenci;
Pingue solum lassat, sed juvat iste labor.

L. 3. Epig. 43.

Mentiris juvenem tinctis, Lentine, capillis
Tam subitò Corvus, qui modò Cygnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
Personam capiti detrahet illa tuo.

L. 4. Epig. 85.

Nos bibimus vitro, Tu myrrhâ., Pontice: quare? Prodat perspicuus ne duo vina calix.

L. 5. Epig. 81.

Semper eris pauper, si pauper es, Æmiliane :
Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.

L. 8. Epig. 26.

Munera qui tibi dat Locupleti, Gaure, Senique; Si sapis et sentis, hic tibi ait, morere.

L. 8. Epig. 75.

Dic verum mihi, Marce, dic, amabo;
Nil est, quod magis audiam libenter.
Sic, et cùm recitas tuos libellos,
Et causam quoties agis Clientis,
Oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi, quod petis, negare.

Vero verius ergo, quid sit, audi.

Verum, Gallice, non libenter audis.

L. 10. Epig. 23.

Nulla recordanti lux est ingrata gravisque :

Nulla subit, cujus non meminisse velit. Ampliat ætatis spatium sibi vir bonus; hoc est Vivere bis, vitá posse priore frui

L. 11. Epig. 45.

Orbus es et locuples et Bruto Consule natus?

Esse tibi veras credis amicitias ?

Sunt veræ " sed quas juvenis, quas pauper habebas:
Qui novus est, mortem diligit ille tuam.

Neque verò necesse est, causam ,quæcumque in Conclusione Epigrammatis affertur, veram esse, sed satis superque ducere debemus, si verisimile id totum et probabile et speciosum esse videatur, habeatque aliquid convenientiæ. Imò bella plerumque falsitas, plausibile mendacium, si solerter et ingeniosè sit excogitatum, nihilominùs, plusque adeò delectat ac placet, quàm quod reverà gestum est, et verè dicitur. Infinita sunt apud Martialem ejusmodi Epigrammata; pauca subjicimus è multis.

De Spect. Epig. 16.

Quòd pius et supplex Elephas te, Cæsar, adorat,
Hic modò qui tauro tam metuendus erat,

Non facit hoc jussus, nulloque docente Magistro :
Crede mihi, Numen sentit et ille tuum.

L. 2. Epig. 3.

Sexte, nihil debes, nil debes Sexte, fatemur:
Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.

Ibid. Epig. 20.

Carmina Paullus emit, recitat sua Carmina Paullus;
Nam quod emas, possis dicere jure tuum.

Ibid. Epig. 48.

Abscissâ servum quid fingis, Pontice, Linguâ?
Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?

Ibid. Epig. 38.

Quid mihi reddat ager, quæris, Line, Nomentanus ?
Hoc mihi reddit ager, Te, Line, non video.

[ocr errors]

L. 2. Epig. 80.

Hostem cùm fugeret, se Fannius ipse peremit;
Hic rogo, non furor est, ne moriare, mori?

L. 3. Epig. 28.

Auriculam Mario graviter miraris olere?
Tu facis hoc; garris, Nestor, in auriculam.

L. 5. Epig. 90.

Languebam, sed tu comitatus protinùs ad me
Venisti centum, Symmache, Discipulis.
Centum me tetigere manus Aquilone gelatæ ;
Non habui febrem, Symmache, nunc habeo

L. 7. Epig. 77.

Exigis ut nostros donem tibi, Tucca, Libellos:
Non faciam; nam vis vendere, non legere.

L. 8. Epig. 34.

Cum sitis similes paresque vitâ,
Uxor pessima, pessimus maritus
Miror non benè convenire vobis.

Ibid. Epig. 53.

Magna licet toties tribuas, majora daturus,
Dona, ducum victor, victor et ipse tui.
Diligeris populo non propter præmia, Cæsar :
Propter te populus præmia, Cæsar, amat.

L. 9. Epig. 99.

Vindemiarum non ubique proventus
Cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
Centum Coranus amphoras aquæ fecit.

Sed ex his omnibus nihil tam movet approbationem legentium, aut eorum, qui scripserint, ingenii aciem ostentat, quàm cùm aliud exspecaliud dicitur. Adeò ut audientibus

tamus

primos Epigrammatis versus, et ex prioribus posteriora penè divinantibus superveniat Clausula ex improviso, quæ licet fallat expectationem, probetur tamen ac delectet. Hoc ipsum evincent, quæ profero Epigrammata.

L. 1. Epig. 87.

Vicinus meus est, manuque tangi
De nostris Novius potest fenestris.
Quis non invideat mihi, putetque
Horis omnibus esse me beatum,
Juncto cui liceat frui sodale?

Tam longè est mihi, quàm Terentianus,

Qui nunc Niliacam regit Syenem.

Non convivere, nec videre saltem,

Non audire licet, nec urbe totâ

Quisquam est tam propè, tam proculque nobis,
Migrandum est mihi longiùs vel illi.

Vicinus Novio, vel inquilinus

Sit, si quis Novium videre non vult.

Ibid. Epig. 88.

Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.

Ista linunt dentes jentacula; sed nihil obstat "
Extremo ructus cum venit à barathro.
Quid quòd olet gravius mistum diapasmate virus,
Atque duplex animæ longiùs exit odor.
Notas ergo nimis fraudes, deprehensa que furta
Jam tollas, et sis ebria simpliciter.

L. 5. Epig. 48.

Nunquam se cœnasse domi Philo jurat; et hoc est ;
Non coenat, quoties nemo vocavit eum.

L. 6. Epig. 51.

Quid convivaris sine me tam sæpe, Luperce?
Inyeni, noceam quâ ratione tibi,

Irascar, licet usque voces, mittasque rogesque.
Quid facies, inquis! Quid faciam? veniam,

« PredošláPokračovať »