Obrázky na stránke
PDF
ePub

РОЕТІСА

VARIA

POEMATUM GENERA

COMPLECTENS,

Et Brevem Poetarum cùm Græcorum tùm Latinorum, qui in uno quoque Carminum genere excelluerunt

[ocr errors]
[blocks in formation]

De Carmine Epico seu de Epopœiá,

ARTICULUS PRIMU S.

De Epopeia Nomine ac Definitione. EPOPEIA VOX Græca est, eaque composita ex vocabulo duplici, quorum alterum est eros, verbum, alterum row, facio seu fingo. Per Epopoeiam, Poesim illam intelligimus, quæ Carmine Hexametro Heroum res gestas tractat: etsi eros sumptum universè, verbum sive locutionem significat, speciatim tamen poetica locu-. tioni tribuitur, et ob excellentiorem quemdam modum fit eorum proprium, qui cæteros inter Poetas præclara Heroum facta Hexametro Carmine narranda suscipiunt: quos ob eam rem

Actio una.

Tullius Epicos vocat, Libro de optimo genere

Oratorum.

Hac semel nominis Epopoeia interpretatione receptâ, in promptu est ad ipsam Epopoeia definitionem devenire. Est enim Epopoeia Poesis, quæ Carmine Hexametro illustres Personarum illustrium actiones narrat. Quod utrumque his versibus complexus est Horatius, in Arte sud Poetica.

Res gestæ Regumque Ducumque et tristia bella, Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Hæc definitio Materiam et Formam Epopoeia continet et explicat. Materiam quidem; est enim illustris actio Personæ illustris. Formam verò, quæ narratio est Hexametro Carmine exornata. De Materiâ primùm, de Formâ deindè disse

remus.

ARTICULUS I I.

De Materiá Epopæiæ,

Est igitur Epopoeia materia, actio quædam in quâ tractandâ Epopoeia versatur. At cujusmodi actio illa sit, et quas habere virtutes debeat, operæ pretium est diligenter perscrutari.

Ac primùm quidem actio illa Una sit oportet, Nam etsi in Epico Poemate multiplices variæque. narrantur actiones, non illæ tamen sic pertinent ad Poema tanquam materia ipsius propria, ut abesse ab eo non possint; aut, si si quam habere videantur cum Poemate ipso necessitudinem propter quam prætermitti non debeant, hane. non habent à se ipsis, sed ab actione quadam primariâ cui referuntur, quam et Unam Poema respicit, et in qua pertractandâ unâ præsertim occupatur. Verùm hæc videri fortè poterunt

obscuriora, nisi exemplorum oppositione illus

trentur.

alterum

Alterum è suis Poematis Iliadem Odysseam Homerus cùm inscripsit, non fuit hoc Poetæ propositum, ut vel omnia, quæ per longam decennii obsidionem gesta sunt apud Ilium, narraret vel integram Ulyssis vitam poneret ob oculos; sed unam simplicemque in utroque actionem spectavit. In Iliade scilicet, Trojanæ urbis excidium; in Odyssæâ reditum Ulyssis in patriam, receptamque ab eo, Procis interfectis, familiam ac domum. Cætera quæ totis viginti quatuor operis gemini Libris Homerus refert, hæc non attingit, nisi ut actiones secundarias, quæ primariæ utriusque Poematis actioni serviunt, et sine quibus, neque Trojanæ urbis excidium, neque felix Ulyssis reditus in patriam narrari commodè potuissent.

Ita secutus Homerum Virgilius, unam in Eneide suâ referendam sumpsit actionem; nimirùm adventum Æneæ in Italiam, et novum ab eo fundatum in istis regionibus Imperium. Longas verò Trojani Principis peregrinationes, varios periculorum casus, confecta feliciter cum Turno bella Latinus Poeta non exequitur, nisi quòd pertineant ad actionem primariam, et ad pacificum in Italiâ regnum Æneæ vindicandum conducant.

Ut autem Epopoeia una esse actio debet ità unus tantùm Heros eligendus est in Epici Carminis argumentum. Huic verò quotquot adjunguntur milites ac socii nec rerum gloriâ pares, multò minùs superiores repræsententur: imò illustriora quæque facta tribuantur illi semper, non alteri. Quare culpandus videbitur Torquatus Tassus, qui, si quid est in Hiero

RHETORUM

PRÆCEPTA ET EXEMPLA

COMPLECTENTEM,

QUÆ AD ORATORIAM ET POETICAM

FACULTATEM PERTINENT;

(Auctore P. G. F. LE JAY, è Societate Jesu.) In multis emendavit, et ad justiorem normam revocavit,

J. A. AMAR, Unus è Præpositis Bibliothecæ Mazarineæ, etc. etc.

[merged small][ocr errors][merged small][graphic][merged small]

Apud AuG. DELALAIN, DD. LALLEMANT et BARBOU Successorem, viâ Mathurinensium, no 5.

« PredošláPokračovať »