Obrázky na stránke
PDF
ePub

utendi feliciter viam ac modum ostendamus. Denique veteres Poëtas tam Græcos, quàm Latinos, qui in vario scribendi genere excelluerunt, suo quemque ordine designabimus. Eorumdem patriam, ætatem, scripta, et nostrum de singulis, ex eruditorum Criticorum mente, judicium proferemus.

Diversa Poematum genera, quæ Poeseos nomine censentur, ad hæc solent revocari: Heroïcum scilicet, Tragicum, Pastorale, Didacticum, Elegiacum, Satiricum, Lyricum, Epigraphicum: de quibus ità seorsim dicemus, ut in Capita totidem distributa tractentur.

Præcipuum in hoc posteriore Bibliothecæ nostræ Volumine locum occupat Heroïcorum Carminum Liber, quibus commissam olim institutioni nostræ Juventutem ad Poesim informabamus. Non sunt illa quidem operæ longioris Poemata; at neque prolixiora esse eadem decuit, quæ scribendi modum rationemque traderent. Nam monere id obiter velim, nullare stimulari magis juniorum Poetarum industriam, quàm si in argumento brevi versentur, et novam singulos in dies Carminis materiai elaborandam habeant; quibus si continuam. rerum earumdem seriem tractandam offeras, nauseam procul dubio atque fastidium paris. Equidem scio, undè crescit Discipulorum satietas, indè Magistrorum laborem imminui; neque tam operosum esse quiddam, dictare Poema longius, quod habeas ad manum, quam recentis quotidiè opusculi fieri artificem. Verùm an tanto labor ille computandus in loco, qui natam ad Litteras indolem promoveat, aut esse quidquam potest homini officiorum suorum amanti, quàm rei benè gesta conscientia jucundius?

Quæ porrò proponimus exercendæ juventuti Carmina suum tam sacris, quàm profanis Litteris argumentum debent. Neque enim vel in istis Exercitationibus oblatum identidem ingenerandæ teneris animis Religionis locum par est præterire. Est in Testamento veteri pariter ac novo, est cùm in Græcâ tùm in Romanâ historiâ, estin Fabulâ nativæ Poeseos fons inexhaustus, qui scienter ac sedulò rimantibus deesse nunquàm possit. Adjecimus non pauca meræ fictionis opuscula, quæ cudendis proprio marte Poematibus sic Poetam erudiant, ut aliena terere vestigia ultrò abstineat.

Non in solis versibus heroicis probatur Poetarum solertia. Reliqua quamvis inferioris cujusdam ordinis meritò censeantur, non tamen decet quemquam Poetica artis studiosum in iis aut intelligendis, aut tractandis hospitem ac peregrinum videri. Cui malo ut iremus obviàm, non habuimus satis de quocumque Carminum genere in Poëticâ nostrâ disserere, nisi specimen eorumdem aliquod hic ederemus.

Nec prætermitti à nobis Fabula aut Epigramma debuere. Fabulam non commendat majestas quædam ac vis enthea, quæ Poetas facit. Únam sibi amoenitatem nativumque leporem vindicat, et cæteris Poeseos virtutibus ultrò caret. Quare adornata ritè Fabula non est tam opus sublimis ac vividæ mentis, quàm benignioris ingenii, cui præest Natura dux, cujus sensus ac vocem ità temperat ac regit, ut sentire Naturam ipsam credas ac loqui. Pauci fuere ab Augusti temporibus Latini Fabularum Scriptores, qui leporem Fabulæ ingenuum attigerint. Cujus ego si quan videri possim adumbrasse imaginem, nihil me collocate in scribendis Fabulis operæ pœniteat.

Non tam ardui res laboris est Epigramma. Nam cùm brevis illius Poematis vis ac gratia in fortuito ingenii partu sit posita, vel ex conflictu aut ambiguitate verborum exsurgat, nemo est tam adversis Musis natus, qui obviam operis ejusmodi laudem ambire confidenter non possit. Tamen momenti levis haberi non debet isthæc exercitatio, quæ juvenilem acuit industriam, ingenii igniculos excutit, incendit animos, et meditandi patientes facit, adeò fallit laborem injecta spes gloriolæ, quam excogitatum aut dictum acutè quidpiam auctori suo pepererit. Unus in eâ re vitandus diligenter scopulus, ne sentiendi et acutè dicendi prurigo mala præscriptos Epigrammati fines excedat, quos ultrà ne ferendum quidem acumen est. Hoc monendi tantò cautiùs statim à pueris quicumque humaniores Litteras capessunt, quod apud plerosque nemo ingeniosus audiat, nisi qui leves istas ar gutias in omni scribendi genere consectetur.

POETICA,

VARIA

POEMATUM GENERA

COMPLECTENS,

Et Brevem Poetarum cùm Græcorum tùm Latinorum, qui in uno quoque Carminum genere excelluerunt

[ocr errors]
[blocks in formation]

De Carmine Epico seu de Epopoid,

ARTICULUS PRIMU S.

vox

[ocr errors]

"

De Epopeia Nomine ac Definitione. EPOPEIA VOX Græca est, eaque composita ex vocabulo duplici, quorum alterum est eros, verbum, alterum Tow, facio seu fingo. Per Epopoeiam, Poesim illam intelligimus, qua Carmine Hexametro Heroum res gestas tractat : etsi eros sumptum' universè, verbum sive locutionem significat, speciatim tamen poetica locu-. tioni tribuitur, et ob excellentiorem quemdam modum fit eorum proprium, qui cæteros inter Poetas præclara Heroum facta Hexametro Carmine narranda suscipiunt: quos ob eam rem

[ocr errors][merged small]

Mais Epopoeiæ interpretatione - peu est ad ipsam Epopoeia decre. Est enim Epopoeia Poesis, Hexametro illustres Personarum actiones narrat. Quod utrumque his uplexus est Horatius, in Arte sua

Test Regumque Ducumque et tristia bella,
monstravit Homerus.
Che si possent numero 2

finitio Materiam et Formam Epopoeia et et explicat. Materiam quidem; est enim is actio Personæ illustris. Formam verò que narratio est Hexametro Carmine exornata. De Materia primùm, de Formâ deindè disse

ARTICULUS I I,

De Materiá Epopeia,

Est igitur Epopoeia materia, actio quædam in qua tractandâ Epopoeia versatur. At cujusmodi actio illa sit, et quas habere virtutes debeat, operæ pretium est diligenter perscrutari.

Ac primùm quidem actio illa Una sit oportet, Nam etsi in Epico Poemate multiplices variæque. narrantur actiones, non illæ tamen sic pertinent ad Poema tanquam materia ipsius propria, ut abesse ab eo non possint; aut, si quam habere videantur cum Poemate ipso necessitudinem propter quam prætermitti non debeant, hane. non habent à se ipsis, sed ab actione quadam primariâ cui referuntur, quam et Unam Poema respicit, et in qua pertractandâ unâ præsertim occupatur. Verùm hæc videri fortè poterunt

« PredošláPokračovať »