Obrázky na stránke
PDF
ePub

HEBRÆORUM

PRÆLECTIONES ACADEMICE

OXONII HABITE

ROBERTO LOWTH, A. M.

OLIM COLLEGII NOVI SOCIO, ET POETICE PUBLICO
PRÆLECTORE;

DEMUM EPISCOPO LONDINENSI.

Subjicitur

METRICE HARIANÆ BREVIS CONFUTATIO,

ET

ORATIO CREWIANA:

NECNON

JOANNIS DAVIDIS MICHAELIS

NOTE ET EPIMETRA.

VOL. II.

OXONII,

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO.

MDCCCX.

Clar. Press.

1.F.11.

PRÆFATIO

TOMO PRIMO PRÆLECTIONUM PRÆMISSA

IN EDITIONE GOETTINGENSI.

LECTORIBUS BENEVOLIS

S. D.

JOANNES DAVID MICHAELIS.

EO plaufu in Germania exceptæ funt Roberti Lowthi Prælectiones de poefi facra Hebræorum, ut opus haud habeam facti mei rationes reddere, qui librum apud nos rarum, multo auctiorem et tamen multo minore pretio parabilem futurum, typis denuo defcribi curo. Quod enim alias fecus evenire folet, id hic accidit, ut libri peregrini editor ejufdem fit fueritque parciffimus laudator. Sententiam, pro rei publicæ eruditorum libertate lectoribus omnibus permiffam, in relationibus de libris novis a dixi: neque meæ me religionis in judicando pœnitet, licet non fine aliqua voluptate intelligam, plerofque impenfius virum laudâffe, nec fere quidquam in eo defiderâffe,

[blocks in formation]

ut mea laude aut commendatione, jam quidem suspecta futura, facile carere poffit. Repetam tamen, quæ fentio.

Poetam de poefi Hebræorum dicere, ftatim intelligent lectores, ingenio præftantem, quod elegantiffimis Græcorum Latinorumque literis excoluerat. Rarum hoc et exoptatum munus Hebraicis carminibus contigit: aliter enim poetas vates tractabit, aliter merus grammaticus. Hic quidem fcholiis illos onerabit, fingulas mirabitur potius quam perfentifcet veneres, pulchras phrafes laudabit, ac fæpe laudabit, quæ nemini fuæ gentis placeant, ideo quod infolita funt, legibus tamen artis, quas ipfe rogavit, confentanea; talia etiam nonnulla, de quibus poeta nunquam cogitaverat, fuarum legum amore illi tribuet; quid in noftris imitari linguis poffimus, quid privum fit exteris, obtufius videbit: artifici denique fimilis erit, qui minimarum partium artificium et pulchritudinem æftimans, univerfas non complectitur, nec confufa illa imagine, quæ alios admiratione et voluptate percellit, delectari folet. Quod quidem optimis etiam, et meliore ingenio natis accidere grammaticis videmus: nec mirum. Ea enim eft adfectuum et delectationis natura, ut fortius nos afficiant, quæ quomodo afficiant ignoramus: contra, ubi cauffas voluptatis argutius novimus atque ad illas attendimus, hebefcat tanquam guftus nofter, atque etiam aliqua, pulchris fimillima, nec tamen pulchra, confundamus, folum etiam artificium admirantes. Unde et raro contingit, ut qui in grammatica habitant, magni poetæ fint aut maneant: nimis enim fæpe legum pulchritudinis poeticæ et artificii recordantur, quam ut furore illo diviniore, non interrupto, ferri poffint.

[ocr errors]

Sui enim fibi confcius quis furat? quis non fit magis fanus, quam effe debent, qui in Helicone bacchantur? At a poeta, quem natura talem finxit, exigas fperefque, quod a grammatico, maxime ab illo qui Judaicorum librorum confuetudine aliquid contagii Rabbinici ingenio contraxit, ne optare quidem audeas: nempe, ut vivo fenfu univerfæ pulchritudinis adfectus, voluptatis fuæ quodammodo participes fociofque faciat lectores, idem illud pulchrum non ratione fed fenfu aliquo intelligens, quod in omnium linguarum poefi excellentia ingenia in fui rapit amorem et admirationem; acutius contra videat, quæ apud exteros pulchra, in noftra tamen poefi aut difplicent, aut nova funt, ut five excufatione opus habere, five ob ipfam infolentiam magis mirabilia ac divina futura videantur. Quam quidem fpem Lowthus, linguæ Hebraica peritior quam plerique effe poetæ folent, poeticæque facultatis adjumento melior interpres carminum Hebraicorum, minime deftituit, fed effecit, ut et noftri homines, a literis Orientalibus remoti, voluptatem percipere ex peregrino illo concentu, et tanquam orientalem aliquem Orphea mirari et fectari poffint. Idem, qui fit proprius Hebraici carminis color et fanguis, ita oftendit, ut nemo antea: licet non omnia nobis nova et infolentia exiftimem, quæ ipfe soli Orienti tribuit. Fueritne etiam patriæ poefis amore perculfus, nefcio: quæ quidem illi utiliffima effe potuiffet. Dubitari enim nequit, quin noftræ linguæ poemate fortius afficiamur. Græca forte et Latina impenfius laudabimus, mirabimur etiam elegantius, tum quia infolentiora funt his, quæ cum lacte bibimus, tum quod eorum artificium diftinctius perfpicimus, denique quod vitia poetæ (qui

« PredošláPokračovať »