Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

PRÆFATIO

TOMO PRIMO PRÆLECTIONUM PRÆMISSA

IN EDITIONE GOETTINGENSI.

LECTORIBUS BENEVOLIS

S. D.

JOANNES DAVID MICHAELIS.

Eo plausu in Germania exceptæ sunt Roberti Lowthi Prælectiones de poesi sacra Hebræorum, ut opus haud habeam facti mei rationes reddere, qui librum apud nos rarum, multo auctiorem et tamen multo minore pretio parabilem futurum, typis denuo defcribi curo.

Quod enim alias fecus evenire folet, id hic accidit, ut libri peregrini editor ejusdem fit fueritque parciflimus laudator. Sententiam, pro rei publicæ eruditorum libertate lectoribus omnibus

permiffam, in relationibus de libris novis a dixi : neque meæ me religionis in judicando pænitet, licet non sine aliqua voluptate intelligam, plerofque impenfius virum laudáffe, nec fere quidquam in eo defideraffe,

a Fascic. X. p. 317--337.

B

ut mea laude aut commendatione, jam quidem sufpecta futura, facile carere poffit. Repetam tamen,

quæ sentio.

Poetam de poesi Hebræorum dicere, ftatim intelligent lectores, ingenio præftantem, quod elegantiffimis Græcorum Latinorumque literis excoluerat. Rarum hoc et exoptatum munus Hebraicis carminibus contigit: aliter eniin poetas vates tractabit, aliter merus grammaticus. Hic quidem scholiis illos onerabit, fingulas mirabitur potius quam persentiscet veneres, pulchras phrases laudabit, ac fæpe laudabit, quæ nemini fuæ gentis placeant, ideo quod insolita sunt, legibus tamen artis, quas ipfe rogavit, consentanea ; talia etiam nonnulla, de quibus poeta nunquam cogitaverat, suarum legum amore illi tribuet; quid in noftris imitari linguis poffimus, quid privum fit exteris, obtusius videbit : artifici denique fimilis erit, qui minimarum partium artificium et pulchritudinem æstimans, universas non complectitur, nec confufa illa imagine, quæ alios admiratione et voluptate percellit, delectari solet. Quod quidem optimis etiam, et meliore ingenio natis accidere grammaticis videmus: nec mirum. Ea enim eft adfectuum et delectationis natura, ut fortius nos afficiant, quæ quomodo afficiant ignoramus : contra, ubi cauffas voluptatis argutius novimus atque ad illas attendimus, hebescat tanquam gustus nofter, atque etiam aliqua, pulchris fimillima, nec tamen pulchra, confundamus, folum etiam artificium admirantes. Unde et raro contingit, ut qui in grammatica habitant, magni poetæ sint aut maneant: nimis enim fæpe legum pulchritudinis poeticæ et artificii recordantur, quam ut furore illo diviniore, non interrupto, ferri poffint. Sui enim fibi conscius quis furat? quis non fit magis fanus, quam effe debent, qui in Helicone bacchantur? At a poeta, quem natura talem finxit, exigas speresque, quod a grammatico, maxime ab illo qui Judaicorum librorum consuetudine aliquid contagii Rabbinici ingenio contraxit, ne optare quidem audeas: nempe, ut vivo sensu universæ pulchritudinis adfectus, voluptatis fuæ quodammodo participes fociosque faciat lectores, idem illud pulchrum non ratione sed sensu aliquo intelligens, quod in omnium linguarum poesi excellentia ingenia in sui rapit amorem et admirationem ; acutius contra videat, quæ apud exteros pulchra, in noftra tamen poefi aut difplicent, aut nova sunt, ut five excufatione opus habere, five ob ipsam insolentiam magis mirabilia ac divina futurą videantur. Quam quidem fpem Lowthus, linguæ Hebraicæ peritior quam plerique esse poetæ folent, poeticæque facultatis adjumento melior interpres carminum Hebraicorum, minime deftituit, sed effecit, ut et noftri homines, a literis Orientalibus remoti, voluptatem percipere ex peregrino illo concentu, et tanquam orientalem aliquem Orphea mirari et sectari poffint. Idem, qui fit proprius Hebraici carminis color et sanguis, ita oftendit, ut nemo antea : licet non omnia nobis nova et insolentia existimem, quæ ipfe foli Orienti tribuit. Fueritne etiam patriæ poesis amore perculsus, nescio : quæ quidem illi utiliffima effe potuisset. Dubitari enim nequit, quin noftræ linguæ poemate fortias afficiamur. Græca forte et Latina impenfius laudabimus, mirabimur etiam elegantius, tum quia infolentiora sunt his, quæ cum lacte bibimus, tum quod eorum artificium diftinctius perfpicimus, denique quod vitia poetæ (qui

« PredošláPokračovať »