Obrázky na stránke
PDF
ePub

cilius intelligatur *). Cui gravissimo testimonio viri latine doctissimi, et harum rerum intelligentissimi arbitri, gravius etiam pondus accedit ex suffragio Dan. Wyttenbachii, qui, Equidem, inquit, saepe animadverti homines, qui primum ad Ciceronis lectionem accedunt, magis capi ac delectari scriptis Mureti et similium; non quo horum oratio minus latina ideoque facilior sit, sed quod ratio materiaque nostrae aetati nostrisque ingeniis magis aptae sunt. Horum eos lectio quasi blanda manu ad veteres ducit, estque veluti iniẞa9oα seu gradus et aditus ad veteres, sed purus ille castusque, unde nil sordium ad ipsa eorum sacraria afferamus. Certe, si quid ego ad scribendi facultatem profeci, quod pro rei magnitudine exiguum esse non ignoro, sed si quid profeci, hoc magnam partem debui lectioni operum Mureti, quae adolescentem mira suavitate deliniebat et ad Ciceronem alliciebat). Cujus judicii veritas jam diu ante Wyttenbachium ita obtinebat, ita clare perspiciebatur, disertorumque recentiorum lectio latina in Germaniae scholis per proxima saecula adeo dominabatur, ut ipsi veteres scriptores aliquamdiu non modo contemti jacerent, sed, ingruente veluti barbarie, paene solum vertere juberentur.

At vero, ut in Wyttenbachii verbis paullisper insistamus, legendi sunt Muretus et similes non tam ad ipsam sermonis intelligentiam parandam,

*) Vide Ruhnk. Praef. ad Mureti opp. T. IV. "*) Vide Wyttenb. Bibl. Crit. III. p. 115. Alia omnia sentit J. Chr. Jahnius in Annall. Phil. et Paedag. a. 1834. T. IV. p. 456.

quam ad imitationem eloquentiae latinae instituendam,,,quod eorum ratio materiaque nostrae aetati nostrisque ingeniis magis aptae sunt." In qua quidem imitatione quicunque ex solis veteribus scriptoribus atque imprimis ex ipso Cicerone proficiscendum et proficiendum censent, nae illi adolescentum ingenia egregie ignorant, neque minus a veritate aberrant, quam qui imitationibus discipulorum oratoriis argumenta ex rerum civilium, morum, literarumque historia afferunt. Immo res communes proponendae sunt, ad quarum tractationem sensu communi et sola mentis acie opus est, non doctrinâ et eruditione, quae in gymnasiorum alumnis justa et firma esse nequit. Quas illi res si accurate, si dilucide, si pure aliquo modo et emendate explicare et exponere didicerint, profecto erit cur ipsis adolescentibus, erit cur scholis scholarumque magistris prosperam suam felicitatem frugiferamque disciplinam et laeta doctrinae incrementa ingenue ac toto animo congratulemur.

Meae igitur rationi meoque consilio,,Eloquentiæ Latinae Exempla“ ab Aug. Matthiaeo iterata vice cdita non admodum consentanea sunt. Qui Vir Clarissimus quamquam ex Muretinis operibus complures orationes ejus generis, quod a me postulatur, libro suo inseruit, recepit tamen alia scripta multa, quae magis philologo, quam gymnasiorum alumno conveniant. In quorum numerum non dubito referre quaedam ex opusculis Ernesti oratoriis, veluti Epistolam ad Stiglitzium et Narrationem de Matthia Gessnero; ut nihil dicam de Ruhnkenianae facundiae exemplis, quae omnia ad unum, quantumvis egregia, ab studio et doctrinae modulo, qualis in gymnasiorum discipulis statui et desiderari potest, aliena esse

gas Muretinas satis probabam. Unde quum fieret, ut ipse has variorum varii argumenti orationes colligerem, imprimis id spectabam, ut discipulorum commodo inservirem et salutari exercitationi prospicerem. In qua re nisi plane a consilio aberravero neque meae me exitus spei fefellerit, fore confido, ut studium meum aliarum quoque scholarum alumnis prosit. Quod quum effecero, neque lusisse operam neque perdidisse videbor.

Dabam Friburgi Badarum Idibus Octobr. Anni M.DCCC.XXXIV.

XIV. Paulini Oratio de usu et necessitate elo

quentiae in foro et hodiernis judiciis

XV. Bencii Oratio cur adolescentes aliquot in dicendi studio minus proficiant

XVI. Majoragii Oratio de contemnendis obtrec

[merged small][ocr errors]

XVII. Majoragii Oratio de parentum in erudiendis liberis atque adolescentium in studiis optimarum artium officio

[ocr errors]
[ocr errors]

194

210

222

233

XVIII. Perpiniani Oratio de arte rhetorica discenda 264 XIX. Palearii Oratio de concordia civium

281

XX. Eichstadii Deprecatio latinitatis academicæ 291

« PredošláPokračovať »