Obrázky na stránke
PDF
ePub

Linquantur Phrygii, Catulle, campi 5 Nicaeaeque ager uber aestuosae : ad claras Asiae volemus urbes. Iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus, 10 longe quos simul a domo profectos diversae variae viae reportant.

CARMEN 46.

19. To Cicero.

Disertissime Romuli nepotum,

quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus

5 agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta

quanto tu optimus omnium patronus.

20. To Licinius Calvus.

Hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut convenerat esse delicatos.

CARMEN 49.

Scribens versiculos uterque nostrum 5 ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum. Atque illinc abii tuo lepore

incensus, Licini, facetiisque,

ut nec me miserum cibus iuvaret, 10 nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer cupiens videre lucem,

ut tecum loquerer, simulque ut essem.

At defessa labore membra postquam 15 semimortua lectulo iacebant,

hoc, iucunde, tibi poema feci,

ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax cave sis, precesque nostras,
oramus, cave despuas, ocelle,

20 ne poenas Nemesis reposcat a te.

Est vemens dea: laedere hanc caveto.

CARMEN 50.

21. To Lesbia.

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit

5 dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi

Lingua sed torpet, tenuis sub artus 10 flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.

CARMEN 51.

22. An Eloquent Orator.
Risi nescio quem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus crimina Calvos explicasset,
admirans ait haec manusque tollens,

5 'Di magni, salaputium disertum !'

CARMEN 53.

23. Woman's Vows.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Dicit sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.

CARMEN 70.

24. Affectation in the Use of h.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. 5 Credo, sic mater, sic liber avonculus eius, sic maternus avos dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter,

10

nec sibi postilla metuebant talia verba,

cum subito adfertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.

25. True Beauty.

CARMEN 84.

Quintia formosast multis, mihi candida, longa, rectast. Haec ego sic singula confiteor, totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magnost corpore mica salis. 5 Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

26. Catullus at his Brother's Grave.

CARMEN 86.

Multas per gentes et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias,

10

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam adloquerer cinerem, 5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi.

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristes munera ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuom, frater, ave atque vale.

CARMEN 101.

10

TIBULLUS.

Reveries of a Poet.

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas,
o utinam memores ipse cohorsque mei:
me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:
abstineas avidas, Mors precor atra, manus.

5 Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater
quae legat in maestos ossa perusta sinus,
non soror, Assyrios cineri quae dedat odores
et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam; quae me quam mitteret urbe,
dicitur ante omnes consuluisse deos.

Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi

rettulit e trinis omina certa puer.

Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam,

quin fleret nostras respueretque vias.

15 Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, quaerebam tardas anxius usque moras.

Aut ego sum causatus aves aut omina dira,

20

Saturnive sacram me tenuisse diem.

O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem! Audeat invito ne quis discedere Amore,

aut sciat egressum se prohibente deo.

Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu,

25 quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari te (memini) et puro secubuisse toro?

30

Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis),

ut mea votivas persolvens Delia voces

ante sacras lino tecta fores sedeat bisque die resoluta comas tibi dicere laudes insignis turba debeat in Pharia.

At mihi contingat patrios celebrare penates reddereque antiquo menstrua tura lari.

35 Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta vias !

40

Nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum ventis praebueratque sinum,

nec vagus ignotis repetens compendia terris
presserat externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit iuga tempore taurus,

non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis.

45 Ipsae metla dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves.

50

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber.

Nunc love sub domino caedes et vulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente viae. Parce, pater. Timidum non me periuria terrent,

« PredošláPokračovať »