Obrázky na stránke
PDF
ePub

18. Epicurean Doctrine.

Égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum, séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus; nám si curent, béne bonis sit, mále malis; quod nunc abest.

19. Charlatans.

Séd superstitiósi vates ínpudentesque árioli, aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam : quíbus divitias póllicentur, áb eis drachumam ipsí petunt.

CATULLUS.

1. A Dedicatory Poem.

Quoi dono lepidum novom libellum
arido modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,

5 iam tum cum ausus es unus Italorum
omne aevom tribus explicare chartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
Quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque, quod, o patrona virgo,
10 plus uno maneat perenne saeclo.

CARMEN 1.

2., Lesbia's Sparrow.

Passer, deliciae meae puellae,

quicum ludere, quem in sinu tenere,

quoi primum digitum dare adpetenti
et acris solet incitare morsus,

5 cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
ut solaciolum sui doloris,

credo, ut tum gravis acquiescat ardor: tecum ludere sicut ipsa possem

10 et tristis animi levare curas !

CARMEN 2.

3. The Dead Sparrow.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantumst hominum venustiorum.
Passer mortuos est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,

5 quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 ad solam dominam usque pipiabat. Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: 15 tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! io miselle passer! tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.

4. The Yacht.

CARMEN 3.

Phasellus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus,

neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeter ire, sive palmulis

5 opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Hadriatici

negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,

10 ubi iste post phasellus antea fuit

comata silva: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phasellus: ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera 20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deis

sibi esse facta, cum veniret a marei

novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

25 Sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.

5. The Lovers.

CARMEN 4.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,

rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:

5 nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. 10 Dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.

CARMEN 5.

6. Countless Kisses.

Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis,

5 oraclum Iovis inter aestuosi

et Batti veteris sacrum sepulcrum,
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores,

tam te basia multa basiare

10 vesano satis et super Catullost,

quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.

CARMEN 7.

7. Fie, Fond Lover!

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat 5 amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant,

quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non volt: tu quoque, impotens, noli

10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam:
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
15 Scelesta, vae te! quae tibi manet vita!

quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
quem nunc amabis? quoius esse diceris?
quem basiabis? quoi labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

CARMEN 8.

8. Welcome Home!

Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem ? 5 Venisti. O mihi nuntii beati ! Visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes,

ut mos est tuos, adplicansque collum iucundum os oculosque saviabor. 10 O quantumst hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusve?

9. The Thief.

CARMEN 9.

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris in ioco atque vino:

tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:

5 quamvis sordida res et invenustast.

Non credis mihi? Crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

« PredošláPokračovať »