Obrázky na stránke
PDF
ePub

30

Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.

Eheu, quam dispar est locus ille Getis!

Et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo, te mihi iucundas efficiente vias!

Seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota:

35 saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu : saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies.

40

Est aliquid casus pariter timuisse marinos

iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos: et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,

quorum non pudeat, posse referre iocos.

Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis ante tuos oculos, ut modo visus, ero.

45 Ipse quidem arctoo cum sim sub cardine mundi, qui semper liquidis altior extat aquis,

50

te tamen intueor quo solo pectore possum
et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es, et ignoras: et ades celeberrimus absens
inque Getas media iussus ab urbe venis.

Redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.
EX PONTO, II. 10.

17. To Tuticanus.

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui.

Ast ego non alium prius hoc dignarer honore: est aliquis nostrum si modo carmen honor. 5 Lex pedis officio fortunaque nominis obstant, quaque meos adeas, est via nulla, modos.

Nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,

10

desinat ut prior hoc incipiatque minor. Et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, artius adpellem Tuticanumque vocem : nec potes in versum Tuticani more venire, fiat ut e longa syllaba prima brevis : aut producatur, quae nunc correptius exit, et sit porrecta longa secunda mora.

15 His

20

ego

si vitiis ausim corrumpere nomen, ridear et merito pectus habere neger. Haec mihi causa fuit dilati muneris huius,

quod meus adiecto faenore reddet amor: teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, paene mihi puero cognite paene puer,

perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, non mihi, quam fratri frater, amate minus. Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, cum regerem tenera frena novella manu. 25 Saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.

EX PONTO, IV. 12, 1–28.

18. To Carus.

O mihi non dubios inter memorande sodales,
quique, quod es vere, Care, vocaris, ave.
Unde saluteris, color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest.

5 Non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
quod sit opus, videor dicere posse, tuum.

Quamlibet in multis positus noscere libellis, 10 perque observatas inveniere notas.

Prodent auctorem vires, quas Hercule dignas novimus atque illi, quem canis ipse, pares. Et mea Musa potest, proprio deprensa colore, insignis vitiis forsitan esse suis.

15 Tam mala Thersiten prohibebat forma latere, quam pulchra Nireus conspiciendus erat. Nec te mirari, si sint vitiosa, decebit

20

carmina, quae faciam paene poeta Getes. A pudet, et Getico scripsi sermone libellum, structaque sunt nostris barbara verba modis: et placui, — gratare mihi coepique poetae

inter inhumanos nomen habere Getas. Materiam quaeris? Laudes de Caesare dixi, adiuta est novitas numine nostra dei. 25 Nam patris Augusti docui mortale fuisse corpus, in aetherias numen abisse domos: esse parem virtute patri, qui frena coactus saepe recusati ceperit imperii:

30

esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
ambiguum, nato dignior anne viro:

esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
qui dederint animi pignora certa sui.
Haec ubi non patria perlegi scripta camena,
venit et ad digitos ultima charta meos,

35 et caput et plenas omnes movere pharetras,
et longum Getico murmur in ore fuit.
Atque aliquis 'scribas haec cum de Caesare', dixit
'Caesaris imperio restituendus eras.'

40

Ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali

sexta relegatum bruma sub axe videt.

Carmina nil prosunt. Nocuerunt carmina quondam

primaque tam miserae causa fuere fugae.

At tu, per studii communia foedera sacri,

per non vile tibi nomen amicitiae,

45 sic capto Latiis Germanicus hoste catenis materiam vestris adferat ingeniis:

50

sic valeant pueri votum commune deorum,
laus formandos est tibi magna datos:
quos
quanta potes, praebe nostrae momenta saluti,
quae nisi mutato nulla futura loco est.
EX PONTO, IV. 13.

PHAEDRUS.

1. The Frog's Complaint.

Vicini furis celebres vidit nuptias
Aesopus et continuo narrare incipit:`

Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,
clamorem ranae sustulere ad sidera.

5 Convitio permotus quaerit Iuppiter

causam querelae. Quaedam tum stagni incola:
nunc, inquit, omnes unus exurit lacus

cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est, si crearit liberos?

I. 6.

2. The Cobbler turned Doctor. Malus cum sutor inopia deperditus medicinam ignoto facere coepisset loco et venditaret falso antidotum nomine, verbosis adquisivit sibi famam strophis. 5 Hic cum iaceret morbo confectus gravi rex urbis, eius experiendi gratia

scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua
miscere antidoto sese illius toxicum,

ebibere iussit ipsum posito praemio. 10 Timore mortis ille tum confessus est non artis ulla medicae se prudentia, verum stupore vulgi factum nobilem. Rex advocata contione haec edidit: quantae putatis esse vos dementiae, 15 qui capita vestra non dubitatis credere, cui calceandos nemo commisit pedes? Hoc pertinere vere ad illos dixerim, quorum stultitia quaestus impudentiae est.

3. The Wolf and the Dog.

I. 14.

Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occucurrit. Dein salutatum invicem
ut restiterunt: unde sic, quaeso, nites?

5 aut quo cibo fecisti tantum corporis ?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
Canis simpliciter: eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes.
Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
10 a furibus tuearis et noctu domum.

Ego vero sum paratus: nunc patior nives
imbresque in silvis asperam vitam trahens:
quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
et otiosum largo satiari cibo?

15 Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.

Unde hoc, amice? Nihil est. Dic, quaeso, tamen.

Quia videor acer, alligant me interdiu,

luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:

20 crepusculo solutus, qua visum est, vagor.

Adfertur ultro panis; de mensa sua

« PredošláPokračovať »