Obrázky na stránke
PDF
ePub

Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed jumenta vocant et sol inclinat; eundum est.
Nam mihi commota jam dudum mulio virga
Innuit. Ergo vale nostri memor, et quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
Converte a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas,
Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

315

321

2

5

10

15

SATIRA IV.

ECCE iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus

Ad partes, monstrum nulla virtute redemptum

A vitiis, aeger solaque libidine fortis:
Delicias viduae tantum aspernatur adulter.
Quid refert igitur quantis jumenta fatiget
Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra
Jugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
Nemo malus felix, minime corruptor et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis Titio Seioque decebat
Crispinum. Quid agas quum dira et foedior om 414
Crimine persona est? Mullum sex millibus emit
Aequantem sane paribus sestertia libris,

Ut perhibent qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior magnae si misit amicae,
Quae vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus
Quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro.
Hoc pretium squamae! Potuit fortasse minoris
Piscator quam piscis emi. Provincia tanti

[blocks in formation]

Vendit agros: sed majores Apulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutisse putamus
Induperatorem, quum tot sestertia, partem
Exiguam et modicae sumptam de margine coenae,
Purpureus magni ructarit scurra Palati,
Jam princeps Equitum, magna qui voce solebat
Vendere municipes fracta de merce siluros.
Incipe, Calliope, licet et considere: non est
Cantandum, res vera agitur: narrate, puellae
Pierides prosit mihi vos dixisse puellas.
Quum jam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
Incidet Hadriaci spatium admirabile rhombi
Ante domum Veneris quam Dorica sustinet Ancon,
Implevitque sinus: neque enim minor haeserat illis
Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti,
Desidia tardos et longo frigore pingues.
Destinat hoc monstrum cymbae linique magister
Pontifici summo. Quis enim proponere talem
Aut emere auderet, quum plena et litora multo
Delatore forent? Dispersi protinus algae
Inquisitores agerent cum remige nudo,
Non dubitaturi fugitivum dicere piscem
Depastumque diu vivaria Caesaris; inde
Elapsum veterem ad dominum debere reverti.
Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum pulcrumque est aequore toto
Res fisci est ubicunque natat. Donabitur ergo
Ne pereat. Jam letifero cedente pruinis
Autumno, jam quartanam sperantibus aegris,
Stridebat deformis hiems praedamque recentem

[blocks in formation]

Servabat: tamen hic properat velut urgeat Auster:
Utque lacus suberant, ubi quanquam diruta servat
Ignem Trojanum et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper.
Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
Exclusi spectant admissa obsonia Patres.
Itur ad Atriden. Tum Picens, "Accipe," dixit,
"Privatis majora focis: genialis agatur

Iste dies propera stomachum laxare saginis,
Et tua servatum consume in secula rhombum.
Ipse capi voluit." Quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristae. Nihil est quod credere de se
Non possit quum laudatur dis aequa potestas.
Sed deerat pisci patinae mensura.
Vocantur
Ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
In quorum facie miserae magnaeque sedebat
Pallor amicitiae. Primus clamante Liburno

Currite, jam sedit!"-rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo villicus Urbi.
Anne aliud tunc praefecti ? quorum optimus atque
Interpres legum sanctissimus; omnia quanquam
Temporibus diris tractanda putabat inermi
Justitia. Venit et Crispi jucunda senectus,
Cujus erant mores qualis facundia, mite

Ingenium. Maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illa
Saevitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
Vere locuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra

Torrentem, nec civis erat qui libera posset

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Verba animi proferre et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus ejusdem properabat Acilius aevi

Cum juvene indigno quem mors tam saeva maneret
Et Domini gladiis tam festinata: sed olim
Prodigio par est cum nobilitate senectus :
Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis.
Profuit ergo nihil misero quod cominus ursos
Figebat Numidas Albana nudus arena
Venator. Quis enim jam non intelligat artes
Patricias? Quis priscum illud miratur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
Et tamen improbior satiram scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest, abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo

Quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui jugulos aperire susurro;
Et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa;
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui nunquam visae flagrabat amore puellae,

[blocks in formation]

116

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
Caecus adulator, dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexae jactaret basia rhedae.

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevum conversus, at illi dextra jacebat
Bellua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
Et pegma et pueros inde ad velaria raptos.

120

« PredošláPokračovať »