Obrázky na stránke
PDF
ePub

Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro
Percussus, Bellona, tuo, divinat et "Ingens
Omen habes," inquit, "magni clarique triumphi :
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est bellua; cernis
Erectas in terga sudes?" Hoc defuit unum
Fabricio patriam ut rhombi memoraret et annos.
"Quidnam igitur censes? conciditur?" "Absit ab illo
Dedecus hoc," Montanus ait: "testa alta paretur,
Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc
Tempore jam, Caesar, figuli tua castra sequantur."
Vicit digna viro sententia: noverat ille
Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis

Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli major fuit usus edendi

Tempestate mea.

Circeis nata forent an

Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea callebat primo deprendere morsu,
Et semel aspecti littus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos et festinare coactos,

Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sigambris
Dicturus, tanquam diversis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistola penna.
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora saevitiae, claras quibus abstulit Urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo.
Sed periit postquam cerdonibus esse timendus
Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

125

131

135

140

145

150

S

SATIRA V.

I te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
Ut bona summa putes aliena vivere quadra;

Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset,
Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum
Defecisse puta quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? tantine injuria coenae ?
Tam jejuna fames, possis cum honestius illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?

Primo fige loco, quod tu discumbere jussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex,
Et quamvis rarum tamen imputat. Ergo duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,
Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

"Una simus," ait. Votorum summa: quid ultra

5

10

15

Quaeris? Habet Trebius propter quod rumpere somnum Debeat et ligulas dimittere sollicitus ne

20

Tota salutatrix jam turba peregerit orbem
Sideribus dubiis, aut illo tempore quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootae.

Qualis coena tamen? Vinum quod sucida nolit
Lana pati de conviva Corybanta videbis.

25

Jurgia proludunt: sed mox et pocula torques
Saucius et rubra deterges vulnera mappa,
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntina fervet commissa lagena.
Ipse capillato diffusum Consule potat
Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
Cardiaco nunquam cyathum missurus amico.
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testae;
Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inaequales beryllo
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem
Qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
"Da veniam: praeclara illic laudatur iaspis.”
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginae fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis praelatus Iarbae.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor, ac jam
Quassatum et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis:
Non eadem vobis poni modo vina querebar?
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem
Clivosae veheris dum per monumenta Latinae.
Flos Asiae ante ipsum, pretio majore paratus
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci

[blocks in formation]

Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum

Frivola. Quod quum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
Respice quum sities. Nescit tot millibus emptus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed aetas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidae gelidaeque minister?
Quippe indignatur veteri parcre clienti,

Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
Maxima quaeque domus servis est plena superbis.
Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidae jam mucida frusta farinae,
Quae genuinum agitent non admittentia morsum :
Sed tener et niveus mollique siligine factus

Servatur domino.

Dextram cohibere memento:

Salva sit artoptae reverentia. Finge tamen te
Improbulum, superest illic qui ponere cogat.
"Vis tu consuetis audax conviva canistris
Impleri panisque tui novisse colorem ? ”—
"Scilicet hoc fuerat propter quod saepe relicta
Conjuge per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saeva quum grandine vernus
Juppiter et multo stillaret paenula nimbo!"-
Aspice quam longo distendat pectore lancem
Quae fertur domino squilla, et quibus undique septa
Asparagis, qua despiciat convivia cauda

Quum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
Ponitur, exigua feralis coena patella.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
Pallidus affertur misero tibi caulis olebit
Laternam illud enim vestris datur alveolis quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta,

60

65

70

75

80

85

Propter quod Romae cum Bocchare nemo lavatur,
Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros.
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
Et jam defecit nostrum mare, dum gula saevit
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patitur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia; sumitur illinc
Quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
Virroni muraena datur, quae maxima venit
Gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longae cognata colubrae,
Aut glacie aspersus maculis Tiberinus et ipse
Vernula riparum, pinguis torrente cloaca,
Et solitus mediae cryptam penetrare Suburrae.
Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
Nemo petit modicis quae mittebantur amicis
A Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
Largiri: namque et titulis et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Poscimus ut coenes civiliter. Hoc face et esto,
Esto, ut nunc multi, dives tibi pauper amicis.

Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par
Altilis et flavi dignus ferro Meleagri

Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua coenas
Majores. "Tibi habe frumentum," Allidius inquit,
"O Libye; disjunge boves dum tubera mittas."
Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectas et chironomunta volanti

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »