Paucorum. Quidquid melius leviusque putaris, Praebenda est gladio pulcra haec et candida cervix. Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus quid Conveniat nobis rebusque sit utile nostris. Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt di. Carior est illis homo quam sibi. Nos animorum Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti Conjugium petimus partumque uxoris: at illis Notum qui pueri qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis Exta et candiduli divina tomacula porci, Orandum est ut sit mens sana in corpore sano: Fortem posce animum mortis terrore carentem, Qui spatium vitae extremum inter munera ponat Naturae, qui ferre queat quoscunque labores, Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores Et Venere et coenis et pluma Sardanapali. Monstro quod ipse tibi possis darc: semita certe Tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen abest si sit Prudentia: nos te, Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.
TTICUS eximie si coenat lautus habetur,
Si Rutilus demens. Quid enim majore cachinno Excipitur vulgi quam pauper Apicius? Omnis Convictus, thermae, stationes, omne theatrum De Rutilo. Nam dum valida ac juvenalia membra Sufficiunt galeae dumque ardens sanguine, fertur (Non cogente quidem sed nec prohibente Tribuno) Scripturus leges et regia verba lanistae. Multos porro vides quos saepe elusus ad ipsum Creditor introitum solet exspectare macelli, Et quibus in solo vivendi causa palato est. Egregius coenat meliusque miserrimus horum, Et cito casurus jam perlucente ruina. Interea gustus elementa per omnia quaerunt, Nunquam animo pretiis obstantibus: interius si Attendas, magis illa juvant quae pluris emuntur. Ergo haud difficile est perituram arcessere summam Lancibus oppositis vel matris imagine fracta, Et quadringentis nummis condire gulosum Fictile.
Sic veniunt ad miscellanea ludi.
Refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen Sumit et a censu famam trahit. Illum ego jure Despiciam qui scit quanto sublimior Atlas
Omnibus in Libya sit montibus, hie tamen idem Ignoret quantum ferrata distet ab arca Sacculus. Ε caelo descendit γνώθι σεαυτόν, Figendum et memori tractandum pectore, sive Conjugium quaeras vel sacri in parte Senatus Esse velis, (nec enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Ulixes Ancipitem;) seu tu magno discrimine causam Protegere affectas, te consule, dic tibi quis sis, Orator vehemens an Curtius et Matho buccae. Noscenda est mensura sui spectandaque rebus In summis minimisque; etiam quum piscis emetur, Ne mullum cupias quum sit tibi gobio tantum In loculis. Quis enim te deficiente crumena Et crescente gula manet exitus, aere paterno Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem Talibus a dominis post cuncta novissimus exit Annulus, et digito mendicat Pollio nudo. Non praematuri cineres nec funus acerbum Luxuriae, sed morte magis metuenda senectus. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae Et coram dominis consumitur; inde ubi paullum Nescio quid superest et pallet fenoris auctor, Qui vertere solum Baias et ad Ostia currunt : Cedere namque foro jam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Suburra.
Ille dolor solus patriam fugientibus, illa Moestitia est, caruisse anno Circensibus uno. Sanguinis in facie non haeret gutta: morantur Pauci ridiculum fugientem ex Urbe Pudorem. Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem vita vel moribus et re, Sed laudem siliquas occultus ganeo, pultes Coram aliis dictem puero sed in aure placentas. Nam quum sis conviva mihi promissus habebis Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo Hospes et ipse tamen contingens sanguine caelum, Alter aquis, alter flammis ad sidera missus. Fercula nunc audi nullis ornata macellis. De Tiburtino veniet pinguissimus agro Haedulus et toto grege mollior, inscius herbae, Necdum ausus virgas humilis mordere salicti, Qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani Asparagi, posito quos legit villica fuso. Grandia praeterea tortoque calentia foeno Ova adsunt ipsis cum matribus et servatae Parte anni quales fuerant in vitibus uvae: Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem Aemula Picenis et odoris mala recentis, Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam Autumnum et crudi posuere pericula succi. Haec olim nostri jam luxuriosa Senatus Coena fuit. Curius parvo quae legerat horto Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quae nunc Squalidus in magna fastidit compede fossor, Qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae. Sicci terga suis, rara pendentia crate, Moris erat quondam festis servare diebus Et natalicium cognatis ponere lardum, Accedente nova, si quam dabat hostia, carne. Cognatorum aliquis titulo ter Consulis atque Castrorum imperiis et Dictatoris honore Functus ad has epulas solito maturius ibat,
Erectum domito referens a monte ligonem.
Quum tremerent autem Fabios durumque Catonem Et Scauros et Fabricios, postremo severos Censoris mores etiam collega timeret, Nemo inter curas et seria duxit habendum, Qualis in Oceani fluctu testudo nataret, Clarum Trojugenis factura ac nobile fulcrum; Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis Vile coronati caput ostendebat aselli, Ad quod lascivi ludebant ruris alumni. Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes, Urbibus eversis, praedarum in parte reperta Magnorum artificum frangebat pocula miles, Ut phaleris gauderet equus, caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere jussae Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, Ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta Pendentisque dei perituro ostenderet hosti. Argenti quod erat solis fulgebat in armis. Ponebant igitur Tusco farrata catino; Omnia tunc quibus invideas si lividulus sis. Templorum quoque majestas praesentior et vox Nocte fere media mediamque audita per Urbem, Litore ab Oceano Gallis venientibus et dis Officium vatis peragentibus. His monuit nos, Hanc rebus Latiis curam praestare solebat Fictilis et nullo violatus Juppiter auro. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas Tempora viderunt: hos lignum stabat in usus, Annosam si forte nucem dejecerat Eurus. At nunc divitibus coenandi nulla voluptas,
« PredošláPokračovať » |