Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nil rhombus, nil dama sapit, putere videntur
Unguenta atque rosae, latos nísi sustinet orbes
Grande ebur et magno sublimis parduș hiatu
Dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
Et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
Et quos deposuit Nabathaeo bellua saltu
Jam nimios capitique graves. Hinc surgit orexis,
Hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis
Annulus in digito quod ferreus. Ergo superbum
Convivam caveo, qui me sibi comparat et res
Despicit exiguas. Adeo nulla uncia nobis
Est eboris, nec tessellae, nec calculus ex hac
Materia: quin ipsa manubria cultellorum
Ossea; non tamen his ulla unquam obsonia fiunt
Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur.
Sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
Sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
Et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
Et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
Caeditur, et tota sonat ulmea coena Suburra.
Nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
Novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
Tempore et exiguae furtis imbutus ofellae.
Plebeios calices et paucis assibus emptos

Porriget incultus puer atque a frigore tutus,
Non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus

Quisquam erit et magno. Quum posces, posce Latine.
Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
Atque hodie tantum propter convivia pexi.
Pastoris duri est hic filius, ille bubulci:
Suspirat longo non visam tempore matrem

125

130

135

140

145

150

Et casulam et notos tristis desiderat haedos,
Ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
Quales esse decet quos ardens purpura vestit:
Nec pugillares defert in balnea raucus
Testiculos, nec vellendas jam praebuit alas,
Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto.
Hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis

A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit:
Namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
Forsitan exspectes ut Gaditana canoro

Incipiat prurire choro plausuque probatae
Ad terram tremulo descendant clune puellae:
(Spectant hoc nuptae juxta recubante marito
Quod pudeat narrasse aliquem praesentibus ipsis)
Irritamentum Veneris languentis et acres
Divitis urticae. Major tamen ista voluptas
Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
Auribus atque oculis concepta urina movetur.
Non capit has nugas humilis domus: audiat ille
Testarum crepitus cum verbis nudum olido stans
Fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
Vocibus obscoenis omnique libidinis arte
Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem.
Namque ibi fortunae veniam damus; alea turpis,
Turpe et adulterium mediocribus. Haec eadem illi
Omnia quum faciunt hilares nitidique vocantur.
Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
Conditor Iliados cantabitur atque Maronis
Altisoni dubiam facientia carmina palmam.
Quid refert tales versus qua voce legantur?

Sed nunc dilatis averte negotia curis
Et gratam requiem dona tibi, quando licebit

155

160

165

170

175

180

Per totum cessare diem: non fenoris ulla
Mentio, nec prima si luce egressa reverti
Nocte solet tacito bilem tibi contrahat uxor,
Humida suspectis referens multicia rugis
Vexatasque comas et vultum auremque calentem.
Protinus ante meum quidquid dolet exue limen;
Pone demum et servos et quidquid frangitur illis
Aut perit; ingratos ante omnia pone sodales.
Interea Megalesiacae spectacula mappae,
Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho
Praeda caballorum Praetor sedet ac, mihi pace
Immensae nimiaeque licet si dicere plebis,

Totam hodie Romam Circus capit et fragor aurem
Percutit eventum viridis quo colligo panni:
Nam si deficeret moestam attonitamque videres
Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor et audax
Sponsio, quos cultae decet assedisse puellae :
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem
Effugiatque togam. Jam nunc in balnea salva
Fronte licet vadas, quanquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
Magna. Voluptates commendat rarior usus.

185

190

195

200

205

5

10

NA

SATIRA XII.

TATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux,
Qua festus promissa deis animalia caespes
Exspectat. Niveam Reginae ducimus agnam;
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura:
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem
Tarpeio servata Jovi frontemque coruscat ;
Quippe ferox vitulus, templis maturus et arae
Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset,
Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
Mole piger, nec finitima nutritus in herba,
Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret, et a grandi cervix ferienda ministro,

Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
Nuper et incolumem sese mirantis amici.
Nam praeter pelagi casus et fulguris ictus
Evasit. Densae caelum abscondere tenebrae
Nube una subitusque antennas impulit ignis,
Quum se quisque illo percussum crederet et mox
Attonitus nullum conferri posse putaret
Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt
Talia, tam graviter, si quando poetica surgit
Tempestas. Genus ecce aliud discriminis; audi

[blocks in formation]

Et miserere iterum; quanquam sint cetera sortis
Ejusdem; pars dira quidem sed cognita multis,
Et quam votiva testantur fana tabella

Plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci?
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
Quum plenus fluctu medius foret alveus et jam
Alternum puppis latus evertentibus undis
Arboris incertae nullam prudentia cani
Rectoris conferret opem, decidere jactu
Coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
Eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
Testiculi; adeo medicatum intelligit inguen.

[blocks in formation]

"Fundite quae mea sunt," dicebat, "cuncta," Catullus, Praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem

Purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
Atque alias quarum generosi graminis ipsum
Infecit natura pecus, sed et egregius fons
Viribus occultis et Baeticus adjuvat aer.
Ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
Et dignum sitiente Pholo vel conjuge Fusci;
Adde et bascaudas et mille escalia, multum
Caelati biberat quo callidus emptor Olynthi.
Sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet
Argento praeferre caput rebusque salutem?
Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
Sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.
Jactatur rerum utilium pars maxima; sed nec
Damna levant. Tunc adversis urgentibus illuc
Decidit ut malum ferro summitteret; hac re
Explicat angustum; discriminis ultima quando
Praesidia afferimus navem factura minorem.

40

45

50

55

« PredošláPokračovať »