Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

I nunc et ventis animam committe dolato
Confisus ligno, digitis a morte remotus
Quatuor aut septem, si sit latissima taeda.
Mox cum reticulis et pane et ventre lagenae
Aspice sumendas in tempestate secures.

Sed postquam jacuit planum mare, tempora postquam
Prospera vectoris fatumque valentius Euro
Et pelago, postquam Parcae meliora benigna.
Pensa manu ducunt hilares et staminis albi
Lanificae, modica nec multum fortior aura
Ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
Vestibus extentis et, quod superaverat unum,
Velo prora suo. Jam deficientibus Austris
Spes vitae cum sole redit: tum gratus Iulo,
Atque novercali sedes praelata Lavino,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
Scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
Et nunquam visis triginta clara mamillis.
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum,
Quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam non sic igitur mirabere portus

Quos natura dedit-sed trunca puppe magister
Interiora petit Baianae pervia cymbae
Tuti stagna sinus, gaudent ubi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,
Sertaque delubris et farra imponite cultris
Ac molles ornate focos glebamque virentem.
Jam sequar et, sacro quod praestat rite peracto,
Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
Accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hic nostrum placabo Jovem Laribusque paternis
Tura dabo, atque omnes violae jactabo colores.
Cuncta nitent; longos erexit janua ramos
Et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine; Catullus,
Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes. Libet exspectare quis aegram
Et claudentem oculos gallinam impendat amico
Tam sterili. Verum haec nimia est impensa; coturnix
Nulla unquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si coepit locuples Gallita et Paccius orbi,
Legitime fixis vestitur tota tabellis

Porticus; exsistunt qui promittunt hecatomben,
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
Nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
Bellua concipitur, sed furva gente petita
Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
Caesaris armentum, nulli servire paratum

Privato; siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
Horum majores ac dorso ferre cohortes,

100

105

Histrum

Partem aliquam belli et euntem in proelia turrim.
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per
Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
Et cadat ante Lares Gallitae victima, sola

Tantis digna deis et captatoribus horum.
Alter enim, si concedas mactare, vovebit

De grege servorum magna et pulcherrima quaeque
Corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
Imponet vittas, et si qua est nubilis illi

110

115

Iphigenia domi dabit hanc altaribus, etsi

Non sperat tragicae furtiva piacula cervae.

120

Laudo meum civem, nec comparo testamento
Mille rates: nam si Libitinam evaserit aeger,
Delebit tabulas, inclusus carcere nassae,

Post meritum sane mirandum, atque omnia soli
Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
Incedet victis rivalibus. Ergo vides quam
Grande operae pretium faciat jugulata Mycenis.
Vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum;
Possideat quantum rapuit Nero; montibus aurum
Exaequet; nec amet quenquam, nec ametur ab ullo.

125

130

E

SATIRA XIII.

XEMPLO quodcunque malo committitur ipsi Displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis Gratia fallaci Praetoris vicerit urna.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti

De scelere et fidei violatae crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit ut mediocris
Jacturae te mergat onus, nec rara videmus
Quae pateris. Casus multis hic cognitus ac jam
Tritus et e medio fortunae ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus; flagrantior aequo
'Non debet dolor esse viri nec vulnere major.

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum? stupet haec qui jam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
Victrix fortunae sapientia: ducimus autem
Hos quoque felices qui ferre incommoda vitae
Nec jactare jugum vita didicere magistra.
Quae tam festa dies ut cesset prodere furem,

Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni: numerus vix est totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
Nona aetas agitur pejoraque secula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit natura metallo.
Nos hominum divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Faesidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum
Exigis a quoquam ne pejeret, et putet ullis
Esse aliquod numen templis araeque rubenti?
Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc quum virguncula Juno
Et privatus adhuc Idaeis Juppiter antris,
Nulla super nubes convivia caelicolarum,
Nec
puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
Prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
Talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urgebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi
Imperium, aut Sicula torvus cum conjuge Pluton ;
Nec rota, nec Furiae, nec saxum aut vulturis atri
Poena; sed infernis hilares sine regibus umbrae.
Improbitas illo fuit admirabilis aevo.

Credebant hoc grande nefas et morte piandum,

Si juvenis vetulo non assurrexerat et si

Barbato cuicunque puer, licet ipse videret

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »