Obrázky na stránke
PDF
ePub

Difficili crescente cibo: sed vina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet; ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem
Et toto versata toro jam membra quiescunt,
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et major imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,

215

220

Quum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli;
Non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
Iratus cadat in terras et judicet ignis.

225

Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Praeterea lateris vigili cum febre dolorem

Si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine; saxa deorum
Haec et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et Laribus cristam promittere galli
Non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
Concessum? vel quae non dignior hostia vita?
Mobilis et varia est ferme natura malorum :
Quum scelus admittunt superest constantia; quid fas
Atque nefas tandem incipiunt sentire peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit

230

235

Damnatos, fixa et mutari nescia: nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit

Ejectum semel attrita de fronte ruborem?

Quisnam hominum est quem tu contentum videris uno

240

Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster
Perfidus, et nigri patietur carceris uncum,
Aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara
Nominis invisi, tandemque fatebere laetus

Nec surdum nec Tiresiam quenquam esse deorum.

245

5

10

PLUR

SATIRA XIV.

LURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
Quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et heres
Bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terrae,
Boletum condire et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit nebulone parente

Et cana monstrante gula. Quum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto coenare paratu
Semper et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
Praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
Materia constare putat paribusque elementis,
An saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus,
Tum felix quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni laetus stridore catenae,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer

[blocks in formation]

Rusticus? Exspectas ut non sit adultera Largae
Filia, quae nunquam maternos dicere moechos
Tam cito nec tanto poterit contexere cursu
Ut non ter decies respiret? Conscia matri
Virgo fuit; ceras nunc hac dictante pusillas
Implet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
Sic natura jubet: velocius et citius nos

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan haec spernant juvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit praecordia Titan;

Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
Abstineas igitur damnandis; hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
Quocunque in populo videas, quocunque sub axe;
Sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu foedum visuque haec limina tangat

25

30

35

40

Intra quae puer est. Procul hinc, procul inde puellae 45
Lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos,
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.
Nam si quid dignum Censoris fecerit ira
Quandoque et similem tibi se non corpore tantum
Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
Omnia deterius tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo

50

Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis

55

Quum facias pejora senex, vacuumque cerebro
Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
"Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela;
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter,"
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas ne stercore foeda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Nec perfusa luto sit porticus, (et tamen uno
Semodio scobis haec emendat servulus unus,)
Illud non agitas ut sanctam filius omni
Aspiciat sine labe domum vitioque carentem.
Gratum est quod patriae civem populoque dedisti
Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

60

65

70

75

80

Plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit et inventa per devia rura lacerta;
Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
Vultur jumento et canibus crucibusque relictis
Ad fetus properat partemque cadaveris affert.
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
Pascentis, propria quum jam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulae Jovis et generosae
In saltu venantur aves; hinc praeda cubili
Ponitur: inde autem, quum se matura levabit
Progenies stimulante fame, festinat ad illam
Quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cetronius, et modo curvo
Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Praenestinis in montibus alta parabat

85

« PredošláPokračovať »