Obrázky na stránke
PDF
ePub

Exspectare colus. Morieris stamine nondum
Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris,
Jam torquet juvenem longa et cervina senectus.
Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum

Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est
Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.
Monstro voluptatem egregiam cui nulla theatra,
Nulla aequare queas Praetoris pulpita lauti,
Si spectes quanto capitis discrimine constent
Incrementa domus, aerata multus in arca
Fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res
Non potuit servare suas. Ergo omnia Florae
Et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas;
Tanto majores humana negotia ludi.
An magis oblectant animum jactata petauro
Corpora quique solet rectum descendere funem,
Quam tu Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis;
Qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
Passum et municipes Jovis advexisse lagenas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia planta
Victum illa mercede parat brumamque famemque
Illa reste cavet; tu propter mille talenta
Et centum villas temerarius. Aspice portus

250

255

260.

265

270

275

Et plenum magnis trabibus mare; plus hominum est jam
In pelago; veniet classis quocunque vocarit
Spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
Aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.

280

Grande operae pretium est ut tenso folle reverti
Inde domum possis, tumidaque superbus aluta
Oceani monstra et juvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor. Ille sororis
In manibus vultu Eumenidum terretur et igni,
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum. Parcat tunicis licet atque lacernis,
Curatoris eget qui navem mercibus implet
Ad summum latus et tabula distinguitur unda,
Quum sit causa mali tanti et discriminis hujus
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura; "Solvite funem,"
Frumenti dominus clamat piperisve coempti;
"Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
Aestivum tonat." Infelix hac forsitan ipsa
Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
Obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.
Sed cujus votis modo non suffecerat aurum
Quod Tagus et rutila volvit Pactolus arena,
Frigida sufficient velantes inguina panni
Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
Dum rogat et picta se tempestate tuetur.

Tantis parta malis cura majore metuque
Servantur. Misera est magni custodia census.
Dispositis praedives hamis vigilare cohortem.
Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro
Electro signisque suis Phrygiaque columna
Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi
Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet
Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit.
Sensit Alexander, testa quum vidit in illa
Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui

285

290

295

300

305

310

Nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis aequanda pericula rebus.
Nullum numen abest si sit Prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae
Sufficiat census si quis me consulat edam:

In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
Quantum Socratici ceperunt ante penates.
Nunquam aliud Natura aliud Sapientia dicit.
Acribus exemplis videor te claudere: misce
Ergo aliquid nostris de moribus; effice summam
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
Sume duos Equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
Nec Croesi fortuna unquam, nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiae Narcissi,
Indulsit Caesar cui Claudius omnia, cujus

Paruit imperiis uxorem occidere jussus.

315

320

325

330

Q

SATIRA XV.

UIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci

Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et caepe nefas violare et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa, nefas illic fetum jugulare capellae;
Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum
Tale super coenam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat ut mendax aretalogus. "In mare nemo
Hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi,
Fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas ?
Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
Cyanea, plenos et tempestatibus utres
Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes
Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?
Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui

[ocr errors]
[blocks in formation]

De Corcyraea temetum duxerat urna;

Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem sed nuper Consule Junio
Gesta super calidae referemus moenia Copti,
Nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis.

[blocks in formation]

Nam scelus, a Pyrrha quanquam omnia syrmata volvas, 30
Nullus apud tragicos populus facit. Accipe nostro
Dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium et nunquam sanabile vulnus
Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrinque
Inde furor vulgo quod numina vicinorum

Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse deos quos ipse colit. Sed tempore festo

338

35

Alterius populi rapienda occasio cunctis

Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

40

Laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia coenae
Sentirent, positis ad templa et compita mensis
Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane
Aegyptus; sed luxuria, quantum ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde quod et facilis victoria de madidis et
Blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacunque

Unguenta et flores multaeque in fronte coronae ;
Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus; haec tuba rixae.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Saevit nuda manus: paucae sine vulnere malae;
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus

45

50

55

Integer. Aspiceres jam cuncta per agmina vultus

« PredošláPokračovať »