Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dimidios, alias facies et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent:
Et sane quo tot rixantis millia turbae

Si vivunt omnes? Ergo acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
Illis dissimiles et nostro tempore natae.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos:
Ergo deus, quicunque aspexit, ridet et odit.
A diverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti pars altera promere ferrum
Audet et infestis pugnam instaurare sagittis;
Terga fuga celeri praestantibus omnibus, instant
Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam nimia formidine cursum
Praecipitans capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

Victrix turba; nec ardenti decoxit aeno

Aut verubus; longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
Quem summa caeli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor et te

Exsultare reor.

Sed qui mordere cadaver

Sustinuit nil unquam hac carne libentius edit.

[blocks in formation]

Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas; sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longae dira obsidionis egestas.
Hujus enim quod nunc agitur miserabile debet
Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant esse parati

[blocks in formation]

Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis,

Et quibus illorum poterant ignoscere manes
Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam
Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
Virtute atque fide sed major clade Saguntus
Tale quid excusat. Maeotide saevior ara
Aegyptus; quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam quae carmina tradunt
Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus
Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo

105

110

115

120

Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam terra Memphitide sicca
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi,
Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testae.
Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur

Quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo jubet casum lugentis amici,
Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem
Circumscriptorem, cujus manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae

Virginis occurrit, vel terra clauditur infans

125

130

135

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare juberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas,

145

150

[ocr errors]

Aedificare domos, Laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia, protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem-
Perpetuam; saevis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, quum rastra et sarcula tantum
Assueti coquere et marris ac vomere lassi
Nescirint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos quorum non sufficit irae
Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

Tanquam homine et ventri indulsit non omne legumen ?

155

160

165

170

Q

SATIRA XVI.

UIS numerare queat felicis praemia, Galle,
Militiae? Quod si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genitrix quae delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat ; immo etsi pulsetur, dissimulet nec
Audeat excussos Praetori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus judex datur haec punire volenti
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Justissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio si justae defertur causa querelae.

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt curabilis ut sit

Vindicta gravior quam injuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »