Obrázky na stránke
PDF
ePub

fetibus in lucem nitentibus excruciata

carpitur atque viam lacerata per ilia pandit.
Tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum
ingressum vitae vix eluctatus et ortum
per scelus exculpens, lambunt natale cadaver
reptantes catuli, proles dum nascitur orba
haud experta diem, miserae nisi postuma matri.
Non dispar nostrae conceptus mentis: ab ore
vipereo infusum sic conbibit illa venenum
coniuge Beliade: sic oscula devorat haustu
interiusque rapit: sic felle libidinis ardens
inpletur vitiis perituro mixta marito.

Tunc praegnans letale genus concepta maligni
fert opera ingenii de semine conplicis hydri,
quem paenis pensare prius sua facta necesse est
conruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
Ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt
mille puerperiis, soboles dum parturit ex se
contra naturam genitas, peccamina crebra
scilicet et pastos materno funere natos.
Hinc illa est domini iusta obiurgatio Christi:
nonne pater daemon, vos increpo peccatores,
concubitu carnis semen sitientis iniquum
vos genuit? sanctum, lector, percense volumen,
quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis
vera obiectantem mortalibus: ex Patre nam vos
esse meo genitos, pietas, ait, ipsa probaret,
ac pietatis opus; pro caeca libido! quid hoc est?
quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis
noverit, inque torum regis nuptura vocetur,
et regis semper iuvenis senioque repulso

606. prolis 1 a a; om. 606 1 A.

605

610

615

620

625

630

615. sua facta 620. partos 624. percense ad

603. gres A. 607. miseri A; matri A a 2m u Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Gis. Chor. Poett. Amstr. Obb., matris R Prag. Rat. Weiss. vetustiores Heinss. a 1 m Weitz. Heins. Cell. Arev. 610. Beliadae A a Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Weitz. Chor. Poett.; hausto Ald. Lugd. 612. Inpletum A. prius pensare u. 618. puerpereis 1 m; proles Prag. Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Gis. Chor. Poett. Amstr. oram pro div. lect. percurre m, percurre Fabr. Gis. Weitz. (non E) Amstr., perquire B W supra margo trium Sich. [Sed cfr. P. V, 10. 60. 393. Ruddim. Inst. p. 278]. 627. meos R, Deo Fabr. Gis. Heins. in notis meo praeferens; aut B supra, ait supra ł aut m, aut margo trium Sich. 630. thronum W supra Ald. Lugd. Sich. tres Chor. Poett. Amstr. 631. seniaq. A.

divinum decus aeterno servantis in ore: malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, 635 aspernata Dei fusam per virginis artus

progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
Sentio quam contra moveat pellacia litem :
quo dente obnitens spinosa calumpnia pugnet,
nosque lacessito vocet ad luctamina vero.

640 Si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit.
Nil refert, auctor fuerit factorque malorum,
anne opera in vitium sceleris pulcerrima verti,
cum possit prohibere, sinat: qui si velit, omnes
innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas
645 degeneret, facto nec se manus inquinet ullo.
Condidit ergo malum Dominus, quod spectat ab alto,
et patitur fierique probat, tanquam ipse crearit :
ipse creavit enim, quod cum discludere possit,
non abolet longoque sinit grassarier usu.

650

Dampna aures, Pater alme, meas, et claude meatus obbrutescentis capitis, ne pervia tales

concipiat flexura sonos: est perdere tanti

extinctum vitae officium de parte cerebri.

Inmunem modo sese anima expertemque nefandi

655 auditus felix stolida conservet ab aure.

Quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se
divinis meminit praecellere nobilitatum

633. Mallit E; fulvo T Put. Weiss. a a Heins. Cell. Arev., furvo A R m u Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Gis. Weitz. Chor. Poett. Amstr. Obb. 638. Quod Ald. Lugd.; nitens 1 Rat.; 640. inquis B Prag. Rat. a a m Sich. tres Fabr. Gis. Chor. Poett. Amstr. Arev. 641. factorve Gis. Amstr., fautorque R a Arev., fautorve cod. Cauch. Cell. 643. qui A EPR Put. T3rr. a u Ald. Lugd. Heins. Cell. Arev. Obb., qui supra ł qd a (= quid), quod Weiss. a (al. ad oram) m Sich. tres Fabr. Gis. Weitz. Chor. Poett. Amstr. Gif. 1. 1. 644. ne Boh. 1 1 m Gis. Gif.

637. quem supra è a m.

purget 1a; extat hic versus ad oram in c.

645. Degener 647. creavit u. 649. crassarier Ald. Lugd. Sich. tres Chor. Poett. 651. obrutescentis a Ald. Lugd. Sich. tres, obrutiscentis Ru Weitz., obmutescentis Rat. m, in quo ad oram pro div. lect. Obbrutescentis; nec a 1 m. 652. et ad oram est a (non Laur.).

et A a Ald. Lugd.; nec se facto Fabr. Gis. 648. enim exc. a.

655. arce Gis. I Amstr.

645. Condidit ergo malum Dominus] Cfr. Clem. Rom. Hom. III, 38 sqq., ΧΙΧ, 15 καὶ ὁ Σίμων, τί δὲ

653. celebri A.

εἰ ὁ θεὸς αὐτὸς ἐνεψύχωσεν αὐτὴν [τὴν ὕλην], οὐκ αὐτὸς αἴτιός ἐστιν ὧν αὐτὴ τίκτει κακῶν ;

muneribus? multa ut taceam vel sola benignum
res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos
excitat e tumulis homines regnique per aevum
participes iubet esse sui. Qui si foret auctor
servatorque mali, numquam post dampna salutis
peccantumque obitus redivivam ferre medelam
vellet et amissos opere instaurare secundo.
Labi hominis, servare Dei est: meritis perit iste,
ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit.
Argumentum ingens, Dominum, qui talia praestet,
nolle malum, nec quod post abluit, ante probare.
Invitone aliquis potis est peccare tonante,
cui facile est in corde hominis conponere sensus
quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis
pulsibus et totum venis infundere honestum?
nescis, stulte, tuae vim libertatis ab ipso
formatore datam? nescis, ab origine quanta
sit concessa tibi famulo super orbe potestas,
et super ingenio proprio laxaeque soluto
iure voluntatis, liceat cui velle sequique,

quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?

660. et humilis A.

660

665

670

675

661. facit esse Prag. 664. opere instaurare secundo AR Laur. a m u Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Gis. Weitz. Chor. Poett. Amstr. Arev. Obb. [Vid. A. 1070. Graev. ad Iustin. II, 10. Burm. I. l. p. 459], ope restaurare secunda T Prag. 1 Rat. Put. sim. Weiss. 1 a Heins. Cham. Cell., opere restaurare secunda W et B ad oram, ope restaurare secundo 2 Rat. 2α. 667. praestat B (supra alt.) Prag. Gis. 668. ne... probaret Gis. I. 674. nescisque B Sich. tres Fabr. 676. laxaeque A Put. Weiss. a u Heins. Cell. Arev. Obb., laxeque cett. et ex nostris a m Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Gis. Weitz. Chor. Poett. Amstr. 677. potestatis Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Chor. Poett. 678. placitum est W 2 m Ald. Lugd. Weitz.

671. librasque u.

659 sqq. vetiti...esse sui] Gis. Middeld. (p. 170.) Obb. v. 660 de mortuorum resurrectione intelligunt, vocc. vetiti amore peremptos ad Adamum et Evam aliosque referentes una cum Christo resurgente ad immortalitatem translatos (Mattb. 27, 52). Cham. coll. Tertull. adv. Marc. II, 3:,,Poeta de hominum reparatione, qui, quod interdictae fructum arboris comedissent, vitam i. e. gratiam amisissent, Christique de incarnatione loquitur." Arev. arbitratur: ,,Poetam haec duo coniunxisse: nempe

homines fuisse redemptos, et e tumulis excitatos, ut una cum Christo in caelo regnarent. Nam utrumque pertinet ad voluntatem salvandi homines, quam in Deo astruit Prudentius: quaeque eo maior est, quo magis Deus hominem gloria afficit." Cfr. A. 780. Equidem locum de gloria fidelium omnium futura accipio, ut qui cum Christo regnaturi sint: ipsi quidem vetiti amore, inde peccato originali perempti, sed fide in Christum reparati.

an, cum te Dominum cunctis, quaecunque crearat, 680 praeficeret mundumque tuis servire iuberet

inperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos
dederet, arbitrium de te tibi credere avarus

nollet, ut indigno libertatemque negaret? quale erat, electus magni rex orbis ut esset, 685 non rex ipse sui, curto foedatus honore?

nam quis honos domini est, cuius mens libera non est,
una sed inpositae servit sententia legi?

quae laus porro hominis, vel quod meritum, sine certo
inter utramque viam discrimine vivere iuste?
690 Non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas
velle aliud flexosque animi convertere sensus.
Atqui nec bonus est, nec conlaudabilis ille,
qui non sponte bonus: quoniam probitate coacta
gloria nulla venit sordetque ingloria virtus :
695 nec tamen est virtus, ni deteriora refutans
emicet et meliore viam petat indole rectam.
,,Vade", ait ipse parens opifexque et conditor Adae,
,,vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris
,,insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem
700,,et iudex mentis propriae, mihi subdere soli
,,sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto
,,libera iudicio: non cogo, nec exigo per vim,
,,sed moneo, iniustum fugias iustumque sequaris.
,,Lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui,
705 ,,elige rem vitae, tua virtus temet in aevum

,,provehat, aeternum tua dampnet culpa vicissim,
,,praestet et alterutram permissa licentia sortem."

679. dominus Prag.

682. Dederit A E Ald. Lugd., dederat a. 684. electus exc. a. 686. domini supra hominis B, supra homini W; cui W. 688. certo supra nullo W Cort. Luc. I, 642. 690. sit a. 692. non laudab. A. 693. Quin Lugd.; pietate R. 694. in gloria u bene. 695. nisi u. 697. Unde ait A R (non Weiss.) Gis. Weitz. 698. Unde Prag. Rat. ap. Mar. nisi forte id adnotandum ei fuerit ad v. antec.; homo adflatu A R Put. a a m (supra tet) Ald. Lugd. Obb., homo ait flatu coni. Čauch., homo et adflatu Laur. Weiss, u ete. Sich. tres Fabr. Ĝis. Weitz. Chor. Poett. Amstr. Heins. Cell. Arev.

699. Insubiecte A E O Bob. I Put. a u Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. Gis. Chor. Poett. Amstr. Heins. Cell. Obb., In subiecta B R W Prag. Rat. a m Weitz. Arev.; orbis arbiter E, rerum arbiter idem om. sec. arbiter a, orbis et arb. coni. Heins. 702. non exigo R Weiss., Cort. I. 1. II, 103. 704. nox horrida Gis. Heins. (non Weiss. Cell.). 706. alterum 0, alternum Ald. Lugd.; Provehat alternum : tua disting. u.

Hac pietate vagus et tanto munere abundans
transit propositum fas et letalia prudens
eligit atque volens, magis utile dum sibi credit,
quod prohibente Deo persuasit callidus anguis.
Persuasit certe hortatu, non inpulit acri
inperio hoc mulier rea criminis exprobranti
respondit Domino, suadelis se malefabris
inlectam suasisse viro: vir et ipse libenter
consensit: licuitne hortantem spernere recti
libertate animi? Licuit: namque et Deus ante
suaserat, ut meliora volens sequeretur: at ille
spernens consilium saevo plus credidit hosti.
Nunc inter vitae dominum mortisque magistrum
consistit medius, vocat hinc Deus, inde tyrannus
ambiguum atque suis se motibus alternantem.

Accipe gestarum monumenta insignia rerum,
praelusit quibus historia spectabile signum.
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum
pignera cara domus properabat sede relicta
nubibus urbicremis subducere, sulphure cum iam
nimboso ignitus caelum subtexeret aer,
flagrantemque diem crepitans incenderet imber:
angelus hanc hospes legem praescripserat ollis
emissus virtute Dei sub imagine dupla :
omnis ut e portis iret domus atque in apertum
dirigeret constans oculos, nec pone reflexo
lumine regnantes per moenia cerneret ignes.

710

715

720

725

730

Nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est, 735 ut semel e muris gressum promoverit, ore

post tergum verso respectet funera rerum.

708. ac a, Haec u; vigens p. vagus Prag. Rat. m Sich. tres Fabr. Gis. Weitz. (non E P) Chor. Poett. Amstr.

709. propi situm E.

710. volens... credit A E O R Bob. I a a 1 m u Ald. Lugd. Sich. tres Gis. I Chor. Poett. Amstr. Arev. Obb., Eligit atque volens illud magis utile retur meliores (?) Heinss. 2 m Fabr. Gis. Weitz. Heins. Cell.

713. haec a u Ald. Lugd. male labris 2 a. 718. ipse Prag. Fabr. Gis.; sectatile Prag. Pignora a m Ald. Lugd. Sich. tres Fabr. 727. Nisibus Gif. Fabr. Gis. Chor. Poett. Amstr. Cell..

cura a m.

712. agri a.

714. Respondet 1 a; mali fabris 1 a, 721. melius a. 724. historiae 726. Pignera a u Weitz. Heins. Obb., Gis. Chor. Poett. Amstr. Cell. Arev.; 732. postis E; utque B u Sich. tres 737. vero A; respectat Rat.

708. vagus] ultima producta caesurae gratia, ut Ps. 712 aereus.

« PredošláPokračovať »