Obrázky na stránke
PDF
ePub

contra Iudaeos agit, quibus impp. mire favebant 10); nam tamenetsi Theodosius Iudaeorum ac Christianorum matrimonia vetuit, tamen sacra eorum libere colenda concessit11), et quantopere Arcadius atque Honorius eos tuiti sint, quis est, qui nesciat12). Quare, nisi fallor, poeta his imperatoribus persuadere voluit, ut Iudaeos, quorum cultum cum paganis comparat, opprimerent. Vv. 552...951. Cognati sunt Iudaeis Homuncionitae i. c. Ebionitae (p. 68 v. 552), qui Christum hominem, non Deum fuisse affirmant (557) 13). Quod dogma Prudentius hoc modo impugnat:

παλαιᾷ ὡς πατέρα νομοθετῆσαι, ἐν δὲ τῇ καινῇ ὡς υἱὸν ἐνανθρωπῆσαι· ὡς πνεῦμα δὲ ἅγιον τοῖς ἀποστόλοις ἐπιφοιτῆσαι, et Epiphan. (LXII, 1), qui eumdem ἐν μιᾷ ὑποστάσει τρεῖς ἐνέργειαι etc. docuisse affirmat: cfr. Neander. allgem. Geschichte d. christl. Religion u. Kirche I, 3, p. 1016 sqq., L. Lang. Geschichte u. Lehrbegriff der Unitarier p. 120 sqq. Seriore autem tempore talia, pam sec. IV eius haeresis asseclas Romae adhuc fuisse constat (vid. Gieseler. I, p. 219), Prudentiano more tradita esse ex Hieronymo (ad Ephes. IV, 1, Tom. IX, p. 177, ed. Francof. 1684) apparet: Hoc dico propter Sabellium, qui eumdem Deum Patrem arbitratur et Filium, confunditque personas, dum eamdem divinitatem in utroque deprehendit. Cfr. etiam Basil. Epist. 210, Münscher. I, p. 450 sqq."

10),,De Iuliano Apostata [v. 449], Valentiniano, Maximo ac Theodosio efr. Cod. Theodos. I. XVI. t. 8. de Iud., Cod. Iustin. I. I. t. 9 de lud., Ammian. Marc. XXIII, 1, Rufin. I, 37, Theodoret. III, 20, De la Bletterie: das Leben des Kaisers lulian übersetzt von I. G. Pfeil (Frankf., 1752) p. 279, Neander. üb. d. Kaiser Iulian u. s. Zeitalter (Leipzig, 1812) p. 145, Tillemont. hist. des empereurs V, p. 48. 288 sqq., Bossuet discours sur l'hist. universelle II, p. 72, 112, 124 (ed. Paris. a. 1817, 12), Neander. Geschichte d. christlichen Religion II, 1, p. 104."

11),,Cod. Theod. I. III. t. 7 de nupt. ib. Gothofred. Tom. I, p. 101. Judaei adeo servos Christianos habebant, vid. Cod. Theod. 1. XVII. t. 9. Ne christ. manc. Tillemont. 1. 1. p. 236, Bynkershoek. de cultu relig. peregr. ap. Rom. (Opp. III, p. 237). Ambros. quoque Theodosium ob ludaeorum tutelam vituperasse apparet ex epist. II, 17, Schröckh. 1. 1. VII, p. 412."

12),,Cod. Theod. 1. XVI. t. 8...12. Honorius postea, cum inter fratres dissensio orta esset, severiores leges in Iudaeos promulgavit, vid. Schröckb. 1. I. p. 402, D. H. Levysohn. de ludaeorum sub Caesaribus condit. et legg. eos spectantibus (Lugd. Bat. 1828) p. 150, Historia Iudaica: res Judaeor. ad haec fere temp. complex. De hebraeo in latin. versa a G. Gentio. Amstel. 1651, 4. Ceterum in Gallia et Hispania permulti reperiebantur Iudaei, nec semper quieti, cfr. Rutil. Numant. Itiner. I, 381, Bail état des Juifs en France, en Espagne et en Italie (Paris 1829) p. 119."

13),,Haec Prudentii verba Ebionitas etiam tum frequentes fuisse, quod multi VV. DD. negant (vid. Daehne in Encyclopaed. ab Ersch. et Gruber. edit. s. v. p. 283), deinde ipsum eos, qui nativitatem Christi divinam agnoscunt (cfr. Orig. adv. Cels. V, 61, Euseb. III, 27, Epipban. adv. haer. 30, Neander. 1. 1. I, 2, p. 619 sqq., L. Lang. die Ebioniten u. Nicolaiten, Leipz. 1828, p. 20), ante oculos non habuisse docent. Consentit igitur cum Irenaeo (adv. haer. I, 26), Theodoret. (haer. fab. II, 1), Tertull. (de carne Christi 14), August. (haer. 10) et ceteris, sed de eorum quidem cultu Iudaico poeta luculentius non exponit, quod ea tantum, quae ad dogma de Trinitate spectarent, hoc carmine illustrari voluit."

Sollertia humana aut ingenii est aut corporis, altera mente viget, altera viribus excellit (560); de Christo autem haec dicere nefas, qui humanam quidem induit naturam, sed Deo natus creditur: primum, quod innuba virgo nubit spiritui etc. (571); deinde, quod sacra scriptura eum ita naturum vaticinata est (577)14), nam si Christus tamquam homo natus fuisset, Magos advenisse eumque donis cumulavisse, nemo crederet. Tum miracula patravit Christus, quem revera Deum fuisse illud miraculum docet, quo quinque panibus ac duobus piscibus ingentem hominum multitudinem satiaverit: quis hoc facere potest, nisi qui mundum ipsum pastumque omnem ex nihilo creavit (722)? Denique idem sacro lavacro peccata, quibus homines immaculati erant, depulit (679...700), et Lazarum e mortuis excitando mortem ipsam sustulit (770). Deus igitur totum hominem recipit, quod totus ab ipso est, illud tumulis, hoc caelo reducens (774 sqq.) 15). Obiciunt hic quidem haeretici, num anima a Deo homini inspirata pati et in imo cerebro puniri possit (782...785) 16)? Anima autem secundum Prudentium a Deo

14),,Similiter iam Irenaeus (III, 21) allato Esai. VII, 14 Ebionitarum errorem impugnaverat.“

15),,Huc potest referri, quod Hieronymus (comment. ad Ephes. lib. II, Tom. IX, p. 178, B) allata epist. ad Ephes. IV, 10 disputat: Hic locus adversus Ebionem et Photinum vel maxime facit. Si enim ipse est ascendens in coelos, qui de coelis ante descenderat, quomodo Dominus noster Iesus Christus non ante Mariam est, sed post Mariam? Qui de Ebionitis plura cognoscere cupiunt, adeant Gieseler. über die Ebioniten u. Nazar. in Stäudlinii et Tzschirner. Archiv. IV, part. II, p. 279 sqq., Credner. Essäer u. Ebionit. in Wineri annal, theol. a. 1828, II, p. 211 sqq. et Detmer. de Nazar. et Ebion. (Halae 1837), qui quidem VV. DD. Prudentii rationem non habuere."

16),,De inscript. huius Apoth. partis vid. p. 74. Ad Ebionitas eamdem esse referendam, ex eius fine (V, 938 sqq.) apparet, ubi dogma de corpore Christi, quod excursu de anima interrumpitur, denuo excipitur, In illo auten excursu primum eos [Priscillianistas intellegit all. Hieron. ep. 76, Middeld. p. 166, sed cfr. Lübkert. 1. 1.] oppugnare mihi videtur, qui ex Genes. II, 7 animam Dei partem esse effecerunt, cfr. Iustin. dial. c. Tryph. p. 106, ed. Colon., Tatian. Orat. in Graec. p. 253 sqq., deinde eos, qui cum Origine (Opp II, p. 99) eius praeexistentiam statuunt, nam Cathem. X, 165 sqq. illam sententiam non probant, quidquid Middeldorpf. (p. 165) et Hagenbach. (Lehrb. d. Dogmengeschichte 1, p. 326) contra dicunt, vera enim illius loci explicatio haec est:,,Da Deus, ut anima eamdem sedem occupet, quam ante primum peccatum, ante Adami lapsum, tenuit." Finis autem universae disputationis Prudentianae in eo, quod animam Dei flatu factam iustique capacem censet, cum Tertulliani doctrina consentit, vid. de anim. 22: Definimus animam Dei flatu natam... effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii etc.; in eo autem, quod eam incorpoream dicit atque animarum translationem improbat, ab hoc scriptore valde dissentit, cfr. Tertull. de an. 20...27, Münscber. II, p. 96, Hagenbach. 1. 1. et quod animam creatam, nec Dei partem esse affirmat, Augustini quoque doctrinam facit suam (vid. Epist. 157, et Hieron. IV, p. 157, Schröckb. VII, p. 336), cuius sententiam de peccato originali (adv. Iulian. V, 3) aliter de

creata, non genita est (791), quia non ut Filius ante hominis primi creationem fuit (825 sqq.), flatus est Dei etc. (v. 830 sqq.). Quapropter in ipsa divini quid inesse negari nequit, nam incorpoream (834), inmortalem (802), sapientem iustique capacem se praebet (ib.), multis vero in rebus creatoris dissimilis apparet, ut, qui eam sive Deum ipsum, sive Dei partem esse opinantur ($21 sqq. 874, SS3), valde errent: nam primum ea finibus cuiusdam spatii continetur, quia facta est, non genita (S70). Deinde ob eam rem peccandi potestatem non omnino respuit et poenae obnoxia potest esse (878), sicut angeli quoque, quoniam creati sunt, peccant (890)17). Simplex quidem ac pura fuit anima ante Adami lapsum, exinde autem nemo nascitur insons, quamquam nec animae animas pariunt 18), nec eae per traducem propagantur, sed lege occulta fundit opus natura suum, quod parvula anhelent vascula vitalisque adsit scintilla coactis (901. 917). Christus autem incorruptae matris gestator et innocui corporis nos a peccatis liberat, quamquam ipse non est mortuus, quod mors culpa atque poena tantum alitur. — Pars Apotheosis ultima in refutandis Manichaeorum phantasmatis, qui Christum corpus habuisse verum negabant (956 sqq.), posita est. 19) Oppugnat hoc dogma, primum quod Deus veritas sit, neque quidquam simulatum prae se ferat (975), deinde quod Iesus se ipse filium hominis ac verum hominem nominaverit (966, 973), tum quod genealogia Christum hominem indicet (981) et quod inde ab initio mundi Deus salvatorem humana specie atque indole appariturum

fendere videtur: vid. Ham. 390. 522 sqq., Cath. III, 131. Idem vero placitum alios iam ante Augustinum et Prud. similiter docuisse loci vett. PP. apud Seiler. (dogmat. polem. p. 267) demonstrabunt.“

17),,De angelis, qui, quoniam nati sunt, a peccatis non omnino liberi habentur, vid. Augustin. ad Oros, contra Priscill. 10, de civ. Dei XI, 9, Münscher. III, p. 318."

18),,Haec contra Manichaeos quoque dicta videntur, cfr. Manes in epist. ad filiam Menoch. (August. opp. imperf. III, 172): Sicut animae gignuntur animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur.“

19),,Referri potest haec Apoth. pars et ad Manichaeos et ad Docetas (Phantasiastas, p. 78), qui illo tempore nondum extincti erant, cfr. Walch. Gesch. d. Ketzereien 1, p. 233.....36. Augusti Christologiae Coranicae lineam. (Ienae 1799) p. 19: nam, quominus ea ad aliam haeresin referatur, v. 974 (Manich. req.) non impedit, cum idem nomen sec. IV. et V omnibus fere haereticis tributum sit, cfr. August. haer. 70, Timoth. presbyt. 4, 11. Malo autem intelligere Manichaeos, qui dogma de Christi persona simile probabant (víòs ávđoánov añad ́s et Eurais, vid. locos ap. Gieseler. 1. p. 223 et Neander. 1, 2, p. 833), quod Prudentii aevo Valentinian, imp. contra eos (a. 372) edictum promulgavit, vid. Cod. Theod. 1. III, de haeres., Is. de Beausobre bist, critique de Manichée et de Manichéisme (Amst. 1734) II, p. 120, K. A. Freiherr v, Reichlin-Meldegg. die Theol. des Manes u. s. w. p. 86.“

esse voluerit (1033), denique quod lesus ut homo cruci affixus resurrectione sua nos quoque resurrecturos esse docuerit (1053) 20)."

Tertium Hamartigenia inscribitur, mali quippe atque peccati originem exponens ad Marcionis nuovoyóv confutandum. Obbarius de singularum partium placitis a nobis suo loco notatis ita fusius (prolegg. p. IX) disserit:,,... si duo Dei sunt, opponit Prud., cur non statim plures dicuntur (95) 21)? Deinde dualismus summi numinis notioni repugnat, quia, si duo summi, alter inferior sit necesse est (25)22); quam ob rem unus Deus et princeps numeri et numero anterior censetur (35...40), neque Deus Pater et Christus Filius duo Dii habentur, quod uterque artissimo vinculo coniunctus est (347 sqq.): Quomodo Trinitas in unitate esse possit, solis exemplo 23) demonstrat, qui simul lucem, calorem vegetamenque praebet (67). Marcion igitur duos Deos fuisse censet, alterum bonum qui novum testam., alterum malum, qui vetus composuerit (122 sqq.) nec non mundum ipsum vitiis multis contaminatum creaverit (117). Contradicit autem Prud., quod Moyse auctore Deus bona tantum fecerit (339 sqq.), quod animo nostro mali appetitum alamus (561, 636), sicut iste angelus (Belial, 159), qui ab initio quidem bonus fuerit, sed sponte ad vitium se vertens

20),,De hac Prud. disputatione Middeldorpf. 1. 1. haec adnotat:,,Multis argumentis copiose et accuratius, quam alibi fieri solet, hoc placitum refutavit Prudentius." Argumentum autem primum, tertium, quartum ac quintum Augustinus quoque in libris adv. Faust. protulit, vid. de I, ib. II, 4; de III, ib. II, 6; de IV, ib. XVI, 1...9 et de V, ib. XXVII, 2, XXIX, 2 sqq.; secundum autem, quod Matth. IX, 3 (non 13, ut p. 79 extat) defendit, poetae proprium esse videtur, nam Augustin. (VII, 2, XVII, 1) similem sententiam all. Matth. IX, 9 confirmat, et alii aliis rationibus in hac re exponenda utuntur, vid. Reichlin-Meldegg. 1. 1., F. Ed. Colditz. die Entstehung des Manich. Religionssyst. (Lips. 1837) p. 40."

21),,Eodem argumento Tertullianus advers. Marcion. V, 2 sqq.

usus est."

22),,Tert. adv. Marc. I, 3: Certe quemcumque alium Deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri Deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo erga summa bona quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere? par autem habere, cum uni competat, in duobus esse nullo modo possit. Boeth. de cons. phil. III, 11, p. 63. Eamdem sententiam de unitate numerica locis Aristotelicis confirmat Pseudo-Boethius de trinit. cap. 5. Vid. etiam Middeld. p. 157."

23) ,,Bene cfr. Middeld. p. 151, not. 51. baec Sabellii verba ap. Epiphan. LXII, 1: (δογματίζει εἶναι ὡς ἐὰν ἢ ἐν ἡλίῳ ὄντι μὲν ἐν μιᾷ ὑποστάσει τρεῖς δὲ ἔχοντι τὰς ἐνεργείας· φημὶ δὲ τὸ φωτιστικόν, καὶ τὸ θάλπον, καὶ αὐτὸ τὸ τῆς περιφερείας σχῆμα· καὶ εἶναι μὲν τὸ θάλπον. εἶτ ̓ οὖν θερμὸν καὶ ζέον, τὸ πνεῦμα, τὸ φωτιστικὸν δὲ τὸν υἱόν, τὸν δὲ πατέρα αὐτὸν εἶναι τὸ εἶδος πάσης τῆς ὑποστάσεως.

66

[ocr errors]

corruptus sit (204 sqq.). Simile, inquit poeta, nobis ipsis evenit, quod quamquam animus noster libidinem ac peccatum repellere potest, tamen, quod libero arbitrio est instructus (558), in peius saepe vertitur (526 sqq.): eaque ratione homines malum sibi ipsi parant (561...636) 24). Sed quaerent haeretici — si Deus mali auctor non est, cur id omnino patitur ac tolerat (648) et cur hominum sensus, si peccare volunt, non mutat (670 sqq.)? Prud. igitur, Deum, ait, si malum creavisset, statim post calamitatem, quae homines vexavit, bonum non misisse (661...668), deinde hominem libero arbitrio praeditum esse eumque, quod inter bonum ac malum eligere possit, probum non esse vocandum, qui ad bona perficienda cogatur (694 sqq.). Quare, quod plerique homines falsam viam ingrediantur, corpus eorum post mortem gravibus obrui poenis, et animam, quamvis ex ore suo creaverit Deus, inmortalem quidem (867...924), sed ab istis non omnino liberam factam esse, quippe quae etiam concupiscentiae illecebris in corpore sitis ad vitium trahi possit (927)25).“

66

Psychomachia quarto in loco legitur, qua mihi videtur ethnicorum religionem vitiis ibi repraesentatam voluisse perstrin

24),,Ad hanc sententiam confirmandam multa affert exempla, quae homines libero arbitrio nimis obtemperantes peccata sibi ipsi procreavisse docent, vid. Ham. 708...778, Middeldorpf. p. 168, 169, si haec facultas tollitur, virtutis quoque ac vitii discrimen evanescit, v. 687. Consentit igitur hac in re poeta cum lustino, Irenaeo et cet., qnos vid. ap. Münscher. II, p. 91."

25),,Hamartigeniam optimum Prudentii carmen vocat Bayl. (diction. crit. III, p. 824), quia in eo acrius quam ceteri scriptores ecclesiastici contra Marcionis deliramenta pugnaverit. Comparatione autem cum eisdem PP. instituta poetam ea tantum placita, quae ad dogma de mali ac peccati origine spectant, perstrinxisse, et, quamvis semper Marcionem ipsum indicet, Marcionitas tamen saepius secutum esse elucet; vid. Rhod. prolegom. ad quaestion. de Evang. Apostoloque Marc. denuo instit. (Vratislav. 1834, 4) p. 18. Quo factum est, ut nulovorov Sízalov cum Deo malo prorsus confundat (cfr. Neander. genetische Entwickelung d. gnostischen Systeme p. 293, Kirchengesch. I, 2, p. 793, Hahn das Evang. des Marcion in seiner ursprüngl. Gestalt p. 12, eiusd. dissert. II de gnosi Marcion. antinomi (Regiom. Boruss. 1821) p. 4, Middeldorpf. 1. 1. p. 146), eumque veteris testamenti auctorem faciat, quod Ephraem. Syr. hymn. adv. haer. 30 p. 507 eidem creatori iusto inter Deum bonum ac malum medio tribuit (vid. Hahn. diss. II, p. 5 et Antitheses Marc. gnost. etc. (Regiom. 1823, 8) p. 14, Münscher. II, p. 50). In eo autem, quod Prud. de origine angeli mali disputat, cum Athenagora (legat. p. 326) et Tertull. (adv. Marc. II, 10) consentit (Münscher. III, p. 326), quem ante oculos semper habuisse loci not. 32 et 33 allati demonstrabunt, et quamquam mali sedem in corpore ponit, tamen corpus ipsum malum esse creatum nusquam dicit, vid. Middeld. p. 171, not. 23, Keil. (Opusc. acad. p. 744) vituperantem, qui poetam corpus animae carcerem appellavisse arbitratus sit. Haec sunt, quae de theologia Prudentiana nobis exponenda videbantur, plura ac meliora Middeldorpfii disputationes saepissime laudatae suppeditabunt."

« PredošláPokračovať »