est*). Qui cum exacta pueritia rhetorum disciplinis operam navasset3), iuventutis ardore abreptus luxui indulsit atque lascivitati ®). Iuri dicendo atque exercendo vacuit et prius et post, quam provinciae cuidam Hispanicae rector a Theodosio, ut videtur, imp. bis praefectus fuisset7). Eo munere rite perfunctus ad principis proxi ib. Gronov.) poetam natum esse, indidem enuclearunt. Sed recentiores bene Resendium secuti sunt ad unum omnes. Cfr. Bähr. 1. 1. De varia Saliae nominis scribendi ratione vid. nostr. not. crit. ad l. I. 4) Qui post Aldum Caesaraugustam Prudentii patriam esse putant, ap. Arev. prolegg. p. 16, not. b ita enumerantur interpretes: Aelius Antonius Nebrissensis in epigrammate praevio ad opera Prudentii et in Comment. ad hymnum XVIII. martyrum caesaraugustanorum, Iacobus Spiegelius in praef. ad Comm., Georgius Remus in Epist. ad Weitz., Xystus Seuensis Bibl. lib. IV. verbo Aur. Prud., Ioannes Vasaeus Chronic. Hispan. ad annum 351, Antonius Possevinus Apparatu, verbo Aurel. Prud., Alfonsus Garcia Matamoros de Academ. Hispan., Ludovicus Nonius not. in Hispan. cap. 82, Ioannnes Henichius Hist. part. II, sec. IV, cap. III, p. 23, Lucas Osiander Epitom. Histor. Ecclesiast. centur. IV, lib. I, cap. XXVI, Centuriatores Magdeburg. tom. I, Centur. IV, cap. X, p. 681, Quenstedius de patriis illustrium virorum sub Caesaraugusta, Stephanus Chamillard. edit. ad usum Delphini, Martinus Carrillo Hist. S. Valerii, Ludovicus Diez de Aux in Version. hispanic. hymnor. Prud, Lupercius et Bartholomaeus Leonardo y Argensola in Epistol. super hac controversia, Emmanuel Risco Hisp. sacr. tom. XXXI. in dissertatione peculiari, Carolus Augustinus Ansaldus praefat. ad versionem italicam librorum adversus Symmachum, Andreas Mollerus in com. ad hymn. VIII. Kal. ian., cl. Praesul Stephanus Borgia in singulari et erudito opere Vaticana Confessio S. Petri. His accedunt Tulich., Georg Fabric. (Corp. poet. christ. p. 13), Arnold. (Kirchen- und Ketzerhistorie II, p. 157, ed. Francofurt.), Labbeus (de script. eccl. II, p. 794), Silbert (1. 1. p. VIII), favente Bähr. (1. I. p. 41), nixi quippe iis locis (Perist. IV, 1, 97), ubi ipse poeta eam nostram dicit. Neque iis Arev. adversatur, qui Henr. Florez. (Hisp. sacr. I, cap. IX, 9) auctore Clementum familiam ibidem floruisse refert. Verumtamen nostram quoque nominat Calagurrim (Perist. I, 116, IV, 31). Quare non desunt, qui ibidem poetae patriam fuisse opinentur: G. L. (über die Geburtsstadt des Prudent., in Neue Bibliothek XXVI, p. 475), Florez. (l. 1. XV, p. 328, XXIX, p. 292), Rivetus (crit. sacr. III, 26, p. 357, ed. Genev.), I. A. Fabric. (bibl. latin. IV, 2. tom. III, p. 291, bibl. med. et inf. lat. VI, p. 20), Nahmacher. (Anleitung zur krit. Kenntniss der lat. Sprache p. 448), Schröckh. (christ!. Kirchengesch. VII, p. 107), Hamberger. (zuverlässige Nachrichten von d. vornehmsten Schriftstell. III, p. 14) etc. Idem de Tarracone (Perist. VI, 143) deque iis statuendum, qui inde poetam ortum volunt. Contra Symm. I, 36 nostra respublica Romae et 192 noster populus ei sunt Romae incolae. Idcirco nostrum pronomen oppidi cuiusdam nomini adiunctum aut Hispaniam innuit (non imperium Romanum quoque, ut Obbario placet), aut Christi fideles (S. I, 36, 192, S. II, 3) aut utrumque (Perist. XIII, 3). Atquin Prudentii patriam haud procul a Pyrenaeis locandam esse, Arev. ex Perist. VI, 146 fovemur omnes Terrarum populi Pyrenearum haud felicius sibi colligit. Patria igitur poetae urbs quaenam fuerit, adhuc quaeritur. 5) Praef. v. 7 sqq. Risc. 1. 1. auctore nonnulli ex Hieron. chron. ad an. 356 effici posse putant, nostrum Caesaraugustae Petrum rhetorem ad ingenii cultum capiendum babuisse magistrum. 6) Ibid. v. 10. Similes igitur sui habuit Tertullianum, Cyprianum et al. 7) Ibid. v. 14...18. a matum evectus est). Vita autem declinante solius Dei servitio se devovit 9). Quibusnam inde carminibus Deum concelebraverit, id ex iis videre est, quae supersunt. 8) Ibid. v. 19...21.,,Quae verba cum male intellegerent Ald. Manutius et Herm. Tulichius ante oculos habentes verba Gennad. (l. 1.: ex quorum lectione (libr. c. Symm.) agnoscitur miles Palatinus fuisse), poetam sub Honorio imp. egregie militasse halucinati sunt, eidemque scriptori fidem summam tribuunt Petr. Crinitus (de poet. lat. V, 90), Barth. (Advers. LIV, 18, qui Psych. 666 affert), Thom. Pope-Blount (Censura celebr. auctor. p. 284, ed. Genev. 1694. 4), Ansald. (praef. ad vers. ital. libr. c. Symm. Venet. 1754), Baylius (1. 1. p. 823), Moreri (grand. dictionaire histor. V, p. 1115), Björn. (Hymni sacri etc. Hauniae 1818, p. 74) aliique, sed vid. de militiae voce adnot. nostr. p. 2. Cum, quod munus, quo Prudentius lateri imperatoris propior fuerit, intellegendum sit, non satis appareat, Aelius Nebrissens. ad h. 1. et Silbert. p. IX eum de praefectura praetorii dicere statuerunt, sed illos praefectos eo quidem tempore in Hispania sedem non habuisse Arev. (1, p. 30) bene ostendit: Schröckh. (1. 1. p. 108) comitatum indicari vult: Arevalo autem iudice aut vicaria potestas in Hispania, aut ius comitatus primi ordinis, aut denique honor proximatus simul cum evocatoria principis seu iussione augusta vel facultate accedendi ad comitatum principis significari potest. Secundus post imperatorem ipsum honor patriciatus fuit, neque, cur eum Prudentio non esse tributum credamus, caussam video: si ipsum non patriciatum honorarium (codicillarem), cum quo nomine munus coniunctum non erat, sed praesentalem qui,,viris de republica optime meritis tamquam retributio meritorum" dabatur, accepisse putamus: cfr. Cassiodor. Var. I, 3, VIII, 9, Bethmann - Hollweg. Gerichtsverfassung u. Process des sinkenden röm. Reichs p. 28, Rein. in Encyclopaedia ab Ersch. et Grub. ed. s. v. Patricier p. 350. Neque huic sententiae, Prudentium in Hispania vixisse, repugnat, quoniam patricii in provinciis saepe habitabant ibique ius exercebant, vid. Dracon. de orig. et iure patric. p. 146, Rein. 1. 1. Obb. Ego quidem illa verba potius de quodam gradu militari intellexerim, nec Gennadii, vetusti profecto testis, notitiam vilipendendam iudico, quippe qui, ut videtur, Catalogum suum a. 494 confecerit (vid. Vallars. T. II, p. 984 ad cap. 86 app Hieron. coll. Fabric. Bibl. med. et inf. lat. III, p. 32). Rei militaris vero Prudentium fuisse peritissimum, quilibet fere Psychomachiae versus, ut reliqua omittam, nobis persuadet. Vid. not. exeg. ad 1. 1. Quae apud sequioris aevi scriptores occurunt, qui Gennadium extensius interpretabantur ad unum omnes (Honor. Augustodun. II, 13, Sigebert. Gemblac. ad an. 393, Vincent. Bellovacens. spec. histor. XVIII, 62) nihili momenti sunt ad vitam poetae illustrandam; plura in codd. Prudentianis praevia, quae fictionis inventionisque speciem satis prae se ferunt, monachorum codd. describentium ingeniolis debemus nimium luxuriantibus. Sunt igitur indigna, quae aliunde transcribantur. Eiuscemodi babes etiam in cod. Pal. 242 (vid. Arev. I, p. 65, not. b), qui Heidelberga Romam pervenit. 9) Quando et ubinam obierit, non constat. Giselinus (ap. Weitz. p. 500) quidem conicit, eum ad usque Stiliconis proditionem et necem (Zosim. IV, 57, V, 1. 5, Oros. VII, 37. 38), quae circa annum 413 acciderit, non vixisse. Si enim id temporis non decessisset, laudes Stiliconis ex lib. sec. contra Symm. v. 696 sqq. sustulisset. Arevalum quoque ita opinari, Middeldorpf. (l. 1. I, p. 9, not. 19) et Obb. (1. l. p. IV, not. 9) parum accurate asserunt. Is enim recte (1. 1. p. 38):,,Quid hac coniectura infirmius? Quasi vero in scriptorum fuisset potestate librum semel emissum revocare." Anno autem aetatis 57 i. e. a. Chr. 405 poeta opera sua evulgasse videtur, id quod ex praef. liquet. Nihil igitur omnino de tempore exitus eius e vita dici aut definiri potest. CAP. II. DE PRUDENTII OPERIBUS. 1. In ipsa praefatione operibus Prudentii praevia catalogus eorum nobis servatus extat1). Ea quidem emisisse, certe absolvisse videtur aetatis anno quinquagesimo septimo nondum exacto. Ac primum eius carmen est Cathemerinon liber unus, cuius plurimis poematibus variae quotidianae vitae actiones et tempora die noctuque pie atque religiose initiantur2). Haud pauca iis insunt ad antiquitatem christianam illustrandam et ad sacram scripturam disciplinasque dogmaticas explicandas 3) perutilia atque idonea. 1) Praef. opp. vv. 37...42 (ibid. not. exeg. nostr.) haud subobscure ordinem indicant, quo carmina digerantur. Secuti igitur sumus cod. Alex. 321 (œ), ubi hicce est: Cathemerinon liber, Apotheosis, Hamartigenia, Psychomachia, contra Symmachum libri duo, Peristephanon lib., Dittochaeon. Arevalus Dittochaeon proprio loco motum Psychomachiam inter et duos contra Symm. libb. posuit. Obbarius rectum ordinem servavit, cum in vulgatis edd. Aldo auctore aut ita procederet: Psych., Cath., Apoth., Ham., Perist., contra Symm., Dittochaeum, aut Sichardo (ed. 1527) praeeunte Psych., Cath., Perist., Apoth., Ham., contra Symm., Enchiridion. Weitzius et Heinsius ita ordinant: Cath., Perist., Apoth., Ham., Psych., contra Symm, Diptychon. 2) Clerus Rom. iam primis medii aevi saeculis in breviariis feria tertia, quarta, quinta hymnarii de quotidianis ex Cath. hymn. I, vv. 1...8, 81...84, 97...100, II, 1...8, 48, 49, 50, 52, 57, 59, 60, 67, 68, III, 25, 93, 94, 96, 97...108 passim mutatos recitabat vel canebat. Plura receperunt breviaria (etiam Mozarabicum, vid. Arev. 1. 1.), quae iussu Gregorii IX, Sixti IV, Pii V, Urbani VIII relqq. edita fuerunt (cfr. Gavantii thesaur. sacr. rit. II, p. 295, Augusti Denkwürdigkeiten aus der christl. Archaeol. V, p. 316, Daniel. thesaur. hymnol. I, p. 119...143).,,Psalterium iuxta duplicem editionem, quam Romanam dicunt et Gallicam, una cum canticis ex duplici item editione, et Hymnarium atque Orationale, editio ad veterem ecclesiasticam formam ex antiquis mss. exemplaribus digesta per I. Carum presbyterum“ (vid. Tom. II novae ed. opp. venerab. Thomasii per Anton. Francisc. Vezzosi. Romae 1747.) recepit ex Cath. IX, 10 sq., XII, 93 sq., XII, 77 sq., VII, 1 sq., V, 1 sq., XII, 1 sq.; Perist. II, (15) 17 sq.; Catb. I, 1...8, 81...84, 97...100; II, 1...8, 48, 49, 50, 52, 57, 59, 60, 67, 68; ibid. 25, 93, 94, 96, 97...108, VI, 125 sq., X, 1 sq. Catb. hymn. X versus variis musicis rhythmis iam pridem subditi fuerunt: vid. Luc. Lossi psalmod. sacr. veteris eccl. select. (Viteberg. 1595), p. 351, Fr. Bodenschatz. florilegium select. cantionum. Lips. 1603, La Borde Essai sur la musique ancienne et moderne (Paris. 1780), I, p. 43, II, p. 129, M. Gerbert. de cantu et musica sacra a prima eccl. aetate etc. Typis san Blasianis, 1774, II Tom. 4, Hymnorum precumque formulae ad Portensium alumnorum usum. Lips. 1777, Herder. Briefe zur Beförderung der Humanität VII, p. 28, Friedemann. in praef. ad libr.,,Choräle, Lieder und Motetten zunächst für d. Gymn. zu Weilburg, v. H. Drös," I, p. III...VIII, et in,,Beiträge zur Vermittlung widerstrebender Ansichten über Verfassung u. Verwaltung der Gymnas.," III, p. 138, Versuch eines allgem. evang. Gesang- und Gebetbuchs zum Kirchen- und Hausgebrauche p. 848, Hamburg 1833. 3) Cfr. Cath. I, 50, II, 76, III, 86, 100, 123, 138 relqq.; III, 2, IV, 14, VI, 5, X, 165 sqq., et relqq. Adeas Augusti Denkwürdigkeiten V, p. 286, Alterum est Apotheosis, quae in divina Christi natura peculiariter perscrutanda versatur atque in trinitate contra eius adversarios defendenda. Singulae vero sectiones quid tractent, etsi suo loco e codd. mss. a nobis indicatum erit, totius Apotheoseos sententiarum nexum, qualem Obbarius adtulit uberrimeque exposuit (prolegg. p. V) cum adnotationibus ei subditis hic praevium ponamus: ,,Inde a v. 1 usque ad v. 176 contra eos, qui patrem passum esse affirmant*), sic disputat: Pater pati non potest, quia primum Ioanne auctore (v. 9) invisibilis est, neque unquam in terra apparuit, sed Filius (v. 23). Per hunc enim Pater, maiestas pura et infinita, hominibus est patefactus et illa Dei manifestatio Verbum (λóyos) vocatur, quod hominis formam N. T. induit, vetere autem variis in figuris apparuit (45...72) 5). Deinde is tantum spectari potest ac pati, qui nascitur, non innatus Deus, cui principium temporis non est, sed qui super omne tempus (75..,100). Quando igitur passus est Pater? Nusquam fuit in terra, sed perVerbum semper adest (120), idque in auxilium Patris descendit (155), ut homines ad eius exemplum mutarentur et Christo consanguineo paullatim accederent (v. 163). Christus enim nostri est mediator et Dei (174), per utrumque, per hominem ac Deum cucurrit, sed Pater ipse non est factus caro, caro autem ad imaginem eius sumpta post 296, eiusque dissert. de audiendis in theologia poetis (Ienae 1809), et de antiquis hymnis (ib. 1810), Münscher. Dogmengeschichte I, p. 50, Gieseler. Kirchengeschichte I, p. 16. 4),,Perstringit his versibus Prudentius aut Noetum et Praxeam, Patripassianos vocatos, qui Deum ipsum in terra apparuisse, passum ac mortuum esse docuerunt [vid. de illo Epiph. baer. LVII, 1: Eva Oεòv Soğášw, Eva ἐπίσταμαι καὶ οὐκ ἄλλον πλὴν αὐτοῦ, γεννηθέντα, πεπονθότα, ἀποθαvóvra, et de hoc Tertull. adv. Prax. 1: paracletum fugavit et Patrem crucifixit. (de carn. Chr. 5.) — cap. 2: itaque post tempus Pater natus et Pater passus, ipse Deus dominus omnipotens lesus Christus praedicatur. cap. 5: duos idem volunt esse, ut idem Pater ac Filius habeatur. Walch. Geschichte der Ketzereien 1, 545, Neander. Antiguosticus p. 481, Gieseler. Kirchengeschichte I, p. 216, Baumgarten-Crusius, Lehrbuch der christl. Dogmengeschichte I, p. 200, II, p. 1014 sqq. L. Lange üb. die Behandlung der ältesten Kirchen- und Dogmengeschichte in Illgen. Zeitschrift für die histor. Theol. II, 2, p. 25 sqq ]: aut oppugnat Priscillianistas, in Hispania tunc frequentes, qui deitatem Christi esse convertibilem et passibilem docebant, quod dogma in Toletano concilio (a. 400) dampnatum est, cfr. I. H. B. Lübkert. de haeresi Priscillianistarum ex fontibus denuo coll. Hauniae, 1840, eiusque censorem in Röhr. kritische Predigerbibliothek XXXIII, p. 691.“ 5),,Tertull. 1. l. 16: Filius itaque est, qui ab initio iudicavit... ipse enim ad humana semper collegia descendit ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in sompnio, in speculo, in aenigmate: ita semper ediscebat et Deus in terris cum hominibus non alius conversari poterat, quam sermo, qui caro erat futurus." Deinde vv. 177...320 fidem martyrium ad ipsum adscendit 6). catholicam contra Sabellianos defendit: Pagani, si in caelum spectabant, Deum esse regem et omnium Deorum patrem agnoscebant (190...216), nonne nos Christiani, qui eumdem Deum iam bis ,,libris et corpore, ante fide, mox carne et sanguine coram" vidimus, eum esse negabimus (217...220)? Nemo autem est, qui haec hallucinetur, sed cum Deo Patre simul Iesus Filius regnat, quem gennit Pater ex se, qui ad hunc recurrit, qui est rex mediae rationis et imae, qui est Deus et homo (224...237). Sabellius igitur, si Filium fuisse negat, nonne Patrem ipsum laedit? Quomodo enim genitor esse potest, nisi is quem generaverit existit (v. 181 sqq.)? Id autem nostra est salus, quod nunquam sine Patris nomine Filium, neque sine Filio Patrem, neque utrumque appellamus, nisi mediator interest, Spiritus stus: qui tamen non tres diversae personae esse possunt, sed unum Deum, unam substantiam divinam efficiunt). Deus Pater generavit Filium: ratio autem generandi nos fugit (259 sqq.); hoc unum scimus, Deum ab initio Patrem non genitum fuisse, Filium ab aeterno genitum3), aeternum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor (282...295). Eaque sententia all. Genes. XIX, 24 e vetere testamento confirmatur, similiter ut A. 28 et Psych. praef. 45 all. Genes. XVIII, 2 Trinitatis dogma. 9) Tum usque ad v. 551 6),,In refutanda Patripassianorum doctrina Prud. a Tertulliano praeter cetera eo distat, quod ille argumenta e novo testam., hic e vetere (cfr. cap. 5, 19. [Proverb. 8], 6, 12 [Gen. I, 26] etc.) sumpsit, et quod ille de spiritu sancto plane tacuit, de quo hic multa disputat, vid. cap. 13, 26, 31, Schröckh. Kirchengesch. III, p. 177, Münscher. Dogmengesch. I, p. 428 sqq., Baumgarten-Crus. 1. 1. Ceterum emanationem filii ex Dei ore, de qua Tertull. (1. I. cap. 8, vid. nos ad Cathem. III, 2, p. 9) pluribus egit, Prudentium quoque probare, ex v. 49 (Hoc Verbum est, quod vibratum Patris ore benigno etc.) iure potest concludi, quod moneo, ne quis poetam Pseudo - Hippolyti, qui eam reticuit, asseclam putet, cfr. Münscher. I, p. 437.“ 7),,Lactant. instit. IV, 29, 3: Cum dicimus Deum Patrem et Deum Filium, non diversum dicimus nec utrumque secernimus, quod nec Pater a Filio potest nec Filius a Patre decerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari nec Filius potest sine Patre generari, Tert. adv. Prax. 2: Tres autem non statu sed gradu, nec substantia sed forma, nec potestate nec specie. Unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus Deus, ex quo gradus isti et formae et species in nomine Patris et Filii et Spiritus sti deputantur.“ 8),,Simili argumento ad Sabellium refellendum utitur Dionysius Alexandrin., cfr. Athanas. de sentent. Dionys, contra Arian. Opp. 1, p. 559 sqq. ed. Colon." 9),,Prudentius hac in Sabellium quaestione habita alius dogmatis, nisi eum Filium negavisse mentionem non facit, quare ei ignota fuisse videntur, quae de illo haeretico dicunt Theodoret. (fab. haer. II, 9): xaì ¿v pèv tỷ |