Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

DebellAtis tot tantisque nationibus a Romanis, omnique ratione expilatis, ingentes divitiæ, quæque ex his nasci solent, avaritia, luxuria, omniaque vitiorum genera, Romam confluxerant; quibus tandem corrupti victores et emervati omnem honestatis et libertatis sensum adeo amiserunt, ut gravissimum servitutis jugum, a turpissimis interdum hominibus sibi impositum, æquo animo paterentur. Prisca illa animi magnitudo et gravitas, qua Romani veteres reliquas nationes præstiterant, vili cessit adulationi puerilique levitati. Etenim ipsa frugalitas, mater paene omnium virtutum, quibus nomen Romanum vel hostes infestissimos in sui admirationem rapuerat, opibus orbis terrarum in urbem congestis, expulsa adeo evanuit, ut in paucis admodum generosioris indolis, qui a commuQi vitiorum contagio intactum servaverant animum, vestigia ejus remanerent. Umbra libertatis, quam Augustus civibus, magis ut sui ipsius saluti, quam ut eorum commodis consuleret, reliquerat, a Tiberio Delph. et Vur. Clas. Pers. A

funditus sublata,' Romani, cura rerum publicarum omissa, convertebant animos ad res privatas, atque amor patriæ studiumque rerum communium sensim sensimque extirpabatur. Cum jam ab unius benevolentia aut invidia omnia vel expectanda vel timenda essent, id omnes agebant, ut, quibuscumque rebus possent, gratiam ejus aucuparentur, neque quidquam committerent, quod minus illi placeret. Delatorum porro greges, per Italiam omnesque provincias sparsi, non facta solum et dicta, sed ex iis etiam intima animi sensa rimabantur, et vel domesticorum fidem infestam reddebant. Quam ob rem nemo liberam vocem emittere audebat; vel taciti Imperatorum insaniam resque imperii ruentes aspiciebant, vel occulte et ambigue loquebantur, sortemque suam domi delitescentes lugebant. Inde quoque sermonis indoles et natura colorem traxit; quae, cum antea simplex esset et aperta, quandoquidem nemini fraudi erat, ea proloqui, quæ cogitasset, nunc obscuritate quadam obvoluta erat et tecta, atque a naturali simplicitate in dies magis magisque deflexit.* Ipsa eloquentia foro relicto vel in scholarum umbraculis abscondita situ corrumpebatur, vel in senatu peregrino fuco oblita in laudandis Imperatoribus sententiisque illorum abjecte comprobandis erat occupata ; cumque rerum argumentorumque magnitudo deficeret, inani verborum pompæ sententiarumque tumori studebat.3 Sensu sublimitatis veræ, decoris, et ingenuitatis obtuso, studium collocabatur in rebus minutis, et novitatis cupidine et acuminis jejuni scriptores obscuri et inepti fiebant. Mutata rei publicæ forma moribusque pristinis exutis, sermo quidem novis subinde dicendi rationibus et verbis passim auctus est, præcipue a peregrinis, qui undique ex provinciis Romam confluxerant; at multa contraxit, quæ antiquam puritatem ejus candoremque conta

[ocr errors]

1 Tacit. Annal. I. 15; Dio Cass. Neronis mortem insecuta sunt, admmLvIII. 20. ibi v. Reimar. Sueton. Tib. bravit. 37; Pompon. 11. §. 9. D. de or. Jur. 3 Senec. Controv. præf. ad 1. I.

2 Huc quoque imago pertinet, quam Quintil. Inst. Ix. 3. Auctor de eorTacitus (Hist. 1. 2.) temporum, quæ rapt. eloq. c. 24, 28, 32.

[ocr errors]

minarent. Multa plebeia ei admista sunt, multa adulandi studium invexit; major tamen corruptelae pars grammaticorum et rhetorum scholis debetur, communique fere furori, quo ad versus conscribendos vulgo compellebantur,4 omnisque eloquentia et poësis, quam non in naturæ et ingenii dotibus, sed in observandis artium præceptis positam existimabant, in pueriles declamationes abiit, et in frigidum troporum et figurarum adhibendarum artificium. Judicio veri et pulchri semel corrupto, placendi quoque studium scriptores in fraudem illexit, ut non optima quæque sequerentur, exemplaque veterum scriptorum imitanda sibi proponerent, verum ut ea chartis illinerent, quæ multitudini probarentur, quæque in magna frequentia auditorum recitata maximas exclamationes plaususque excitarent. Neque vero ii, in quibus altior spiritus inerat, immunes erant omnino ab illis vitiis, quæ hujus ætatis essent ; plerique vigore et vi destituti ali

[ocr errors]

4 Carmina scribendi studium sub xiii. 3. Caligula quidem, qui cædi

Augusto potissimum apud Romanos ita increbuit, ut ad elegantiam pertimeret, versus scribere et recitare. Horat. Epist. 11. 1. 108 seqq. et 2. 90 seqq. Illud studium, in quod tunc animi vel sponte inclinabant, ab Augusto ipso promotum est cum honoribus, quos poëtis comcessit, tum bibliothecarnm publicarum institutione, Hic morbus communis mon imminutns sed potius auctus est sub sequentibus Imperatoribus, cum unusquisque, nisi animi causa aut otii fallendi scriberet, facilius et commodius poëtices studio nomen se inventurum esse arbitraretur, quam alia quacumque re graviori. Petron. 118. Etiam Tiberius, crudelissimus turpissimusque Princeps, Græca et Latina poëmata fecit, Euphoriomem, Rhianum, et Parthemium (de quibus v. Suidam et Voss. de hist. Graec.) in Græcis, in Latinis Messalam Corvinum imitatus. Suetom, im Tib. 70. cf. Tacit. Amm. 1. 11 ;

bus, rapinis, et stupris omnia miscuit, Virgilii et Livii scripta abolere tentavit, (Sueton. Calig. 34.) ingenio. illorum scriptorum et gloria offensus, verum illis favisse videtur, qui vel ipsius laudes canerent, vel libidini excitandæ versibus suis inservirent. Ne Claudius quidem a Musis erat aver

-sus. Sueton. Claud. 3. 28. 40. Plin.

Epist. i. 13; Tacit. Annal. xiii. 3. Nero omnes liberales disciplinas pmer attigit, poësinque exercuit. Suet. Ner. 10, 52; Martial. Ix. 27. Tres ejus versus non ultimæ motæ profert Schol. ad Lucam. iii. 261. Verum cf. Tacit. Ann. xiv. 16. Satiram quoque aut carmen scripsit, quo Clodium Pollionem, et alterum, quo Afranium Quinctianum, mollitia corporis infamem, perstrinxit. Suet. Domit. 1. Tacit. Ann. xv. 49. Quamobrem Neromem ab Juvenali iv. 106. tactum putant interpretes.

orum vestigiis inhaeserunt, et in sententiarum vario ornatu occupati inventionis et compositionis laudem neglexerunt. Erant sane illa tempora nulli poëseos generi magis quam satirico accommodata; nam morum corruptela, luxuriæ et profusionis insania, vitiorumque omnis generis immanitas

tanta erat, ut contemplanti

non scribere. Atque his temporibus vivebat Aulus Per

hæc difficile esset, satiram

sius Flaccus,5 natus Volaterris, vetusto Hetruriæ oppido, sub Tiberio, A. U. C. 787. prid. non. Decbr. Fabio

Persico, Lucio Vitellio Coss.,° equestri genere, sanguine et

affinitate primi ordinis viris conjunctus. Flaccum patrem

amisit annos fere sex natus.

Usque ad duodecimum ætatis

annum Volaterris mansit. Tum Romam delatus ad Rhemnium Palæmonem grammaticum7 et Virginium Flaccum

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

5. Persii gentis raro in Romanorum monimentis mentio fit. Tempore belli Punici secundi circa 544. florebat C. Persius militari laude conspicuus. Annis post hunc paullo minus centum alter C. Persius urbanitate et doctrina insignis. Cic. de Orat. 11. 6. Verum dubitari potest, an illi ad nostri , Persii genus pertinuerint. Mentio quoque fit Persii poëtæ Phocæensis apud Polluc. in onom. 1x. 6. 6 Cassiodorus natum eum dicit anno sequenti, quod ab Eusebio forsan mutuatus est, quem vide im Chron. ad ann. 2050. 7 Rhemnius Fannus Palæmon erat mobilis grammaticus tempore Claudii. Verna natus literas didicit cum pædagogus esset, deinde manumissus Romæ docuit. Erat * omnibus vitiis infamis, palamque et Tiberio et mox Claudio prædicantibus, memini minus institutionem puerorum vel juvenum committendam. Capiebat homines

cum memoria rerum, tum facilitate orationis; nec non etiam poëmata faciebat ex tempore.* Suetom. de clar. gramm. 23. Quadragema annua ex schola cepit, nec paullo mimus ex re familiari, cujus erat diligentissimus. Ibid. ' 8 Virginius Flaecus rhetor sub Trajano mortuns est. Scripsit de arte dicendi. Quint. Inst. 111. 1. : Tacit. Ann. xv. 71. 9 Annæus Cornutus Afer, Stoicæ sectæ æmulus, magnam humanitatis disciplinarum gloriam nactus est. Philosophiam Romæ professus juventuti ad sapientiam erudiendæ omne tempus impendebat. Cum Neronem, insignem eruditionem affectantem, libere dicto offendisset, in exilium est ejectus. Dio Cass. Lxii. 29. cf. quæ ibi im notis laudantur. Suidas in Kopvoûros, Cornutum historicum, Livit aequalem, cum hoc philosopho confudit: adde not. ad Pers. Sat. v. 16.

amico, quam magistro usus est. Amicos habuit a prima adolescentia Cæsium Bassum,'° et Annæum Lucanum, quem per Cornutum cognoverat, poëtas, quorum ille lyricum, hic epicum poëseos genus secutus est. Erat Persius, ut auctoris ejus vitæ verbis utar, * morum lenissimorum, virginalis fere verecundiæ, formæ pulchræ, summæque pietatis in matrem, sororem, et amitam.' Accuratiorem naturæ ejus atque indolis imaginem in scriptis, quæ reliquit, expressam videmus, vividissimis quasi coloribus depictam, • cujus pulchritudine accensi vel inviti cogimur in judicio de satiris ejus ferendo id potius spectare, quod perficere potuisset, si vel æquiori Musis tempore vixisset, vcl longior ætas ei suppetivisset ad ea polienda, quæ satis pulchre inchoaverat, quam juveniles illos conatus ad severas critices regulas exigere. Est sane quod miremur, tantam gravitatem et constantiam in juvene præsertim locuplete fuisse, ut omnes voluptates, quibus, ex illius ætatis opinione, vel honeste frui potuisset, respuerit, tantum virtutis et honestatis ardorem, quo eum quavis pagina abreptum videmus, tantam severitatem in omni mollitie castiganda moribusque effoemimatis acerbe notandis, ut barbatum aliquem ex priscis I{omanis existimes audire. Quod autem maxime nos ei conciliat, est pietatis sensus, quem erga Cornutum præceptorem declarat, tam candidus et vehemens, ut quisque animadvcrtat, in rei magnitudine verbis assequenda eum magnopere elaborasse, nec tamen sibi satis fecisse. Quibus virtutibus instructus dignissimus sane fuit amicitia et consuetudinc Pæti Thraseae,'' summi et clarissimi viri, quocum ctiam

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »