Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sed præcedenti spectatur mantica tergo.

Quæsieris, Nostin' Vectidî prædia? cujus?' Dives arat Curibus, quantum non milvus oberret. 'Hunc ais? hunc Dis iratis genioque sinistro?

25

nullus conatur seipsum subire; nullus, inquam: sed consideratur duntaxat pera dorso antecedenti. Forte interrogaveris; an scis agros Vectidii? Cujusnam? Opulentus quidam apud Cures colit tantum agri, quantum milvus non circumvolaret: istumne dicis? Istum, inquam, qui vivit infensis Numinibus, et Genio non pro

præced. Ms. R.-26 oberrat Ms. R. et C.-29 Ita Libri Puteani: alii veteris:

NOTE

latere putet sua flagitia, quæ jam in lucem erumpebant.

In sese descendere] Seipsum penitus introspicere, seipsum discutere et examinare, atque, ut est in fine hujus Satiræ, Secum habitare, ad sese cognoscendum, ex præcepto Oraculi Delphici, γνῶθι σεαυτόν.

24 Præcedenti spectatur mantica tergo] Id est, considerantur aliena vitia, vel in mantica quæ præcedit, estque ante tergum, id est, pectus nostrum ; vel in posteriori alterius qui antecedit nos hominis, pera: ex Apologo scilicet Æsopi, qui finxit binas esse hominibus peras hinc et inde pendentes; in eam quæ ante pectus, reponi aliena mala; propria vero in illam quæ a tergo est, conjici: unde nostra nunquam, aliena semper videamus. D. Hieronym. Epist. 91. 'Nostram peram non videntes, aliorum, juxta Persium, manticam considera

mus.'

Horat. Sat. n. 3. Dixerit insanum qui me, totidem audiet, atque Respicere ignoto discet pendentia tergo.' Catullus Carm. 22. vs. ult. 'Non videmus manticæ quod in tergo est.'

25 Quasieris, nostin', &c.] Ut pateat omnibus, quam nota semper cuique sint aliena mala, quære et sciscitare ab aliquo nebulone, an cognoscat alium nebulonem quempiam: ille statim respondebit, se nosse illum ho

minem, ejusque sordes et avaritiam : et sic ejus insectabitur flagitia, ut si ipse innocens, ac hominum esset sanctissimus, planeque illis careret vitiis, quæ in alio reprehendit et damnat. Tull. Tusc. Quæst. 3. n. 73. ' Avari avaros, gloriæ cupidos gloriosi reprehendunt. Est enim proprium stultitiæ aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.'

Vectidi] Alii, Vetidii; alii, Ventidii: quisquis ille tandem, a Persio notatur velut avarus juxta ac dives. Cornel. Tacit. Annal. 1. XII. meminit Ventidii Galilæorum Præfecti ac deprædatoris.

Cujus] Inquit ille nebulo interrogatus: de quo nempe loqueris? Scilicet de homine opulento quidem, sed omnibus odioso, &c.

26 Curibus] Cures urbs Sabinorum olim primaria, in qua Titus Tatius imperitabat; et unde vocatus ad regnandum Romæ Numa Pompilius.

Quantum non milvus oberret] Hyperbolicum adagium: quantum milvi volant: id est, tam amplas habet ille possessiones et latifundia, ut ea vix tota die milvus, alioqui volatus pernicissimi, circumvolare posse videatur. Juvenalis Sat. Ix. 55. Milvos intra tua pascua lassos.'

27 Hunc Dis iratis] Hunc, hunc, inquam, hominum ac Deorum odio dignum; cui infensa tot ob noxas

Qui quandoque jugum pertusa ad compita figit,
Seriolæ veterem metuens deradere limum,

Ingemit, Hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens

30

pitio: qui quandocumque suspendit jugum ad compita perria, timens deterere lutum testæ antiquæ, gemitum edit, dicens, illud proficiat: et cum sale manducans cœpe

NOTE

Numina nec sanam dedere mentem, solvi, aut scindi, et facili quidem neut divitiis suis utatur.

[blocks in formation]

28 Qui quandoque jugum, &c.] Egregia hominis avari descriptio ex adjunctis. Is, inquit, etiam tum defraudat Genium, cum alii Genio indulgent potissimum, ac epulantur, die nempe festo, et quando opus intermittitur.

Jugum] Ligneum instrumentum quo ad aratrum junguntur et constringuntur boves.

Ad compita figit] Cur ad compita, et non domi ac solito loco dicatur jugum figi, multum laborat ac torquetur Casaubonus, atque in re tam perplexa, ut putat, recurrit ad aliquem Compitaliorum ritum nobis ignotum, quem spectaverit hic Persius. Interpretantur omnes alii, figi solitum ad palos quosdam in compitis jugum, quando rustici post agrorum sationem Lares in compitis ex more colebant sacro facto, et hilarius convivia celebrando. Nempe feriis illis sacris, ut ait Tibull. Eleg. 11. 1. ‘Luce sacra requiescit humus, requiescit arator, Et grave suspenso vomere cessat opus.' Quid si Persium simpliciter intelligamus dixisse jugum figi quocumque tandem loco, et opus intermitti seu finiri, ad compita vero, id est, ad compitalia, et ad peragenda illa ex more sacra? Ita certe nodus ille videtur posse aut

gotio. Neque vero epitheton, pertusa, nostræ obest interpretationi: siqui dem designat,tantum solere compitalia celebrari in locis perviis et frequentatis, adeoque in compitis. Quod quidem constat ex Macrobio, et aliis.

29 Seriola] Seriola diminutivum a seria, quæ vas est fictile vinarium, instar urnæ, de quo jam Sat. 11. Adverte hic singulas voces hominis ava, ritiam notantes.

Veterem] Nam dudum servabatur, et raro hauriebatur et modicum quidem non mirum ergo si vappescit.

Deradere limum] Luto scilicet aut pice dolia et vasa vinaria obturabantur priscis illis. Horat. Od. 1. 20. 'Vile potabis modicis Sabinum Cantharis, Græca quod ego ipse testa Conditum levi.' Quæ cum illi aperiebant, relinere vocabant. Terent. 'Serias omnes relevi.'

30 Ingemit] Post nonnullam cunctationem, veluti rem arduam aggreditur, non tamen sine aliquo sordidi mæroris indicio.

Hoc bene sit] Verba solennia et deprecatoria Antiquis usurpari solita in gravioribus susceptis: pariter et in conviviis ita sese invicem ad bilaritatem et ad bibendum invitabant: atque hoc magis facit ad rem præsentem quod pauci animadvertunt Interpretes, qui alio exerrant et vagantur. Tibull. Eleg. 11. 1. Sed bene Messalam sua quisque ad pocula dicat.' Plautus in Sticho, Scen. 13. 'Bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.'

Cæpe; et farrata, pueris plaudentibus, olla
Pannosam fæcem morientis sorbet aceti.'

At si unctus cesses, et figas in cute solem,
Est prope te ignotus, cubito qui tangat, et acre

tunicis suis involutum, et ollulam e farre conflatam, familia astrepente, bibit floccis obductam facem aceti languescentis. Verum si oleo delibutus quiescas, et solem introducas in pellem; homo quidam non notus haud procul abs te occurrit, qui

ut et Bongarsii. Casaubon.-33 fricas Ms. R.-35 In C. hunc versum ita exa

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Pueris plaudentibus] Filiis ac servis exultantibus ad insolitas hasce lautitias, in epulo Compitaliorum. Ecqualis erat igitur quotidianus miserorum illorum victus !

32 Pannosam fæcem] Adverte emphasim in singulis vocibus. Sensus est, bibit vappam, seu vinum vapidum, in dolii fundo jam mucorem contrahens, quo veluti panno fæces operiuntur præ nimia vetustate.

Sorbet] Veluti potum exquisiti saporis.

Morientis aceti] Vini acescentis, jam acidi, vel corrupti etiam. Sunt qui verum acetum intelligant, eo quod Romani milites, aliique e plebe aceto potarentur. Ita Casaubonus:

additque, ergo canina fuisse illius avari prandia diebus profestis, e pane scilicet et aqua.

33 At si unctus cesses] Recriminatio est adversus priorem illum alienorum vitiorum castigatorem. Age vero, sit Vectidius avarus, at laboriosus est, (inquiet alter tibi, tui similis in carpendis aliis acer,) tu vero et effœminatus et deses, et luxuriosus. Ergo qui tam diserte alienas noxas carpsisti, cave ne vicissim graviter vapules, ac longe illo nequior immo nefandus ostendare. Enimvero si cuticulam otiose curans, unguentis etiam pretiosis te perfundens, ignaviæ primum, deinde flagitiis ac nefandæ libidini operam das, quid de te dicetur?

Figas in cute solem] Paulo ante de insolatione veteribus assueta dictum: et Casaubonus hic de illa Persium non loqui vult, sed de certa lascivorum hominum consuetudine. Huic sane favent quæ sequuntur. Sed ea omnia castæ aures mentesque haud ferunt: quibus peti Neronem manifestum est.

34 Est prope te ignotus] Aderit quidam quem uon noris, sed qui te probe norit, tuamque adeo vitam occultasque libidines expromet.

Cubito qui tangat] Quasi latenter admoneat, et increpet latus tuum pulsando. Horat. Sat. 11. 5. Aliquis

Despuat in mores; penemque arcanaque lumbi
Runcantem, populo marcentes pandere vulvas.
Tu cum maxillis balanatum gausape pectas,
Inguinibus quare detonsus gurgulio extat ?
Quinque palæstritæ licet hæc plantaria vellant,
Elixasque nates labefactent forcipe adunca,
Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.
Cædimus, inque vicem præbemus crura sagittis.
Vivitur hoc pacto: sic novimus. Ilia subter

35

40

Quandoquidem tu discriminas

'pulset cubito, et acriter invehatur in mores tuos. pectine gausapum balano unctum, ** Percutimus, et vicissim crura nostra telis

ratum legimus: Despuat, hi mores penemque archanaque lumbi.—37 Tunc cum max. Ms. R. et C.-38 extet Ms. Gal.

NOTE

cubito stantem prope tangens Inquiet.'

35 Despuat in mores] Turpitudinem tuam execretur, graphice depingat, Vectidium ulciscatur. Cum fœtidum quid aversamur, despuimus: hinc despuere significat abominari ac detestari quidpiam. Plaut. Asinar. act. I. sc. 1. Teque obsecro hercle, ut quæ locutus despuas.'

6

37 Tu cum maxillis] O Nero, deliciis et luxuria perdite, cum tanta cura comam alas, pectas, ungas, atque semper in gradus formes, pudendo sane et nimio cultu; ut testatur Sueton. c. 51.

Maxillis] Dentato instar maxillarum pectine.

Balanatum] Perfusum ac delibutum unguento balanino, seu e balano. Balanus autem est glans seu fructus arbusculæ non absimilis nuci avellanæ inde fiebat exquisitum unguentum et oleum. Plin. xxIII. 5. Item c. 4. ejusdem libri: Balaninum oleum repurgat,' inquit, 'varos, lentigines,' &c. Meminit et balani 1. XIII. c. 1. et 4. Horatius lib. 111. Carm.

Od. 29. Pressa tuis balanus capillis.'

Gausape] Vestis erat hirta et villosa, vide Sat. vi. 46. et quæ nos ad eum locum. At hic per metaphoram ponitur pro barba, vel capillitio; ob similitudinem villorum, mollitiei, et artificiosæ texturæ gausaporum, quæ etiam significant tapetes pretiosos et molles, quales nos hodie Turcicos appellamus, inquit eruditus Scali

ger.

42 C'ædimus, inque vicem, &c.] Sic fit; aliena flagitia reprehendimus, hincque præbemus ansam aliis nostra vellicandi. Quod si aliis parceremus, nobis non item; melius multo rebus nostris consuleremus. Allegoria est a Gladiatoribus. Horat. lib. 11. epist. 2. Cædimur, et totidem plagis consumimus hostem.'

43 Vivitur hoc pacto] Alii aliorum norunt, revelant, et damnant quotidie vitia: quisque velat sua, et excusat, interdum etiam plane ignorat.

Sic novimus] Sic vivere et agere didicimus. Vel, sic est, o Nero, quæ occultas et ignota putas, perspecta

Cæcum vulnus habes: sed lato balteus auro
Prætegit: ut mavis, da verba, et decipe nervos,
Si potes. Egregium cum me vicinia dicat,
Non credam?' Viso, si palles, improbe, nummo;

45

objicimus. Vita hoc modo traducitur. Ita scimus. Sub ilibus plagam occultam geris, sed eam cooperit balteus auro amplo. Sicut melius duxeris, impone, et falle vires, dummodo id queas. Atenim quando vicini me præclarum prædicant, numquid

NOTE

habemus: jam te intus et in cute novimus.

Ilia] Abileo intestino ilia dicuntur ossa duo imum ventrem hinc et inde attinentia. His etiam affines partes utrimque laterales ilium nomine sæpe intelliguntur. Hic vero per metaphoram, ilia significant intimos animi

recessus.

44 Cœcum vulnus habes] Conscius tibi es multarum libidinum, pluriumque scelerum clam perpetratorum.

Sed lato balteus auro prætegit] Summus Romæ Principatus legum te metu eximit, eoque te ad omne facinus audaciorem facit. Allusum ad consuetudinem Gladiatorum qui acceptum in arena vulnus tegere balteo nitebantur, et spectatorum oculos fallere. Ita veteres Glossæ. Neque dissentiam a Casaubono, qui pariter vult Persium habuisse in animo ictus et vulnera Neroni inflicta per urbem noctu petulanter vaganti, ut est apud Sueton. c. 26. et Tacituin Annal. lib. XIII. adeo ut cicatrices etiam ore prætulerit.

Lato balleus auro] Balteus cingulum est militare e corio bubulo, e quo arma dependent. Metaphorice ponitur pro dignitate et potentia. Lati certe erant veteribus baltei; quos argento decoros aiunt fuisse etiam gregariis: Duces autem et Principes multo gestabant auro, multisque aureis bullis distinctos ac præfulgentes. Virgil. Æneid. 5. 'Lato quam cir

cum amplectitur auro Balteus.' Et Æneid. 12. 'Balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri.' Vide Alex. ab Alex. lib. II. cap. 29.

45 Ut mavis, da verba] Ergo impone aliis, quantum libuerit, imo et tibi. Te sanum et ad omnia valentem crede, et jacta: adjuvabunt non parum adulatores. Horat. lib. I. satir. 4. Ut mavis imitare.'

Decipe nervos, si potes] Vires etiam tuas Imperio ferendo pares æstima, si tamen potes ultricem conscientiam fallere, indignum te Principatu objectantem. Cave ne imiteris eos qui nimio potu ac Venere contractos articulares morbos etsi dissimulant, nervorum tamen debilitatem sentiunt, et dolorem patiuntur. Horat. lib. 1. epist. 16. 'Neu si te populus sanum recteque valentem Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi Dissimules, donec manibus mors incidat unctis. Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.'

46 Egregium cum me vicinia dicat, &c.] Respondet Alcibiades, aut Nero adversus objurgantem: Atqui non ego me unus bonum ac sapientem dico: en vicini et alii ultro prædicant. Cur non credam? Et quare suspectos habebo tam bene de me judicantes ? Horat. loco mox citato: et lib. 11. Satir. 5. Egregie factum laudet vicinia.'

[ocr errors]

47 Viso si palles, &c.] Redarguit Philosophus aut Persius Neronem: An

« PredošláPokračovať »