Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si facis, in penem quicquid tibi venit amarum ; Si puteal multa cautus vibice flagellas:

non fidem habebo? Si aspecta pecunia expallescis, o pessime,

NOTE

igitur credes assentatoribus te probum esse affirmantibus, etiamsi tu te ipse improbum in occasionibus singulis, avarum, libidinosum, iniquum, crudelem experiris: sique adeo viso nummo pallescis, præ cupiditate habendi?

49 Si puteal multa cautus vibice flagellas] Ancipitis quidem sententiæ versus iste: quo si Nero perstringitur, accipiendus est de nocturnis ejus per urbem discursationibus et grassationibus, de quibus abunde Suetonius et Tacitus, locis paulo ante citatis. Et sic per puteal, intelligendum erit forum et affines urbis regiones, per quas ille cum aliquot armatis vagabundus in obvios quosque grassabatur. Cautus autem deinceps, et metuentior in posterum Nero,' ut ait Tacitus, milites sibi et plerosque gladiatorum circumdederat :' scilicet quia male antea mulctatus fuisset ab iis quos impetiverat, et in ejusmodi rixis oculorum et vitæ subierat periculum, ut refert Suetonius. Quod si Persius fœneratorum immanitatem carpit, aut vitilitigatorum, sycophantarum, et quadruplatorum iniquitatem et injurias; per puteal, intellige Prætoris Tribunal; per vibices inflictas, damna debitorum aut reorum fortunis ac bonis illata, per usuras, aut per litium ambages et sycophantias, quarum miseri illi rabulæ periti, solertes et cauti sunt, ut aliena bona deprædentur. Neque vero abs re omnino de Judicibus iniquis judicia corrumpentibus cum quibusdam accipias. Primam interpretationem tuetur Casaubonus: ultimam hane

[ocr errors]

si callidus cædis

Marcilius: de fœneratoribus, omnes communiter post veteres Glossas, quæ sic habent: Ad puteal Scribonis Licinii, quod est in porticu Julia ad Fabianum arcum, fœneratores consistere solebant.'

Puteal] Proprie putei operculum est puteal. Locus Romæ fuit in Comitio, ubi Accii Navii Auguris statua per Tarquinium erecta, et sub ea ara subterranea, ibidemque novacula, qua cotem ille inciderat, defossa: unde et puteus dictus is locus; teste Dionysio Halicarnass. sub finem Libri tertii, superque impositum puteal extitisse ait Tullius lib. de Divinat. cap. 32. Porro quod puteal sumatur pro foro et Tribunali Prætoris, itemque pro loco fœneratoribus frequentato, testatur Cicero pro Sextio, cap. 18. ubi, Gabinius,' inquit, 'puteali et fœneratorum gregibus inflatus,' &c. ubi alii legunt, Afflictus. Item Horat. lib. I. epist. 19. 'Forum putealque Libonis mandabo siccis.' Et lib. II. sat. 6. 'Roscius orabat sibi adesses ad puteal cras.' Vide Col. Rhod. lib. x. cap. 17. Sigon. lib. I. de Judic. cap. 28. Festum, et alios.

Vibice] Vibex est proprie nota in corpore post verbera et scuticas re

manens.

Flagellas] Similem habet emphasim Tertullianus de pallio, ubi laudat Christianos, quod subsellia_non_contundant, id est, non premant aut frequentent, adeoque litibus abstineant. Martialis lib. 11. epigramm. 30. et lib. v. epigramm. 13. 'Arca flagellat opes.'

Nequicquam populo bibulas donaveris aures.
Respue, quod non es: tollat sua munera cerdo.
Tecum habita, et noris, quam sit tibi curta supellex.

50

puteal multiplici cicatrice, frustra præbueris plebi aures sitibundas. Rejice quod non es. Sutor auferat dona sua. Mane apud temetipsum, et cognosce quantum angusta sit tibi res domestica.

51 ut noris Ms. R. et edit. plurim. Quædam membran. ut noris, non sine damno elegantiæ. Casaubon.

NOTE

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

III. epigramm. 16.

52 Tecum habita] Temetipse consule, inspice et considera, quæ sint animi tui affectiones. Satir. 1. 'Nec te quæsiveris extra.' Horat. lib. I. satir. 3. Teipsum concute.' Et lib. II. sat. 7. 'Non horam tecum esse potes.'

Noris, quam sit tibi curta supellex] Vide quam sis imparatus ad magna suscipienda, quam parum virtutis habeas et sapientiæ: quanta tibi desunt, attende. Verum enimvero, ut ait Cicero 11. Tuscul. Quæst. n. 63. 'tuo tibi judicio est utendum: tibi si recte probanti placebis, tum non modo tu te viceris, sed omnes et omnia:' at si contra, ut ante dixi, te sentias ipse pravum et nequam, nedum plebi insanæ, immo nec Burrho aut Seneca abblandientibus fidem habeas.

Supellex] Quemadmodum domum ornant ac muniunt rei familiaris instrumenta varia, sic animum virtus, eruditio, sapientia, aliæque dotes optimæ.

SATIRA V.

AD MAGISTRUM SUUM

ANNEUM

CORNUTUM.

ARGUMENTUM.

Ur gratissimum erga Cornutum, præceptorem suum, animum declaret poëta, utitur lepida sententiarum conformatione. Scilicet ad rei magnitudinem, quæ verbis æquari non possit, declarandam, poëtæ sibi optare solent centum ora et linguas, Homerum secuti ; quorum more et instituto Persius quoque hoc loco utitur, subindeque se a Cornuto interpellatum fingit. Quor sum hæc? quippe neque carmen aliquod sublime condas, neque in argumento aliquo tragico verseris, neque omnino pravum hujus sæculi morem, quo tenues et jejunæ res ingenti strepitu verborum ac tumultu, ut gravissimæ, efferuntur, in animum induxeris sequi; sed vitæ humanæ consuetudinem, indies magis magisque in deterius delabentem, acerrimo sale defricare tibi propositum sit; quin huc igitur verba et sententias dirigis? 18. Enimvero, Persius subjicit, Huic rerum vanitati equidem nullus studeo; animi mei recessus tibi ut aperirem, ostenderemque, quanto amore te complecterer, vota poëtarum, vel in minutis rebus a nonnullis inepte adhibita, in maxima re et meo sensu gravissima, mea feci. 29. Recensum jam instituit omnium beneficiorum, quibus a Cornuto puer affectus sit, declaratque, quantum ejus institutioni et præceptis debeat. 40. Familiaritatis deinde mentionem facit, quæ sibi cum illo semper intercesserit, intimæ 44, studiorumque communium morumque similitudinis. 62. Hinc deflectit ad Stoicum aliquod dogma de libertate, quo sapiens solus liber perhibetur, transitione admodum felici. Animo enim gratissimo reputans, quantum ipse Stoicorum disciplinæ debeat, ex illorumque ratione ad vitam cum animi tranquillitate et constantia transigendam profecerit, suo ipsius exemplo monet juvenes, ut eadem opportunitate utantur, neque occasionem discendi differant. 72. Ad bene autem et beate vivendum libertate opus esse, non ista, quæ in Damnæ, agasonis cujusdam, persona ridetur, civili. 82. Docet porro, quid sit ex Stoicorum sententia, ita vivere, ut velis, id est, veræ libertatis vim et naturam, quæ a prætore, philosophiæ ignaro, non possit cuiquam impertiri. 95. Ad omnia, quæcumque velis, facienda requiri accuratam omnium rerum cognitionem 104, libertatemque sine cognitione veri, rerumque vel expetendarum vel fugiendarum ratione, et animo ab omnibus cupiditatibus motibusque vehementiori.

bus vacuo ac soluto ne cogitari quidem posse. 118. Non posse fieri, ut aliquis sapiens idemque stultus sit, sed vel omnino sapiens vel omnino stultus. 123. Ut domini in servos, sie cupiditatum in ipsos dominos esse imperium æque severum. 131. Quod ut amplius confirmet, exemplo utitur, a mercatoris avaritia petito, ad omnia facinora illum impellente 139; contra pugnantem inducit luxuriam, mercatoris animum in diversa trahentem 153, qui miser, alterutro vitio declinato, in alterum præcipitem se necessario daturus sit. 160. Jam ad aliam similitudinem transit, ab amante aliquo sumtam, qui valedicere amicæ cum apud animum statuerit, illico ad eam pristina caritate retrahatur. 169. Quibus rebus monstrat Noster, ne illum quidem liberum esse, qui imperium in vitia ad tempus exercere possit 175, multo minus eos libertatem nactos censendos esse, quos ambitione religionibusque per vices excitatos turbatosque semper conspiciamus.

VATIBUS hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,

Ea est consuetudo Poëtis, sibi exoptare centenas voces, ora centena, et centenas linguas in versus exposcere; sive componatur ab eis Tragedia ab histrione tristi pro

2 Carmine Ms. R. et Ms. Gal.

NOTE

1 Vatibus] Scita et elegans in primis hæc Satira duas habet partes. In priori quid debeat Cornuto præceptori luculenter et officiose profitetur Persius. In altera, nimirum a versu 73. in quo vera libertas consistat, graviter explicat: atque ex placito Stoicorum egregie asserit solum sapientem liberum esse. Quod fere idem asseverabat Apostolus Paulus cum ait: qui facit peccatum, servus est peccati.

Hic mos est, &c.] Poëtæ nimirum Epici, quin et Oratores interdum, solent ea figura uti, quoties grande quidpiam aut arduum volunt expri

mere.

Centum sibi poscere voces, &c.] Homerus Iliad. II. οὐδ ̓ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ ̓ εἶεν. Hunc

secutus Hostius Poëta lib. II. Belli Istrici, (ut refert Macrobius, Saturnal. lib. vi. cap. 3.) sic habet: 'Non si mihi linguæ Centum atque ora sient totidem, vocesque liquatæ.' Postea Virgil, Georgic. 2. pariter et Æneid. 6. hune eundem versum habet, 'Non mihi si centum linguæ sint, oraque centum.' Hos alii passim imitati, ut Sil. Ital. lib. IV. 'Non mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, Centenasque pater det Phoebus rumpere voces.' Claudianus in Panegyrico Probini: 'Non mihi centenis resonent si vocibus ora.' Sic etiam Oratores, ut Quintil. in fine Declam. 6. Omnia licet' (inquit) 'huc revocemus præterita, et ad canendas unius laudes, universorum Vatum scriptorumque ora consentiant, vincet tamen res ista

6

Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,

Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

nuntianda; sive describant plagas Parthi emittentis sagittas ex inguine. Ad quid

mille linguas,' &c. Et S. Hieron. in Epitaphio Paulæ sic exorditur: 'Si euncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctæ ac venerabilis Paulæ virtutibus dicerem.' Vide Cassiodor. ep. 1. lib. 11. &c.

3 Fabula seu masto ponatur, &c.] Seu Carmen Tragicum scribant, seu Heroicum.

Et

Fabula] Hoc nomine significatur omnis fictio, non tantum rei totius, qualis ab Aphthonio et ab aliis communiter intelligitur; sed et quando rei veræ adjuncta quædam affinguntur, et sermo personis attribuitur, non quem habuere, sed qualem habere potuerunt aut debuerunt. sic Dramatica quævis Poëmata fabulæ dicuntur. Hic pro Tragœdia sumitur, in qua ex adjunctis rei quædam mutari perinde aut fingi, ut dictum est, non est nefas, dummodo similia vero sint omnia, et bene singula.cohæreant, juxta Horat. in Arte Poëtica, v. 151. Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.' Et v. 338 Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcumque volet poscat sibi fabula credi. Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrahat alvo.'

[ocr errors]

Masto] Utplurimum in Tragoediis tristes occurrunt casus, atque, ut loquitur Theophrastus, ἡροϊκῆς τύχης περίστασις. Unde Archelao Macedoniæ Regi, ut de se Tragoediam scriberet petenti, abnuens respondit Euripides, immo rogare se Deos ac precari ne quid unquam Tragœdiæ proprium bono Principi accideret. Horatius

[ocr errors]

in Arte, vs. 102. Si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi. Tunc tua me infortunia lædent, Telephe, vel Pelen. Tristia moestum Vultum verba decent,' &c. Cave autem ne de tristi catastrophe ac luctuoso fine intelligas. Nec enim exitus ac finis Tragœdiæ solet aut debet esse tristis magis quam Comœdiæ: in quo Lubinus et alii recentiores hallucinantur. Nomen porro Tragicomœdiæ in qua vulgo putant contra e tristibus initiis finem esse lætiorem, merum est commentum, inauditumque apud veteres. Scalig. Poët. lib. VI. cap. 3. et alibi. Vossius Instit. Poët. lib. II. cap. 24. Stiblinus in Eurip. Trag. Theophrastus apud Diomed. lib. 111. Certe Euripidis et Sophoclis Tragodiæ sæpe finem habent et catastrophen, quam principia lætiorem: Tragicomœdiæ tamen apud illos mentio nulla; nec titulus iste unquam inscriptus apud antiquos reperitur. Testes Euripidis Hecuba, Orestes, Alcestes, utraque Iphigenia, &c.

Hianda] Magno quidem spiritu et voce gravi recitanda, sicut res illic graves, sublimis et grandis stylus. Juvenal. Sat. VI. 'Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu.'

Tragado] Tragœdus est Actor Tragœdiarum, Tragicus autem earum Scriptor.

4 Vulnera seu Parthi] Quæ Romani Parthis, aut Romanis etiam Parthi intulerunt in bellis sub Augusto, immo et sub Nerone gestis ; de quibus Poëtæ carmina condebant Cæsaribus adulantes. De Bellis Parthicis Cornel. Tacit. Annal. lib. xII. et sequent. Sueton. Justin.

Parthi] Populi fuere in Asia O

« PredošláPokračovať »