Obrázky na stránke
PDF

Si facis, in penem quicquid tibi venit amarum ;
Si puteal multa cautus vibice flagellas:

non fidem habebo? Si aspecta pecunia earpallescis, o pessime, * * si callidus cædis

[ocr errors]

igitur credes assentatoribus te probum esse affirmamtibus, etiamsi tu te ipse improbum in occasionibus singulis, avarum, libidinosum, iniquum, crudelem experiris: sique adeo viso nummo pallescis, præ cupiditate habendi? 49 Si puteal multa cautus vibice flagellas] Ancipitis quidem sententiæ versus iste: quo si Nero perstringitur, accipiendus est de mocturnis ejus per urbem discursationibus et grassationibus, de quibus abunde Suetomius et Tacitus, locis paulo ante citatis. Et sic per puteal, intelligendum erit forum et affines urbis regiones, per quas ille cum aliquot armatis vagabundus in obvios quosque grassabatur. * Cautus autem deinceps, et metuentior in posterum Nero,' ut ait Tacitus, * milites sibi et plerosque gladiatorum circumdederat:' scilicet quia male antea mulctatus fuisset ab iis quos impetiverat, et in ejusmodi rixis oculorum et vitæ subierat periculum, ut refert Suetonius. Quod

si Persius fœneratorum immanitatem.

carpit, aut vitilitigatorum, sycophantarum, et quadruplatorum iniquitatem et injurias; per puteal, intellige Prætoris Tribunal ; per vibices inflictas, damna debitorum aut reorum fortunis ac bonis illata, per usuras, aut per litium ambages et sycophantias, quarum miseri illi rabulæ periti, solertes et cauti sunt, ut aliena bona deprædentur. Neque vero abs re omnino de Judicibus iniquis judicia corrumpentibus cum quibusdam accipias. Primam interpretationem tuetur Casaubonus: ultimam hane

Marcilius: de foeneratoribus, omnes communiter post veteres Glossas, quæ sic habent: “ Ad puteal Scribomis Licinii, quod est in porticu Julia ad Fabianum arcum, fœneratores comsistere solebant.'

Puteal] Proprie putei operculum est puteal. Locus Romæ fuit in Comitio, ubi Accii Navii Auguris statua per Tarquinium erecta, et sub ea ara subterranea, ibidemque novacula, qua cotem ille inciderat, defossa: unde et puteus dictus is locus; teste Dionysio Halicarnass. sub finem Libri tertii, superque impositum puteal extitisse ait Tullius lib. de Divinat. cap. 32. Porro quod puteal sumatur pro foro et Tribumali Prætoris, itemque pro loco fœneratoribus frequentato, testatur Cicero pro Sextio, cap. 18. ubi, * Gabinius,' inquit, * puteali et fœneratorum gregibus inflatus,' &c. ubi alii legunt, Afflictus. Item Horat. lib. 1. epist. 19. * Forum putealque Libonis mandabo siccis.' Et lib. ii. sat. 6. * Roscius orabat sibi adesses ad puteal cras.' Vide Coel. Rhod. lib. x. cap. 17. Sigon. lib. 1. de Judic. cap. 28. Festum, et alios.

Vibice] Vibeae est proprie mota in corpore post verbera et scuticas remamens.

Flagellas] Similem habet emphasim Tertullianus de pallio, ubi laudat Christianos, quod subsellia non contundant, id est, non premant aut frequentent, adeoque litibus abstineant. Martialis lib. 11. epigramm. 30. et lib. v. epigramm. 13. * Arca flagellat opes.'

Nequicquam populo bibulas donaveris aures.

50

Respue, quod non es: tollat sua munera cerdo.
Tecum habita, et noris, quam sit tibi curta supellex.

puteal multiplici cicatrice, frustra praebueris plebi aures sitibundas.

^uom es. gusta sit tibi res domestica.

Rejice quod

Sutor auferat dona sua. Mane apud temetipsum, et cognosce quantum an

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

50 Nequicquam populo bibulas donareris aures] Non est quod adulatoriis lamdationibus populi adhaerescas: si te tuaque vitia noveris. Horat. lib. I. epist. 16. * Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas.' Bibulas aures] Avidas laudis et applausus. Horat. lib. 11. ode 13. * Bibit aure vulgus.' 51 Respue quod non es] Alii legunt, Respice. Sensus utrobique manifestus. Ne tibi arroga quod non est in te. Ne te capi sinas adulationibus. Seneca epist. 80. * Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse consule.' Tollat sua munera cerdo] Quod dat vulgus recipiat; nempe vanas assentationes atque laudatiunculas a te repulsas rejectasque sibi habeat. Horatius, * Stultus homorem Sæpe dat indignis.' •J Cerdo] Est quilibet e plebecula vilis artifex lucri causa suam locans operam : άπὸ τοῦ κάρδονs dictus, nt volunt, quasi lucrio. Vide Martial. lib.

111. epigramm. 16.

52 Tecum habita] Tenetipse consule, iuspice et considera, quæ sint animi tui affectiones. Satir. 1. * Nec te quæsiveris extra.' Horat. lib. 1. satir. 3. * Teipsum concute.' Et lib. 11. sat. 7. * Non horam tecum esse potes.'

Noris, quam sit tibi curta supelleae] Vide quam sis imparatus ad magna suscipienda, quam parum virtutis habeas et sapientiæ: quanta tibi desunt, attemde. Verum enimvero, ut ait Cicero 11. Tuscul. Quæst. n. 63. * tuo tibi judicio est utendum: tibi si recte probanti placebis, tum non modo tu te viceris, sed omnes et omnia:' at si contra, ut ante dixi, te sentias ipse pravum et nequam, nedum plebi insamae, immo nec Burrho aut Senecæ abblandientibus fidem habeas.

Supelleae] Quemadmodum domum ornant ac muniunt rei familiaris imstrumenta varia, sic animum virtus, eruditio, sapientia, aliæque dotes optimæ.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Ut gratissimum erga Cornutum, præceptorem suum, amimum declaret poëta, utitur lepida sententiarum conformatione. Scilicet ad rei magnitudinem, quæ verbis æquari non possit, declarandam, poëtæ sibi optare solent centum ora et linguas, Homerum secuti ; quorum more et instituto Persius quoque hoc loco utitur, subindeque se a Cornuto interpellatum fingit, Quorsum hæc ? quippe neque carmen aliquod sublime condas, neque in argumento aliquo tragico verseris, meque omnino pravum hujus sæculi morem, quo temues et jejunæ res ingenti strepitu verborum ac tumultu, ut gravissimæ, efferuntur, in amimum induxeris sequi; sed vitæ humanæ consuetudinem, indies magis magisque in deterius delabentem, acerrimo sale defricare tibi propositum sit; quim huc igitur verba et sententias dirigis? 18. Enimvero, Persius subjicit, Huic rerum vanitati equidem nullus studeo; animi mei recessus tibi ut aperirem, ostenderemque, quanto amore te complecterer, vota poëtarum, vel in minutis rebus a nonnullis inepte adhibita, in maxima re et meo sensu gravissima, mea feci. 29. Recensum jam instituit omnium beneficiorum, quibus a Cornuto puer affectns sit, declaratque, quantum ejus institntioni et præceptis debeat. 40. Familiaritatis deinde mentionem facit, qnæ sibi cum illo semper intercesserit, intimæ 44, studiorumque communium morumque similitudinis. 62. Hinc deflectit ad Stoicum aliquod dogma de libertate, quo sapiens solus liber perhibetur, transitione admodum felici. Animo enim gratissimo reputans, quantum ipse Stoicorum disciplinæ debeat, ex illorumque ratione ad vitam cum animi tranquillitate et constantia transigendam profecerit, suo ipsius exemplo momet juvenes, ut eadem opportunitate utantur, neque occasionem discendi differant. 72. Ad bene autem et beate vivendum libertate opus esse, non ista, quæ in Damae, agasonis cujusdam, persona ridetur, civili. 82. Docet porro, quid sit ex Stoicorum sententia, ita vivere, ut velis, id est, veræ libertatis vim et naturam, quæ a prætore, philosophiæ ignaro, non possit cuiquam impertiri. 95. Ad omnia, quaecumque velis, faciemda requiri accuratam omnium rerum cognitionem 104, libertatemque sine cognitione veri, rerumque vel expetendarum vel fugiendarum ratione, et animo ab omnibus cupiditatibus motibusque velementioribus vacuo ac soluto me cogitari quidem posse. 118. Non posse fieri, ut aliquis sapiens idemque stultus sit, sed vel omnino sapiens vel omnino stultus. 123. Ut domimi in servos, sic cupiditatum im ipsos dominos esse imperium æque severum. 131. Quod ut amplius confirmet, exemplo utitur, a mercatoris avaritia petito, ad omnia facinora illum impellente 139; contra pugmantem indncit luxuriam, mercatoris amimum in diversa trahentem 153, qui miser, alterutro vitio declinato, in alterum præcipitem se necessario daturus sit. 160. Jam ad aliam similitudinem transit, ab amante aliquo sumtam, qui valedicere amicæ cum apud animum statuerit, illico ad eam pristina caritate retrahatur. 169. Quibus rebus monstrat N oster, ne illum quidem liberum esse, qui imperium in vitia ad tempus exercere possit 175, multo minus eos libertatem nactos censendos esse, quos ambitione religionibusque per viees excitatos turbatosque semper conspiciamus.

VATiBUs hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,

Ea est consuetudo Poëtis, sibi exoptare centenas voces, ora centena, et centenas linguas in versus eaeposcere; sive componutur ab eis Tragaedia ab histrione tristi pro

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

1 Vatibus] Scita et elegans in pri- secutus Hostius Poëta lib. 11. Belli

mis hæc Satira duas habet partes.
In priori quid debeat Cornuto præ-
ceptori luculenter et officiose profi-
tetur Persius. Im altera, nimirum a.
versu 73. in quo vera libertas con-
sistat, graviter explicat: atque ex
placito Stoicornm egregie asserit so-
lum sapientem liberum esse. Quod fere
idem asseverabat Apostolus Paulus
cum ait: qui facit peccatum, servus est
peccati.
Hic mos est, &c.] Poëtæ mimirum
Epici, quin et Oratores interdum, so-
lent , ea figura uti, quoties grande
quidpiam aut arduum volunt expri-
mere.
Centum sibi poscere voces, &;c.] Ho-
merus Iliad. 11. οὐδ' et μοι δέκα μέν
fyxóorarai, öéxa, & arάματ' slev. Hunc

Istrici, (ut refert Macrobius, Saturmal. lib. vi. cap. 3.) sic habet: “ Non si mihi linguæ Centum atque ora sient totidem, vocesque liquatæ.' Postea Virgil. Georgic. 2. pariter et AEneid. 6. hune eumdem versum habet, “Non mihi si centum linguæ sint, oraque centum.' Hos alii passim imitati, ut Sil. Ital. lih. iv. * Nom mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, Centenasque pater det Phoebus rumpere voces.' Claudianus in Panegyrico Probini: *Non mihi centenis resonent si vocibus ora.* Sic etiam Oratores, ut Quintil. in fine Declam. 6. * Ommia licet' (inquit) * huc revocemus præterita, et ad camendas unius laudes, universorum Vatum scriptorumque ora consentiant, vincet tamen res ista

Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

nuntianda ; sive describant plagas Parthi emittentis sagittas |ex inguine. Ad quid .

mille linguas,' &c. Et S. Hieron. in Epitaphio Paulæ sic exorditur: *Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctæ ac venerabilis Paulæ virtutibus dicerem.' Vide Cassiodor. ep. 1. lib. 11. &c. 3 Fabula seu maesto ponatur, &;c.] Seu Carmem Tragicum scribant, seu Heroicum. Fabula] Hoc nomine significatur omnis fictio, non tantum rei totius, qualis ab Aphthonio et ab aliis communiter intelligitur; sed et quando rei veræ adjuncta quædam affinguntur, et sermo personis attribuitur, mom quem habuere, sed qualem habere potuerunt aut debuerunt. Et sic Dramatiea quævis Poëmata fabulæ dicuntur. Hic pro Tragoedia sumitur, in qua ex adjunctis rei quaedam mutari perinde aut fingi, ut dictum est, non est nefas, dummodo similia vero sint omnia, et bene singula cohæreant, juxta Horat. in Arte Poëtica, v. 151. * Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo me medium, medio ne discrepet imum.' Et v. 338, * Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcumque voIet poscat sibi fabula credi. Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrahat alvo.' . Maesto] Utplurimum in Tragoediis tristes occurrunt casus, atque, ut loquitur Theophrastus, jpoixjs τύxms rep{στασιs. Unde Archelao Macedoniæ Regi, ut de se Tragœdiam scriberet petenti, abnuens respondit Euripides, immo rogare se Deos ac precari ne quid umquam Tragœdiæ proprium bomo Principi accideret. Horatius

in Arte, vs. 102. * Si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi. Tumc tua me infortunia lædent, Telephe, vel Peleu. — Tristia moestum Vultum verba decent,' &c. Cave autem me de tristi catastrophe ac luctuoso fine intelligas. Nec enim exitus ac finis Tragoediæ solet aut debet esse tristis magis quam Comoediæ: in quo Lubinus et alii recentiores hallucinamtur. Nomen porro Tragicomœdiæ in qua vulgo putant contra e tristibus initiis finem esse lætiorem, merum est commentum, inauditumque apud veteres. Scalig. Poët. lib. vi. cap. 3. et alibi. Vossius Instit. Poët. lib. II. cap. 24. Stiblinus in Eurip. Trag. Theophrastus apud Diomed. lib. iii. Certe Euripidis et Sophoclis Tragoediæ sæpe finem habent et catastrophen, quam principia lætiorem : Tragicomoediæ tamen apud illos mentio mulla ; nec titulus iste umquam inscriptus apud antiquos reperitur. Testes Euripidis Hecuba, Orestes, Alcestes, utraque Iphigenia, &c. Hianda] Magno quidem spiritn et voce gravi recitanda, sicut res illic graves, sublimis et grandis stylus. Juvenal. Sat. vi. * Grande Sophocleo carmem bacchamur hiatu.' Tragaedo] Tragœdus est Actor Tragoediarum, Tragicus autem earum Scriptor. 4 Vulnera seu Parthi] Quæ Romani Parthis, aut Romanis etiam Parthi intulerunt in bellis sub Augusto, immo et sub Nerone gestis; •de quibus Poëtæ carmina condebant Cæsaril)us adnlamtes. De Bellis Parthicis Cornel. Tacit. Annal. lib. xii. et sequent. Sueton. Justin. Parthi] Populi fuere in Asia O

« PredošláPokračovať »