Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi,
Voce traham pura, totumque hoc verba resignent,
Quod latet arcana non enarrabile fibra.

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis laribus donata pependit;

30

audeo exoptare centum voces, ut verbis sinceris expromam, quam alte infixi te mihi in intimo corde; et sermo aperiat illud omne quod reconditum est in secretis præcordiis, quanquam vix explicari potest. Statim atque deposita est a me timido prætexta servatrix, et appensa est bulla data præcinctis Diis domesticis; quando socii

positum, ut sæpe apud poëtas, Casaubon.-28 tecumque Ms. Gal.

NOTE

magis ac magis probandum. Quo quidem in studio, quod Tullius Epist. 1. 1. Lentulo scribebat, id videtur Persius indicare velle, nimirum, 'omni officio ac potius pietate erga Cornutum etsi aliis satisfaceret omnibus, at ipsum sibi nunquam satisfacere.'

27 Ut quantum mihi te, &c.] Egregiam adverte prioris sententiæ expo

litionem.

Sinuoso in pectore fixi] In latebris animi reconditissimis adeo te infixi, ut totus in me sis, et totus sim tuus.

28 Verba resignent] Rupto velut sigillo revelem, carmen et scripta palam proferant amorem erga te meum, merita in me tua; quæ tamen duo certe maxima haud satis exhibeat centena etiam vox.

29 Fibra] Fibram poni pro intimis viscerum et cordis maxime partibus, dixi Sat. I.

30 Cum primum pavido, &c.] Hactenus proœmium ac prolusio duntaxat: deinceps autem recenset Persius quid et quantum debeat Cornuto Præceptori pro sedula ejus institutione.

Pavido] Id est, pudibundo, vel timenti imminentes adolescentiæ difficultates, et virtutis in ea ætate impedimenta.

Custos purpura] Id est, toga, cui

prætexta erat purpura, ut (quod ait Macrobins)'ex ejus rubore ingenuitatis pudore tegerentur pueri.' Hinc a Persio vocatur custos, scilicet innocentiæ ob colorem purpureum, qui symbolum est pudoris. Adde quod. prætexta veluti sacros facit, quos et violare sit nefas. Unde Plin. ix. 36. ait purpuram 'pueritiæ esse pro majestate,' id est, sanctitate. Et Fa-. bius Declamat, ait, prætexta infirmitatem pueritiæ sacram fieri et venerabilem, non secus ac Sacerdotes vestibus suis.' Vel custos vocatur prætexta, quia tempore pubertatis pueri sunt sub tutela alterius, nempe Custodis seu Pædagogi. Horat. in Arte, 'Imberbis juvenis tandem custode remoto.'

[ocr errors]

Cessit] Cum jam prætexta dedit concessitque locum togæ virili, quæ sumebatur post pubertatem, seu anno ætatis decimo sexto.

31 Bullaque] Hinc Persii nobilita-, tem argui diximus in Prologo, contra nonnullos. Nimirum pueri nobiles. ante pectus auream bullam cordis effigie gestabant collo appensam: Quam inspicientes' (inquit Macrob. Saturnal. 1. 6.) ' ita demum se homines cogitarent, si corde præstarent.', Juv. Sat. v. ad finem, Etruscum aurum vocat, quasi ab Etruscis pro

Cum blandi comites, totaque impune Subura
Permisit sparsisse oculos jam candidus umbo;

faciles aderant, et clypeus albus tunc sinebat me injicere oculos sine metu in omnem

[ocr errors]

NOTE

plebeiorum et pauperum. Propius vero est, fœdere icto cum Sabinis et Tatio, cautum fuisse, ut bulla prætextaque, per eas tempestates Sabinorum ornatu, raptarum filii uterentur.' Posteriorem hanc rationem attingit et Plutarchus, in Quæst. Centur. Rom. et alias quasdam adjungit, cur bullam gestarent nobilium filii.

Succinctis] Succinctas vestes ha bentibus, more militari. Vett. Gloss.

tes formabantur, obvoluti toga super humerum sinistrum, dextro nudo.'

Donata pependit] Bullam simul cum prætexta Laribus consecrabant adolescentes, cum togam virilem sumerent; sicut puellæ pupas Veneri donare solitæ: quemadmodum jam observavi Sat. II. et docet Alex. ab Alex. v. 18.

fluxerit mos bullæ gestandæ. De eo multa et varia Macrobius loco citato mox, ubi et sic habet: Tullus Hostilius Rex Romanorum tertius debellatis Hetruscis, sellam curulem, lictoresque, et togam pictam, atque prætextam, quæ insignia Magistratuum Hetruscorum erant, primus ut Romæ haberentur, instituit. Sed prætextam illo sæculo puerilis non usurpa. bat ætas. Postea vero Tarquinius Priscus-filium suum annos quatu-Gabino habitu cinctuque Dii Penaordecim natum, quod hostem manu percusserat, pro concione laudavit, et bulla aurea prætextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem præmiis virilitatis et honoris.—Alii putant eundem Priscum, cum statum civium solertia providi Principatus ordinaret, cultum quoque ingenuorum -puerorum inter præcipua dixisse: instituisseque ut Patricii bulla aurea cum toga cui prætexitur purpura uterentur, duntaxat illi quorum Patres Curulem gesserant Magistratum,' &c. Asconius, 'Bulla,' inquit,' suspendi in collo ingenuis solet aurea, libertinis scortea, quasi communiens pectus puerile.' Alex. ab Alex. 11. 19. sic habet: 'Prætextatis bullam pendere pro pectore affirmant nonnulli, ut ibi cordis insigne maneret, ubi sedes erat consilii.' Et ejusdem lib. c. 25. Romani pueros prætexta donabant, et bulla. Hæc aurea erat, insigne nobilitatis, figuram cordis habens, ut signarent eam ætatem alterius consilio regendam. Bulla pri mum a Tarquinio Prisco donatum suum filium tradunt, quem in prætextæ annis hostem dicunt occidisse.Lorum vero erat insigne libertorum,

.

32 Cum blandi comites] Non asperi monitores aderant amplius, quales patruus, aut pædagogus, qui sumta virili toga removebatur.

Subura] Ubi meretrices diversabantur, in regione seu vico infami sub antiqua urbe, unde nomen: vocabatur et summœnium, quasi sub mœnibus. Vide Juv. Sat. III. vs. 5.

33 Permisit sparsisse oculos] Quando mei juris factus, nemine jam observante me aut castigante, libere poteram in meretricum domicilia respicere, et per suburam vagari. Ovid. 'Oculi sunt in amore duces.' Terent, Andr. Act. 1. Scen. 1. Postquam excessit ex ephebis, liberius Vivendi fuit potestas :-antea vero, ætas, metus, magister prohibebant.'

Candidus umbo] Tyronibus dabatur clypeus purus seu vacuus, id est, sine

Cumque iter ambiguum est, et vitæ nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes;
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos

35

`Suburram; et quando via anceps est, et error imperitus vivendi dividit animos incertos in plateas multiplicis viæ: jam tum me tibi submisi. Tu vero, o Cornute,

36 In vetere Bongarsii legitur Me tibi seposui; et apposita est interpre

NOTE

insignibus, ut ibi signanda facere monerentur. Virgil. Æn. 1x. 'Ense levis nudo, parmaque inglorius alba.' Vel intellige togam virilem candidam in umbonis similitudinem aptatam: synecdochicws,' inquiunt vett. Gloss. alioquin et in prætexta candidus umbo est.' Sic et locum hunc explicat Just. Lips. Elector. 1. 13. ubi et monet Tertull. de pallio; item Apuleium 1. XI. in palla umbones agnoscere, et eleganter describere.

34 Cumque iter ambiguum est] Quando mens adolescentis hæret incerta quid sibi potissimum agendum sit; similis viatori in bivium incidenti, qui valde torquetur anxius, utram inire viam debeat. Quod et Herculi accidisse refert Cic. Offic. 1. 117. ex Xenophonte, qui rursus ex Prodico Sapiente rem narrat, 1. 11. de Fact. et Dict. Socrat. memorab. non longe ab initio.

Et vitæ nescius error] Ut Philosophia magistra vitæ est; ita ex adverso ignorantia rerum, error denique egregie Persio dicitur vitæ nescius, id est, eorum quæ conducunt ad recte vivendum. Sic igitur imperitia ducit adolescentes et abripit in id omne quod videtur ipsis facile, jucundum, splendidum, quasi perinde sit illud rectum et bonum: fallitque eos literæ Pythagorica Y latior pars læva quæ eligitur, præ dextra arctiori quidem sed tamen meliori. Hinc pro

nam illi sequuntur ad vitia viam ; deserunt autem virtutis iter arduum, præceps, ac præruptum.

35 Diducit] Legunt alii, deducit ; alii, traducit. Sensus est, in hanc et illam sententiam impellit, distrahit, cruciat, trepidas mentes, id est, ancipites, dubias, titubantes inter varias instituendæ vitæ rationes. Auson. Edyll. 15. de Pythagorico eligendæ vitæ dubio: 'Quod vitæ sectabor iter, și plena tumultu Sunt fora; si curis domus anxia; si peregrinos Cura domus sequitur; mercantem si nova semper Damna manent: cessare vetat si turpis egestas: Si vexat labor agricolam, mare naufragus horror Infamat, pœnæque graves in cœlibe vita: Sanguineum si Martis opus: si turpia lucra Fœnoris, et velox inopes usura trucidat? Omne ævum curæ,' &c.

Ramosa in compita] Quæ multas se in vias scindunt, ut truncus in ramos ; id est, multos exitus et calles habent. Pariter etiam imprudens juvenis in varias deliberationes dilapsus sæpe id amplectitur quod pejus, ex judicii consiliique imbecillitate. Hic rursus alludit Persius ad literam Pythagoricam, de qua paulo ante; et Sat. III. vs. 56.

36 Me tibi supposui] Instituendum me tradidi. Quidam legunt, sëposui, id est, segregavi. Sed prior lectio videtur retinenda.

Socratico, Cornute, sinu. Tunc fallere solers
Apposita intortos ostendit regula mores;

Et premitur ratione animus, vincique laborat;

mollem ætatem excepisti gremio Socratico. Tunc norma decipere perita mihi adhibita pravos mores emendat; et animus domatur ratione, et ægre fert superari, et

tatio, ad te segregavi. Casaubon. Posui C.-37 tum fallere Ms. R. tu fallere Ms. Gal.-38 Pro ostendit, Casaubon. legit extendit, et Ms. R. et C.-40 Ex verbis

NOTE

37 Suscipis Socratico sinu] Admisisti me in tuam disciplinam, Morali Philosophia et Stoicis dogmatis imbuendum; me vero excepisti non studio solum paterno, sed quasi materno affectu abblandiens ac demulcens. Sunt et qui interpretentur, integritate Socratica et sanctitate educandum : nec omnino displicet. Cur autem Socraticam vocat Persius Stoæ scholam? Nimirum, Socratis discipulus Antisthenes Diogenem instituit: hunc Crates Thebanus audivit. Hic demum edocuit Zenonem scholæ Stoicæ conditorem. Plutarch. Laërt. Cic. Unde Socrati non abs re tribuuntur, quæ ab eo velut a primo fonte profluxere instituta. Vide Sat. III. vs. 1. et ibid. Annot.

Tunc fallere solers apposita, &c.] Hune locum varie varii intelligunt, et suo quisque sensui accommodant. Alii, quos inter Casaubonus, sic explicant: tu fraude innoxia me circumveniens suaviter ad rectum flexisti, solerter et sensim ita domans pravas affectiones, ut novæ disciplinæ austeritas non offenderet aut deterreret. Alii puerilem vocant hanc interpretationem, et sic Persii voces aptant et sensum: Tunc regula apposita, solers, id est, ostendens, mores intortos fallere, id est, errare; extendit, id est, reformat eos ac corrigit. Alii putant allusum ad intervallum quod sæpe exiguum est virtutem inter ac vitium, quodque propterea fallit. Unde Horat. in

Arte, 'Decipimur specie recti.' Et Juvenal. Sat. XIV. 'Fallit enim vitium specie virtutis et umbra.' Prima quidem sententia acutior: secunda in quibusdam durior, ut cum, solers, explicat, ostendens, &c. Tertia videtur ad solitum Persii loquendi modum paulo audaciorem accommodatior. Nobis sensus hic erit, et ordo verborum: tunc regula solers mores fallere, apposita extendit intortos. Id est, præcepta morum falsas virtutum species mihi detegendo, docuerunt me omne vitium declinare; et sinceram virtatem sequi. Itaque intortos mores extendere, significat rectum id facere quod curvum erat, ducta metaphora a fabrilibus.

39 Et premitur ratione animus] Jamque sub tua disciplina proficiens, animi motus coërcere didici, et rationis sequi imperium coëgi. Sicut equus a sessore domatur, inquit Plato, ita animus ratione. Per animum itaque ne mentem intellige, seu partem animi superiorem, sed potius inferiorem quæ expers est rationis, vocaturque appetitus. Tull. Offic. 1. num. 100. 'Duplex est vis animorum atque naturæ. Una pars in appetitu posita est, quæ est, opun, Græce; quæ hominem huc et illuc rapit: altera in ratione, quæ docet et explanat quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit ut ratio præsit, appetitus vero obtemperet.' Hor. Epist. 1. 2. ' Animum rege, qui nisi paret, Imperat: hunc

Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Tecum etenim longos memini consumere soles,
Ét tecum primas epulis decerpere noctes.

Unum opus et requiem pariter disponimus ambo,

40

formam sumit sub digito tuo solerti. Nam recordor transegisse tecum dies integros, et cibos tecum carpsisse initio noctium. Ordinabamus ambo eosdem labores, similiter et quietem: et res serias temperabamus cœna modesta. Certe illud ne tibi

Juvenalis VII. 237. non sine ratione aliquis putet legendum in nostro ducit ceu pollice; sed nihil mutandum. Casaubon. Casaubonus putat Persium scripsisse artificis sen artifici; sed emendatione nihil est opus. Kanigius.—41 et pro etenim C.-43 Casaubonus mavult una, quod tamen oc loco non convenit; non enim dicere vult Noster, se eodem tempore studiis vacasse quo Cornutus, sed easdem res cum illo et eodem tempore tractasse. cf. Virg. Geo.

NOTE

frænis, hunc tu compesce catena.' etymologiam Gal. Alii tamen aliter Plaut. Trinumm. Scen. 5.

'Homo

cum animo inde ab ineunte ætate depugnat suo. Tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.'

Vincique laborat] Egre superatur natura ad malum proclivis. Unde mens et ratio contra appetitum pugnans, quasi secum ipsa luctatur, laborat tamen et studet ut vincatur etsi repugnans et reluctans.

40 Artificemque tuo, &c.] Hypallage, pro, artifici. Potest et legi, artificis ; ut docte monet Casaubonus. Sensus est: animus meus a te molliter et scite tractatus eam omnem induit speciem tandem et formam, quam dare et inducere voluisti, velut artifex peritus in argillam aut ceram, Juvenal. Sat. vII. vs. 237. Exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, Ut si quis cera vultum facit.'

[ocr errors]

Pollice] Macrob. vII. 13. pollicem dictum ait a pollendo, quippe qui non minus quam tota manus semper in officio est. Unde et Græcis vocatur arrixeip, quasi manus altera. Pater quidem asserit Græcam hanc

sentiunt.

41 Tecum etenim longos, &c.] Die nocteque a te non discedebam. Virg. Ecl. IX. Sæpe ego longos Cantando puerum memini me condere soles.'

42 Et tecum primas epulis decerpere noctes] Est qui interpretetur, initium etiam noctis dabamus studio Philosophiæ, idque temporis decerpebamus quieti et epulis, id est, rescindebamus, adimebamus. Sed melius est cum aliis prope omnibus, intelligere de frugali mensa studiosis necessaria, quod verbum decerpere indicat satis: ut sensus sit, non dies noctibus epulando jungebamus, quod faciunt helluones; sed pauculas tantum horas, idque vesperi; et quasi raptim cibum carpebamus, quem porro honestis sermonibus condieba mus, ut est paulo post.

43 Unum opus, et requiem, &c.] Simul labori, simul quieti indulgeba. mus. Una opus et requiem, &c. legi velit Casaubonus: at videtur tamen Persius respexisse illud Virgilii Geo, IV. 'Omnibus una quies operum, labor omnibus idem.' 1

« PredošláPokračovať »