Obrázky na stránke
PDF
ePub

Atque verecunda laxamus seria mensa.

Non equidem học dubites, amborum foedere certo
Consentire, dies, et ab uno sidere duci.

Nostra vel æquali suspendit tempora Libra

45

dubium sit nostram amborum vitam statuta societate convenire, et regi ab eodem astro. Nam aut Parca veritatis retinens nostros dies librat æquali lance: vel hora

Iv. 184. Kanigius.-46 Ita omnes codices, non consentire deos, quod afferunt

[ocr errors]

NOTE

44 Verecunda laxamus seria mensa] Graves occupationes, et diurnam studii et animi contentionem relaxamus inter cœnandum ac remittimus tantillum jocis ac salibus innoxiis. Agellius XIII. 11. ait, convivarum sermones debere esse jucundos, et cum illecebra quadam et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amœnius. Quod profecto eveniet, si de id genus rebus ad communem vitæ usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium.' Vide Athenæi Deipnosophistas: et Macrob. vii. 1.

45 Non equidem hoc dubites, &c.] Consensio nostra non levis aut fortuita, immo ea est quæ naturalibus causis producta et conflata dubitari non possit.

Amborum] Mei tuique, Persii discipuli, et Cornuti præceptoris.

Fœdere certo] Non otiose hoc ait Persius, (inquit Marcilius,) nam qui sub piscibus nascuntur, non ita certum fœdus inter se habere æstimantur. Unde Manil. 1. 11. At quibus in lumen pisces venientibus adsunt, His non una manet semper sententia cordi; Commutant animos interdum, et fœdera rumpunt, Ac repetunt.'

46 Consentire dies] Marcilius ex Servio ad Æneid. 1. legit, Deos, id est, Genios horoscopi comites, juxta Horat. Epist. 11. 2. 'Scit Genius na

tale comes qui temperat Astrum.' Ut sensus Persii sit, consentientes Genios nostros constat summam hanc inter nos amicitiam et consensionem peperisse. Alii tamen omnes legunt, consentire dies, id est, tempora, nativitates, unde non mirum, nos sub eadem constellatione genitos, ab iisdem siderum aspectibus pares habere et accipere affectiones. Notat Casaubonus Hebræos, quando quempiam alteri amicum indicare volunt, solitos dicere, filius est stellæ ipsius. Vide infra, ad ea verba, nescio quod certe est, &c.

Ab uno sidere duci] Natalitio scilicet et horoscopo: sive illud sit Libra, sive Gemini. Horat. 1. II. Od. 17. 'Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum.'

47 Nostra vel æquali, &c.] Id est, vel fatum æquavit nostra tempora; vel eædem constellationes nostræ amborum vitæ præsidentes, easdem in nobis affectiones, eadem studia, summam animorum conjunctionem et consensionem pariunt.

Libra] Libra æquitatis symbolum est ac justitiæ. Est et Zodiaci signum, quod sol aggressus circa diem Septembris vicesimam æquinoctium facit autumnale. Horat. cit. lib. II. Od. 17. Seu Libra, seu me Scorpius aspicit Formidolosus, pars violentior Natalis horæ, seu,' &c. Vide quæ mox infra ad vocem Geminos.

Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora

Dividit in Geminos concordia fata duorum,

Saturnumque gravem nostro Jove frangimus una.

50

Nescio quod certe est, quod me tibi temperat, astrum.

fidelibus exorta partitur in duos congruentia geminorum fata: et malignum Saturnum pariter nostro Jove temperamus. Est profecto nescio quod sidus, quod me tibi

nonnulli. Casaubon.-49 facta Ms. Gal.

NOTE

[merged small][ocr errors]

Seu nata fidelibus hora] Hora qua fideles amici nascuntur, æqualiter nobis partitur omnia.

49 Geminos] Gemini Castor et Pollux, quos magna concordia vixisse, regnasseque, et inter sidera relatos fabulantur. Aiunt porro Astrologi sub Geminis et Libra natos amicos fieri, et consentire in studiis et affectionibus. Manil. 1. 11. de Geminis sic habet, Magnus erit Geminis amor et concordia duplex.' De Libra vero, ibid. Quosque dabunt chele (id est, Libra) et quos dat Aquarius ortus, Unum pectus habent, fideique immobile vinclum.' Et l. v. Felix æquato genitus sub pondere Libræ.'

[ocr errors]

Duorum] Quidam legunt, Deorum, scilicet Castoris et Pollucis. Utrovis modo legas, perinde est.

50 Saturnumque gravem] Infestum sidus et noxium ob frigiditatem, siccitatem, et tarditatem. Horat. 1. II. Od. 17. citatis jam: "Te Jovis impio Tutela Saturno refulgens Eripuit.'

Propertius 1. IV. Eleg. 1. 'Felicesque Jovis stellas, Martisque rapacis, Et grave Saturni sidus in omne caput.' Juvenal. Sat. vI. 'Quid sidus triste minetur Saturni.'

Nostro Jove frangimus una] Jovis sidus amicum et propitium ob suam temperiem. Plin. 11. 8, 'Saturni sidus gelidæ ac rigentis naturæ.' Et paulo post de Jove ait, 'Martis ardore nimio, et rigore Saturni, interjectum ambobus, ex utroque temperari Jovem, salutaremque fieri.' Macrob. de Somn. Scip. 1. 19. investigat cur Martis et Saturni stellæ noxiæ dicantur et maleficæ; cur e contrario magna Jovis ac Veneris benignitas inter Genethliacos habeatur: et rationem affert deductam e numeris, quam apud unum Ptolemæum reperiri affirmat ibidem.

Frangimus] Benignus Jovis aspectus avertit ac discutit malignitatem Saturni alias valde nocituri.

51 Nescio quod certe est, &c.] Quodcumque tandem sit e sideribus ami cantibus, quod nostræ præfuit nati vitati, vitæque nostræ partes ac tempora similia facit, certum est aliquod ex illis nobis affulsisse, ab eo nos regi, alterum alteri attemperari, et fieri nos per illud in omnibus simillimos et conjunctissimos. Vult Ca saubonus mentem non esse Persii, horoscopum eundem ipsi et Cornuto

Mille hominum species, et rerum discolor usus. Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti

Rugosum piper, et pallentis grana cumini:

55

accommodat. Millenæ sunt hominum forma, et varius rerum usus. Suam habet quisque voluntatem, nec vita ducitur eodem desiderio. Ille sub sole novo Italicis mercibus commutat piper scabrosum, et frustula cumini pallidi. Iste cibis ingurgi

NOTE

fuisse, qui diversæ fuerint ætatis, sed videri duntaxat, ob similitudinem inter eos morum ac vitæ summam. Verum strenue repugnat Marcilius, ostenditque variis exemplis, non coævos idem tamen dici habuisse natalitium sidus: ut Hermodorum ac Demosthenem; Archilochum et Pindarum, &c. Quicquid sit, saltem constat potuisse pares siderum aliquot aspectus occurrere in natalibus Cornuti et Persii, quamvis ætate non æqualium: et hoc sufficit ad explicandum commode satis locum hunc Auctoris nostri. Nam primo de Li bra et Geminis, nulla est difficultas. Deinde quid vetat etiam Jovem, qui intra duodecim annorum spatium, quo periodum absolvit, bis peculiarem sibi domum ingreditur, ubi multum prævalet adversus Saturnum?

52 Mille hominum species] Jam Persius, per comparationem dissimilium, singulare Cornuti vitæ virtutisque genus commendare aggreditur. Mille hominum species, &c. Id est, varia sunt hominum studia, diversa genera atque instituta vitæ. Horat. 1. II. Serm. Sat. 1. 'Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem Pugnis. Quot capitum vivunt, totidem studi. orum Millia.'

53 Velle suum cuique est, &c.] Pro diversitate animorum ac judiciorum alius aliam artem et exercitationem sectatnr. Cassiodor. ' Quot homines, tot sententiæ, et unicuique mos suus est.' Virgil. Ecl. 1. Trahit sua

quemque voluptas.'

Nec voto vivitur uno] Ut diversæ mentes, sic diversa consilia proposi taque. Lucilius: Quod tibi magnopere cordi est, mihi vehementer displicet.'

54 Mercibus hic Italis, &c.] Quidam negotiantur apud exteras gentes, et ad eas deportant merces ex Italia. Horat. Epist. 1. 1. 'Impiger extremos curris mercator ad Indos.'

Mutat] Ante usum æris, per rerum commutationem mercatura fiebat. Testis Plin. qui mercaturas a Pœnis inventas ait l. vII. c. 56. et 1. xxxIII. c. 1. 'Utinam,' inquit, 'totum e vita posset abdicari aurum, sacra fames, ad perniciem vitæ repertum. Quantum feliciore ævo, cum res ipsæ permutabantur inter se, sicut et Trojanis temporibus factitatum, Homero credi convenit. Ita enim, ut opinor, commercia victus gratia inventa,' &c. Lege Alex. ab Alex. iv. 15.

Sub sole recenti] In Orientali Regione, ubi sol hemisphærium ascendens renasci quotidie videtur. Casau. bonus hic unus Alexandriam urbem notat, quasi inde Romani solerent merces petere; sed quo jure hoc affirmat? Quin potius Horatium Sat. 1.4. Persius imitatur, 'Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo Vespertina tepet regio.'

55 Rugosum piper] Quod ab Indis petitur, quod gignunt arbores juniperis nostris similes, quod a sole tor

Hic satur irriguo mavult turgescere somno:

Hic Campo indulget: hunc alea decoquit: ille

In Venerem est putris: sed cum lapidosa chiragra
Fregerit articulos, veteris ramalia fagi;

tatus amat saginari somno irrigante: ille Campo Martio delectatur: istum absumit ludus: hic in Venerem est solutus. At quando chiragra calculosa solverit membra

58 est, in Ms. R. deest; et is a manu secunda. In Ven. putris, et cum C. NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

56 Hic satur, &c.] Ille inhiat lucro, hic otio et voluptatibus indulget.

Irriguo mavult turgescere somno] Resoluti et dispersi a cerebro humores crassi, post crapulam inprimis, obturant meatus, obruunt sensus, et somnum faciunt, quo pinguescit corpus. Virgil. Æneid. III. 'Fessos sopor irrigat artus.'

57 Hic Campo indulget] Hic se dat ambitioni, et quærendis honoribus, qui obtinentur et dantur per suffragia populi in Campo Martio congregati: vel, gaudet exercitiis illic assuetis. Horatius ad Pisones: Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis.' Nimirum post ejectos Tarquinios, campus hic qui illorum fuerat, Marti consecratus est. In eo Romana se juventus exercebat; ibi etiam habebantur comitia creandis Magistratibus. Tit. Liv. 11. 5. Alex. ab Alexand. II. 23.

[ocr errors][merged small]

III. vs. 48.) inventam ait aleam, per annonæ difficultatem, a Lydis, ad discutiendam famem. Porro decoctores dicebantur, qui cum solvendo non essent, versuram faciebant. Horat. Epist. 1. 18. Quem damnosa Venus, quem præceps alea nudat.'

58 Ille in Venerem est putris] Libidine et nimio infamis voluptatis usu sic enervatur, ut etiam putidos contrahat morbos. Hippocrates, Celsus, alii. Huc facit quod Casaubonus, et alii quidam legunt, in Venerem putret, id est, putrescit. Vel simplex est imitatio Horat. Od. 1. 36. Omnes in Damalim putres Deponent oculos.'

Lapidosa chiragra] Ἡ ἄγρα τῆς χειρὸς, quasi manus vinculum seu captatio : morbus articularis, quo tenentur manus captæ veluti ac irretitæ.

59 Fregerit articulos] In articulis digitorum calculi, lapilli, nodi generantur e crassis humoribus concreti, quibus cruciantur arthritici, digiti quandoque distorquentur manusque, et quasi franguntur. Horatius autem 1. 11. Sat. 7. ‘Postquam illi justa chiragra Contudit articulos.' Et Epist. 1. idem Horatius vocat nodosam chiragram.

Veteris ramalia fagi] Cum senectus et luxuriosa vita debilitarint hominem, qui est similis arbori inversæ ; et cum ejus membra tam inutilia et arida fecerint, quam sunt rami arbo ris annosæ et emorientis.

[ocr errors]

Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem,
Et sibi jam seri vitam ingemuere relictam.

At te nocturnis juvat impallescere chartis.
Cultor enim juvenum purgatas inseris aures
Fruge Cleanthea. Petite hinc, juvenesque senesque,

60

velut ramos annosæ fagi, tum dolent præposteri dies caliginosos, et fœdum tempus præteriisse, et vitam sibi deinceps residuam. Tu vero delectaris pallorem contrahere libris noctu legendis. Nam adolescentum institutor, Cleanthis fructum ingeris auribus defæcatis. Istinc, o juvenes, pariter et senes, quærite stabilem

Melius Cheragra quam chiragra ob metrum. Casaubon.-60 Tum crassos Edd. plur.-64 pueriq. Ms. Gal, et C.

NOTE

60 Tunc crassos transisse dies] Tum dolent annos transactos in turpi cæcitate, in crassis tenebris, sine ulla virtutis aut veritatis cognitione : quæ duo sunt animi cibus ac veræ delicia. S. Aug. 'Quid magis desiderat anima, quam veritatem ?

Lucemque palustrem] In libidinum sordibus ac luto; an et in balneis, ubi aër crassus et impurus, qualis palustrium locorum?

61 Seri] Cum jam nullus medendi locus.

Vitam ingemuere relictam] Jam luunt quod olim peccarunt; et senes facti ac debiles dolent vitam sibi superstitem esse velut ad ferendas tot ægritudines ac miserias, quæ luxuriam sequuntur: damnant igitur errores et flagitia prioris vitæ, dolent quod obscuri et inglorii egerint; at sero.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

62 At te nocturnis, &c.] Tu vero, Cornute, contemtor divitiarum, honorum, voluptatum, totus sapientiæ studio diu noctuque incumbis; quin et studiosi laboris ac vigiliarum tuarum fructus cum aliis ultro et libera-> liter communicas.

Nocturnis juvat impallescere chartis] Pallorem contrahere, incumbendo libris et assiduæ lectioni, etiam ad lychnum, et noctu. Horat. Epist. ad Pisones: 'Vos exemplaria Græca

Nocturna versate manu, versate di

urna.'

63 Cultor enim juvenum] Bonis ac' sedulis institutionibus, ad virtutem et honestatem juvenes incitas ac formas. Quo laudabilius nihil est aut fructuosius. Cic. II. de Divinat. c. 4. Quod enim,' inquit, 6 munus Reipublicæ afferre majus meliusve possumus, quam si doceamus atque erudimus juventutem?' Et Tuscul. Quæst. II. n. 13. Cultura animi Philosophia est, quæ extrahit vitia radicitus, et præparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat his, et, ut ita dicam, serit, quæ adulta fructus uberrimos ferant.'

Purgatas inseris aures] Postquam vitiis purgasti, præcepta morum et virtutum ornamenta ingeris et conaris inducere in discipulorum auimum, si modo culturæ patientem commodarint aurem, ut habet Horat. 1. 1. Epist. 1. Namque ut est ibidem, Virtus est, vitium fugere ; et sapientia prima, Stultitia caruisse.'

64 Fruge Cleanthea.] Philosophia Morali, quam Cleanthes Zenonis discipulus et successor docuit, cum magna Atheniensium utilitate. Is, urgente inopia, noctu suam operam locabat tum hauriendæ aquæ, tum pinsendis panibus, ut liceret interdiu

« PredošláPokračovať »