Obrázky na stránke
PDF
ePub

Finem animo certum, miserisque viatica canis.

'Cras hoc fiet.' Idem cras fiet.

Quid? quasi magnum, Nempe diem donas?' Sed cum lux altera venit,

65

mentibus scopum et commeatus senectuti ærumnosæ. Illud faciam die crastina, inquis. Crastina die idem facies, inquam ego. Ecquid? Concedis mihi unam dieculam scilicet velut aliquid grande? At quando illuxit dies postera, jam contri

66 idem cras fiat Ms. R. et C.

NOTE

vacare sapientiæ studio, apud Zenonem, cujus etiam dicta, deficiente papyro, boum ossibus ac testis inscribebat. Improbo et pertinaci labore superabat ingenii sui tarditatem, quæ fecit aliquando ut per ludibrium, asi nus vocaretur. Nec abnuebat ille, immo Zenonis sarcinam ferre se posse, aiebat. Cum vero alias probro illi verteretur, quod timidus esset; at ideo, inquit, minus pecco. Hæc et alia de Cleanthe Diogen. Laërt. 1. VII. et Tull. ejus meminit de Natura Deo rum, 1. 1. num. 37. Item Valer. Max. im. VIII. 7.

Petite hinc] E Philosophia Stoica, vel e Cornuti disciplina petite bene vivendi rationem et modum: finem. animo certum, beatam vitam; hones, tatem, virtutem; rectum et stabile propositum: quod, ut ait Horatius 1. 1. Epist. 1. Æque pauperibus prodest, locupletibus æque, Eque neglectum pueris senibusque nocebit.' Et eodem 1. 1. Epist. 2. 'Certum voto pete finem.'

65 Miserisque viatica canis] Solatia et præsidia, quæ prosint in senectute, quam nunquam non comitantur miseriæ, inopia, dolores, &c. ad quæ ferenda facilius Pholosophia non parum juvat. Hinc M. Tull. Ciceronis consolatio, item Boëtii.

Viatica] Viaticum dicitur id omne quod ad faciendum iter opus est et necessarium. Unde innuit Persius, nos peregrinari velut in vita hac, et

ad aliquid aliud tendere. Apud Laërtium 1. 1. Bias Prieneus monet, viaticum ab adolescentia ad senectu tem sapientiam esse comparandam, quippe cum ea sola sit certa veraque possessio. Et Tull. de Senect. n. 9. ait, 'Aptissima omnino sunt arma senectutis, artes exercitationesque virtutum, quæ in omni ætate cultæ, cum multum diuque vixeris, mirificos afferunt fructus, non solum quia nunquam deserunt, ne extremo quidem tempore ætatis (quanquam id maximum est), verum etiam quia conscien tia bene actæ vitæ multorumque benefactorum recordatio jucundissi ma est.'

Canis] Id est, capillis canescenti, bus, qui contingunt senescenti; quanquam refert Plin. vII. 2. Indos quosdam in juventa candido esse capillo, qui in senectute nigrescat.

66 Cras hoc fiet] Fingit Persius ignavum aliquem adolescentem sibi respondere: etiam, verum est quod mones; at expecta paululum; cras faciam, et sapientiæ studium amplectar; finem animo certum constituam, &c.

Idem cras fiet] Instat Persius: atenim cum illuxerit dies crastina, o piger, facies et dices iterum id quod mihi dicis hodie, quodque pridem facis. Lege S. August. Confess. VIII. 10. et 11. Martial. Epig. v. 59. Cras te victurum, cras dicis, Posthume, semper. Dic mihi cras illud, Post

Jam cras hesternum consumsimus: ecce aliud cras
Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra.
Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno
Vertentem sese, frustra sectabere canthum,
Cum rota posterior curras, et in axe secundo.

70

vimus cras hesternæ diei; en aliud crus protrudit hos annos, et aliquantulum ulterius continuo erit. Ta enim quando velut rota posterior, et in altero axe converteris, incassum tamen prosequeris orbile licet tibi proximum, et licet volvens sese sub

NOTE

hume, quando venit? Quam longe cras istud ubi est, aut unde petendum? Numquid, &c.-Cras vives : hodie jam vivere, Posthume, serum est. Ille sapit quisquis, Posthume, vixit heri.'

Quid? quasi magnum, Nempe diem donas] Reponit ignavus juvenis, tantine est vel unam differre diem, quam et largiri dubitas?

67 Sed cum lux altera venit] Immo, inquit Persius, nec una die differre te volo. Sin autem crastinum expectas, nihil omnino facies; et pariter differendo, dies altera consumta erit ac perdita.

69 Egerit hos annos] Egerit, ab egerere, non ab ago: id est, expellit, emittit. Sensus est, una dies integros annos trahit procrastinando, exhaurit, absumit. Horat. Od. 11. 18. Truditur dies die, Novæque pergunt interire Lunæ.'

Et semper paulum erit ultra] Erit semper paululum temporis ultra illud crastinum, quod petisti. Quocirca consumes ætatem sensim senescendo: singulis diebus rogabis adhuc unam diem duntaxat velut aliquid non magnum tibi donari; sic nunquam differre desines, donec oppressus annis, senio, doloribus, cum Phrygibus sero sapiens, eas omnes miserias experiere, quas prædixi, et tunc crassos transisse dies frustra dolebis, &c.

orem sententiam Persius confirmat a simili; quasi diceret: aspice in curru seu rheda binos axes uni temoni annexos, quibus suæ rotæ circumvolvuntur: quæro utrum rota posterioris axis et ordinis attingere aliquando possit rotam axis prioris? Minime certe. Ita prorsus dies hodierna non assequetur unquam crastinum illud, quo te sapere velle spondes et prædi

cas.

Prope te] Dies enim hodierna crastinæ conjuncta est.

Temone sub uno] Totum vitæ tempus diebus continuis comprehenditur: hodie et cras pariter se consequuntur, et uni vitæ spatio annectuntur, sicut temoni axis prior et posterior.

Temone] Temo est lignum illud oblongum in curru, cujus extremitati jugum alligatur.

71 Canthum] Circulus est ferreus, quo rotæ orbile seu curvatura cingitur ac munitur, et quo tota compages constringitur. Vox peregrina et Barbara, seu Afra seu Hispana, qua tamen velut recepta in Latio utitur Persius, ut observat Quintil. 1. 5. Ponitur hic pro rota, per synecdochen. Sic et Martial. Epig. xiv. 168. Inducenda rota est, das nobis utile munus. Iste trochus pueris; at mihi canthus erit.'

72 Cum rota posterior curras, &c.] Quamdiu tu diem hodiernum agis, quo

70 Nam quamvis prope te, &c.] Pri- nondum vis mores corrigere, cui re

Libertate opus est, non hac, quam ut quisque Velina Publius emeruit, scabiosum tesserula far

eodem temone. Libertas necessaria est, non illa per quam statim atque quilibet Publius manumissus est, frumentum corruptum obtinet per tesseram Velinam.

78 hac ut quisque Edit. Steph. et C. hac quam quique Ms. R. hac qua quisque Edd. quæd.

NOTE

spondent axis secundus et rota posterior; nunquam attinges diem illum crastinum, quo statuis meliora, qui significatur per rotam priorem, quæ volvitur semper ante posteriorem, neque unquam attingitur ab ea, quamvis ei proxima.

73 Libertate opus est] Obstinatum in vitiis juvenem aggreditur Persius nova quadam et subtili ratione, scilicet libertatis amore ac necessitate : et ex occasione tractat eleganter et fuse paradoxum illud Stoicorum: solos sapientes esse liberos: de quo et Tull. parad. 5.

Non hac] Ergone, o Romani adolescentes, libertatem adeo jactatis, dum servi estis cupiditatum ac vitiorum? An vobis videmini satis esse ac vere liberi et ingenui, modo libertatem duntaxat civilem possideatis, qualem sibi vindicat ostentatque servus heri vel hodie manumissus? Immo libertate animi opus est, nec aliter quisquam liber et ingenuus censeri debet. Tertull. lib. de Resurr. 'Libertate opus est ad virtutem, inquit Persius, non ea qua servi donantur, et ascribuntur uni Tribuum, puta Velinæ.'

Ut quisque Velina, &c.] Statim ac in libertatem assertus quisque in aliquam e Romanis Tribubus transcribebatur, v. g. Esquilinam, Palatinam, Velinam tum jure publico gaudebat, et communibus civium emolumentis ; qualis est annona, seu frumentatio.

Triplex libertatis genus lege apud Alex. ab Alex. xiv. 10.

[ocr errors]

Velina] Qui Velinum circa lacum habitabant, Romam translati sunt; et Velina tribus numero aliarum accessit.' Vett. Gloss. Vide Alex. ab Alex. 1. 17.

74 Publius emeruit] Quasi tempore servitutis exacto, libertatem merito suo consecutus, Patroni sui prænomen (ut fit) assumit, quod servi nullum habebant: et dictus v. g. Publius Licinius Velina. Emeruit. Metaph. a militibus, qui honesta de causa mittuntur domum, et immunes fiunt deinceps a bellando.

Scabiosum far] Immundum, putre, gurgulionibus exesum. Forte intelligit panem acerosum, sordidum, caninum. Legunt alii, scabrosum, id est, asperum, vile, præ vetustate rugo

sum.

Tesserula far possidet] ' Qui ex manumissione cives Romani efficiebantur, in numero civium Romanorum frumentum publicum accipiebant.' Vett. Gloss. et quidem gratis, ex lege lata a Publio Clodio Tribuno Plebis, Pisone et Gabinio Consulibus, ut notat Pædianus ad Orat. Tullii in Pisonem. Scilicet annonæ Procurator magnam quotannis frumenti vim colligebat, et erogabat iis pauperibus qui tesseram seu notam ante datam repræsentarent, qua cives Romanos esse constaret. In ea scribebatur nomen hominis et Tribus, v. g. Pub

[ocr errors]

Possidet. Heu steriles veri, quibus una Quiritem
Vertigo facit! Hic Dama est non tressis agaso,
Vappa et lippus, et in tenui farragine mendax :
Verterit hunc dominus, momento turbinis exit

75

Eheu veritate vacui vos, apud quos unica circumactio efficit Romanum! Ille est Dama, non mulio trium assium, vappa, et lippus, et fraudulentus in exigua farragine. Illum dominus circumagat, puncto circumactionis prodit Marcus Dama.

78 momento temporis Ms. R. et C.

NOTE

lius, Velina, id est, e Velina Tribu. Casaub. Tesseram illam fuisse ligneam, nimirum e ligustris, colligere licet e Plinio xvI. 18. Tesserarum et frumenti populo dati meminit et Suetonius in Augusto cap. 41. et 42. Item in Domitiano. Vide Lipsium Elect. 1. 8.

75 Heu steriles veri] Quam longe distatis ab eo quod verum est! Quam turpiter aberratis et hallucinamini! Quam vestra vos fallit mens et opinio!

Quiritem] Cives Romani a Quirino Quirites dicti. Hic abusive nomen hoc usurpatur, ut notant vett. Gloss.

76 Una vertigo facit] Manumissurus servum dominus coram Prætore eum sistebat; mox in orbem circumactum dimittebat, ac suæ velut relinquebat potestati, his verbis, hunc esse liberum volo. Appian. Alex. ab Alex. IV. 10. Plant. Menæch. Scen. 19. 'Liber esto, atque ito quo voles.'

Hic Dama est] Verumenimvero, inquies, hic etsi modo servus fuit, at jam sui juris est, et Marcus Dama appellatur. Vel, ut ait Autumnus non perperam, hic servus est frugi, non, ut ceteri, pravus et vilis. Dama] Servile nomen. Vide infra, vs. 161. ad vocem Dave. Horat. Sat. 11. 7. Prodis ex Judice Dama

Turpis. Observat Casaubonus inter nomina servilia fuisse quædam honesDelph. et Var. Clas.

tiora, a quibus liberi non abhorrerent, quamvis magna esset in nominibus apud Romanos ambitio. Hinc est quod magnifice hic, Dama, vocatur, et paulo post repetetur, Marcus Dama.

Non tressis agaso] Non est homo nullius pretii aut industriæ, nec infimæ sortis ac ministerii, qualis jumentorum curator.

77 Vappa, lippus] Non corruptus et nequam, velut vappescens vinum : nec imperitus ac animo cæcutiens, similis ei qui lippos habet oculos et male affectos. Horat. Sat. 1. 1.' Non ego avarum Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.'

Et in tenui farragine mendax] Neque est fraudulentus in minutis etiam rebus, et ex genere eorum qui jumentis, quæ curant, pabula mentiuntur data, cum tamen ea furto subripere soleant.Farrago est,' inquit Festus,quod ex pluribus satis, pabuli causa, datur jumeutis.' Plin. XVIII. 16. ait, ex Catone, idem olim fuisse quod ocymum. Varro de Re Rust. 1. 31. dicit esse pabulum, quo jumenta verno tempore purgantur et saginantur. Virgil. Georgic. 111. Tum demum crassa farragine corpus Crescere ju domitis siuito.'

6

78 Verterit hunc dominus] Ex more et ritu manumissionis, de quo supra. Momento turbinis exit Marcus Dama] I

Pers.

Marcus Dama. Papa! Marco spondente, recusas
Credere tu nummos? Marco sub judice palles?
Marcus dixit: ita est. Assigna, Marce, tabellas.
Hæc mera libertas: hoc nobis pilea donant.
'An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam

80

Papa! Marco satisdante, tu renuis committere pecuniam? Times sub Marco judice? Marcus affirmat, sic se res habet: o Marce, tabulis subscribe. Illa est vera libertas: illam nobis concedit pileus. Estne aliquis alius sui juris, præterquam ille,

82 hanc nobis Edit. Steph. hæc nobis Ms. R. Hoc omnes scripti habent, non hanc. Casaubon.

NOTE

Cum primum apprehensus a domino ac rotatus fuerit: post circumactionem aliosque ritus legitimos, repente fit sui dominus, honore dignus et fide, immo et munerum capax.

79 Marco spondente] Sæpe repetit hoc prænomen Satiricus, ironice: quippe, ut habet Horat. Sat. II. 5. • Quinte puta, aut Publi, (gaudent prænomine molles Auricula).' Immo et admirationem ironicam addit, papa! Tam bono sponsore ac stipulatore, an recusas pecuniam credere? Scilicet Marco Damæ fidem derogas! &c.

80 Marco sub judice palles] Cum sit vir probus, et Judex integerrimus, tu nihilominus times in judicium venire? Obiter hic perstringi corruptionem Romanæ Reipublicæ, apud quam fiebant Judices etiam liberti, observat Casaubonus.

81 Marcus dixit] Avròs ěpn, ut de Pythagora.

Assigna, Marce, tabellas] Subscribe et signa tanquam testis rogatus. Scilicet apud Romanos adesse testamentis oportebat et subscribere ac sig nare testes septem, qui cives essent Romani, et puberes. Ut habetur lib. XXI. paragraph. 1. D. de Testamentis.

82 Hæc mera libertas] Non alia

sane est libertas, quam ea, qua licet prænomen assumere, pro alio stipulari, Magistratum adipisci, testis esse, et fidem habere, quæ omnia sunt negata servis. Hæc etiam Sarcastice.

Pilea donant] Servi nudo capite et promissis capillis incedebant: at cum manumittebantur, raso capite, insigne libertatis pileum accipiebant in Templo Feronia Libertatis Deæ. Supra Sat. III. 106. Hesterni capite induto subiere Quirites.' Plaut. Amphitr. act. 1. scen. 1. vs. ult. 'Faxit Jupiter, ut ego hodie raso capite calvus capiam pileum.' Col. Rhod. xx. 12. ait excusam a Bruto mone tam, in qua pugionibus duobus erat impositus pileus: quibus significare. tur vindicata ferro libertas. Tit. Liv. xxxiv. 52. 'Præbuerunt,' inquit, speciem triumpho capitibus rasis secuti qui servitute exemti fuerant.' Cur autem manumissorum capita raderentur ? Qui liberi fiebant,' inquit Nonius, ea causa calvi erant, quod tempestatem servitutis videbantur effugere, ut naufragio liberati solent.'

[ocr errors]

83 An quisquam est alius liber, &c.] Etiam argumentari audet Marcus Dama, et syllogismo probare quod affirmavit; hæc mera libertas.

« PredošláPokračovať »