Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cui licet, ut voluit? licet, ut volo, vivere: non sim
Liberior Bruto?' Mendose colligis, inquit

Stoicus hic, aurem mordaci lotus aceto.

Hoc reliquum accipio: licet illud et ut volo tolle.

85

cui fas est vitam ducere ad libitum. At mihi fas est vitam ducere ad arbitrium. Numquid igitur non fuero Bruto liberior? Falso concludis, ait ille Stoicus, habens aurem purgatam acri aceto. Cetera quidem illa admitto, sed apage tuum hoc

84 libuit R. et Gal. Mss. et C.-87 licet, ut volo, vivere, tolle Edit. Steph. et quæd. aliæ.

NOTE

84 Cui licet, ut voluit] Genuina est libertatis definitio, e qua majorem propositionem conficit Marcus. Sic enim Tull. Parad. 5. Item Offic. 1. Est potestas vivendi ut velis.' Desumtum vero videtur e Laërtio in Zenone, ubi sic habetur: eσriv hèλevθερία ἐξουσία αὐτοπραγίας. Et Epictet. apud Arrian. cap. 1. lib. I. et Iv. ἐλεύθερός ἐστιν ὁ ζῶν ὡς βούλεται. Pergit Dama; Licet ut volo vivere. Et hæc est minor propositio. Ergo, inquit, non sim liberior Bruto? Conclusio syllogismi.

85 Liberior Bruto] M. Junius Brutus Rempublicam Romanam a Regum servitute ac tyrannide vindicavit, pristinam libertatem restituit: ejusque firmandæ causa, nec propriis pepercit filiis, quos ei insidiantes necavit. Tit. Liv. in fine lib. 1. et initio lib. II. 1. 9.

Valer. Maxim. v. 8. Flor.

Mendose colligis] Redarguitur M. Dama, ejusque syllogismus retexitur, hoc fere modo: transeat propositio: ea quidem bene intellecta certa est. Negatur assumtio; quam tamen ille mox asserere conabitur. Vide infra errorem syllogismi.

86 Mordaci lotus aceto] Instructus morali disciplina severiori; vel acri judicio simul et dialectica. Nam ut ait Cicer. de Finibus 111. 3. Stoi

corum subtile fuit vel potius spino. sum disserendi genus.'

87 Hoc reliquum accipio, &c.] Admitto libertatis definitionem in propositione contentam : inquit Stoicus : non vero cetera. Legunt alii, Hæc reliqua accipio: licet illud, et, ut volo, tolle. Alii restituunt, nec sine probabili ratione, Hæc reliqua accipio: licet, ut volo, vivere, tolle.

[ocr errors]

Licet illud et ut volo tolle] Assumtionem ut falsam amove: hanc ego respuo; et paucis evincam, te non vivere ut vis, et ut libet; nec tibi licere quod optas et quod placet: tu enimvero potius ageris et raptaris quocumque trahunt te cupiditas, libido, aliaque vitia. Unde servum te contendo, liberum pernego. Horat. Sat. 11. 7. Tu mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque Duceris, ut nervis alienis mobile lignum. Quisnam igitur liber? Sapiens, sibique imperiosus.' Tull. Parad. 5. Improbos non ita dicunt esse servos ut mancipia, quæ sunt dominorum facta nexu, aut aliquo jure civili: sed, si servitus sit, sicut est obedientia fracti animi et abjecti, et arbitrio carentis suo, quis neget omnes leves, omnes cupidos, omnes denique improbos esse servos? An ille mihi liber videatur, cui mulier imperat, leges imponit, vetat quod videtur?' &c.

[ocr errors]

Vindicta postquam meus a prætore recessi,

Cur mihi non liceat, jussit quodcumque voluntas,
Excepto, si quid Masurî rubrica vetavit?'

90

licet, et, ut volo. Verum enimvero, ex quo meus prodii u Prætore, per virgam, quare non mihi licitum sit quicquid placuit arbitrio meo, excipio si Masurii scrip

NOTÆ

88 Vindicta postquam, &c.] M. Dama necdum advertens paralogismi sui vitium et errorem: seque a Stoico vapulare, ob æquivocam libertatis acceptionem, pergit argumentari porro a libertate corporis ad animi libertatem: quocirca non sine ludibrio excipitur.

[ocr errors]

Vindicta] Virga est, quæ manumittendi a Prætore in capite pulsantur, ideo dicta, quod eos vindicat libertati.' Vett. Gloss. Titus autem Livius 11. 5. ita nuncupatam ait a Vindicio servo, qui primus libertate simul et civitate donatus ob detectam conjurationem. Hinc vero sancitum, ut quoties servus aliquis manumitteretur, caput ejus baculo tangeretur, in memoriam conservatæ Populo Romano per servum libertatis.

Meus a prætore recessi] Mei juris factus suni liber et civis Romanus. Prætor enim servi caput virgula feriens pronuntiabat, esto liber: porro qui vindicta manumissus, is una cum libertate civitatem Romanam consequebatur. Tit. Liv. Alex. ab Alex. locis jam citatis lib. iv. cap. 10. &c. 89 Cur mihi non liceat, &c.] Adverte arrogantiam et superbiam in verbis Marci Dama.

90 Excepto si quid, &c.] Excipio illa, quæ legibus et jure sunt vetita.

Masuri]Masurius hic Sabinus Legis Consultus fuit.' Vett. Glos. Eques erat Romanus, Tiberii Imperatoris tempore, doctrina clarus; Ceterum valde pauper. Ejus meminit Agellius v. 19. et alibi. Apud Athenæum

lib. xiv. ut vir longe optimus et sapiens legumque Interpres eximius celebratur.

·

Rubrica] Quid proprie sit Rubrica, dixit Sat. 1. 'Rubricas vocari minium quo tituli legum annotabantur;' aiunt hic veteres Gloss. et Turneb. IV. 5. scilicet ob similem colorem rubeum. Juvenal. Sat. xiv. Perlege rubras Majorum leges.' Neque vero legum tantum, sed et omnium quæ scribebant olim, tituli, capita et initia rubra erant, seu minio seu purpurisso notata. Patet ex Ovid. Trist. lib. 1. eleg. 1.Nec titulus minio, nec cedro charta notetur.' Et Martial. Epigramm. 111. 2.Et cocco rubeat superbus Index.' Quod autem hic Casaubonus de cera miniata comminiscitur, non perperam videtur reprehensum a Marcilio, qui notat eam signationi non scriptioni idoneam. Quid autem? Viro vir occinere non veretur cum Satirico; Disce! sed ira cadut. Certe favet Critico adversus Criticum Vitruvius 1x. 3. ubi ait Democritum annulo signare solitum ea quæ expertus esset, cera ex milto; id est, minio, seu cera miniata. Nam ut habet Plin. xxxIII. 7. Græci vocant minium.' etiam cera miniata, et quod notationi et censuræ utilis esset, non scriptioni, aperte declarat Tullius ad Atticum. Sic habet lib. xvI. epist. 11. 'Nostrum opus tibi probari lætor, ex quo ante ipse posuisti, quæ mihi florentiora sunt visa judicio tuo. Cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam.' Et lib. xv. epist. 14.

Milton Quid sit

Disce! sed ira cadat naso rugosaque sanna, Dum veteres avias tibi de pulmone revello. Non prætoris erat stultis dare tenuia rerum Officia, atque usum rapidæ permittere vitæ.

tura rubra aliquid prohibet? Accipe; at a naribus tuis recedat indignatio, et irrisio rugis notata, quando expungo tibi de corde antiqua deliria. Ad Prætorem non pertinebat insanis concedere subtilia officia in rebus, et donare potestatem vitæ

NOTE

adhuc apertius, cum ait: 'His literis scriptis, me ad σvvrágeis dedi, quæ quidem vereor ne miniatula cerula tua pluribus locis notandæ sint.'

:

91 Disce! sed, &c.] Assumtionis probationem refellit Philosophus Stoicus simul vero Damam orat, ne irascatur, dum aperiet ipsi fortasse non placituras veritates: ceterum ne ridendum putet in re tam seria.

Ira cadat naso] Theocritus iratum Pana significare volens, in ejus naso bilem sedere ait, Idyll. 1. xoλà worl vì kάonτai. Plaut. Amphitr. Act. iv. Scen, 3. Vetustum adagium: fames et mora bilem in nasum conciunt.'

6

Rugosaque sanna] Ridentis nasus osque corrugari solent. 'Sanna,' inquit Nonius Marcellus, os distortum cum vultu.' Vide Sat. 1. ad ea verba, postica occurrite sannæ.

92 Veteres avias] Aniles fabulas, opiniones falsas, errores, quales vetulæ filiis ac nepotibus sæpe suggerunt: quales et forte de libertate, avia pridem tua tibi inculcavit. Explicant alii vanam ac ventosam nobilitatis opinionem, qualem fere habebant Romani; et arrogantiam, cujus in pulmone sedes.

De pulmone revello] Hæc licet radicitus inhæreant cordi et animo tuo, si tamen extirpari sinas et expungi, etiam cum aliquo dolore tuo, docebo te distinguere civilem libertatem, communem quidem omnibus, a libertate animi, quæ soli propria est sapienti. Ergo attende.

93 Non prætoris erat, &c.] Quærebas modo, o Marce, cur libero tibi ac civi Romano non liceat, &c. En disce: Prætor quod sui fuerat officii præstitit sane, jus Quiritium dedit, a domini potestate vindicavit. Sed liberare te a nexu et servitute cupiditatum ac vitiorum, penes eum non erat. Hoc vero sola præstat Philosophia.

Stultis] Apud Stoicos: Stulti omnes servi: item; Insaniunt omnes præter sapientem.

6

Dare tenuia rerum officia] Dare tibi non potuit scientiam rerum bene agendarum, recta, recte facta, kaтopláμaтa, quæ omnes numeros virtutis continent;' ut ait Tullius, 111. de Finibus, n. 24.

Tenuia] Minuta certe et subtilia, eoque difficilia. Aristoteles Ethicor. II. 'Quemadmodum non cujusque est invenire centrum circuli, sed tantum Geometræ: sic nec assequi virtutis mediocritatem, nec ad eam pertingere potest, nisi sapiens.' Deinde per singulas rerum, temporum, personarum differentias, videre quid deceat, quid non,' ut ait Horatius ad Pisones; dijudicare specialia viri boni officia: in his etiam aliquando laborant vel sapientissimi. Ergo, Masurii rubrica, leges, ostendunt quidem graviora et gran ia peccata atque officia: verum tenuia ista, de quibus dixi, et quibus tota ferme vita honesta continetur, minime.

94 Atque usum rapida permittere

Sambucam citius caloni aptaveris alto.

Stat contra ratio, et secretam gannit in aurem,

95

præcipitis. Caculæ procero facilius accommodabis citharam. Ratio repugnat, et

NOTE

vita] Te tibi relinquere, idoneo velut ac perito Toû véxeiv kal тoû åñéxew, discernere rectum vitæ rerumque usum, quid fugiendum, quid indulgendum tibi et aliis; nihilque optare, nihil metuere, nisi ex rationis præscripto. Hæc lubrica quidem, rapida, ardua sunt: hæc non confert una Pra toris vertigo, et brevis circumactio; sed longa sedulaque Magistri morum institutio. Is certe postquam in omni virtutum genere diu te exercuerit et affectibus purgarit, te tibi permittere potest, vereque liberum per omnia pronuntiare; non item Magistratus, aut Prætor.

95 Sambucam citius, &c.] Facilius sane fuerit efficere ut agrestis servus, qui nec Musicam didicit nec citharas vidit, eas ex arte pulset, quam facere ut Dama rationem sequatur, et tenuia rerum officia norit, et præstet. Proverb. Asinus ad lyram: item, Sambucam caloni.

Sambucam] Vox Syriaca, inquit Casaubonus. Galli harpam vocant, Turneb. xx. 1. Latini Græcique lyram et citharam, item nablum seu nablium. Musicum est instrumentum triangularis formæ. Athenæus IV. 23. Sambucam lyrophonicem vocari ait, ejusque inventorem fuisse Ibycum Rheginum. Et xiv. 8. acutum esse ejus sonum, fidibus quatuor tensum primo fuisse. Et c. 9. ejusdem Libri, sambuca primam usam fuisse Sibyllam, atque ita vocatam a Sambyce quodam. Casaub. in Athen. 'Certum est,' inquit, vetustissimos Orientis populos eo organo esse usos: inde transiit ad Græcos et res et nomen.' Ejus instrumenti musici me

[ocr errors]

minerunt Propheta Daniel c. 3. Vitruv. 1. VI. Spartianus in Adriano, &c. Est etiam Sambuca belli instrumentum, quod funibus intenditur, ut chordis cithara: unde nomen. De eo Vitruv. 1. x. Plutarch. in Marcelli Vita. Polyb. 1. vIII. Lips. Poliorcet. 1. 1. Dialog. 6. Vegetius et alii. Scilicet, e turre prope urbem obsessȧm extructa, trabs ingens funibus ac trocleis ad muros laxata, erat pro ponte, et per eam transeuntes milites urbem invadebant. Athenæus loco mox citato xiv. 8. ejusdem meminit, aitque Sambucam esse machinæ bellicæ genus oppugnaudis urbibus idoneum : hostium moenibus duabus suculis admoveri, et cum erectum fuerit, simile esset navium scalis foras projectis et expansis: Romanorum esse machinam; denique fabricam ejus et formam inventam esse ab Heraclide Tarentino.

Caloni] Calo servus militis, cui vallum defert et ligna, Græce kâλa; vel ex eo dictus quod ligneam clavam gereret. Festus, Servius. Lignatores Athenæus Calones vocat, cеu kaλopópovs. Horat. Epist. 1. 14. Invidet usum Lignorum tibi calo.'

[ocr errors]

Aptaveris] Prius inserueris crassis manibus hominis agrestis ineptique, licet graciles et agiliores digiti manusque desiderentur tangendis scite ejusmodi instrumentis, hoc, inquam, potins feceris, quam, &c.

Alto] Prægrandis staturæ, qualis in Calonibus amatur, magnæ molis homines sæpe bardi ac soluti. Aristoteles in Physiognom. oi ayav peydAoi Bpades. Homerus Ulyssem staturæ brevis et prudentiæ magnæ exhi

Ne liceat facere id, quod quis vitiabit agendo.
Publica lex hominum naturaque continet hoc fas,
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus.

Diluis helleborum, certo compescere puncto

100

clam in aurem insusurrat, ut licitum non sit agere illud, quod faciendo quispiam corrumpet. Jus commune hominum et natura complectitur istam legem, ut ignoruntia impotens abstineat ab actionibus sibi prohibitis. Si helleborum misces, im

96 garrit Ms. R.-97 Non liceat Ms. Gal. vitiavit Ms. R. et C.

NOTE

bet, Ajacem vero procerum et stolidiorem: unde Apuleius 1. x. 'Præfertur Ulysses modicus Ajaçi maximo.'

96 Stat contra ratio] Debent enim fabrilia fabri tractare, de bobus arator narrare, nec ultra crepidam sutor, nec quivis alter ultra quam didicit artem. Cic. Tusc. Quæst. 1. Athenæus VIII. 10. refert Stratonicum Citharodum Regi Ptolemæo de citharisandi arte ambitiose disputanti respondisse; O Rex, aliud est sceptrum, aliud plectrum.

Et secretam garrit in aurem] Intus, in animo, suæ indolis conscio reclamat, monetque Damam semper esse Damam; et servo servilem, abjectum, nequam fore semper animum. Altius interpretationem promit Casaubonus; an et verius? Nimirum Philosophiæ Stoicæ austera ratio clam admonet, quia apud plebem et Proceres male accipitur, suis volentes indulgere cupiditatibus, quod illa vetat. Unde nonnisi subtimide agit, suaque clam proponit dogmata.

Gannit] Legunt alii, Garrit. Proprie garriunt aves vulpes autem et canes ganniunt, dum levibus susurris quasi gemunt.

97. Ne liceat facere, &c.] Ut nemo sibi negata tentet. Alias enim, quod ait Persius, vitiabit agendo. Quod quidem semper accidit imperitis.

Pingere aggrediatur faber; lapides secare et aptare rusticus; hortum et florum areolas disponere statuarius; plus nocebit eorum opera, quam juvabit: immo alter alterius opus bene inchoatum disperdet.

98 Publica lex hominum, &c.] Expolitio est prioris sententiæ. Hoc est, id non continet rubrica Masurii, nec scripta, sed nata lex nobiscum, adeoque in hoc consentiunt omnes homines, quod et naturæ lumen ostendit, et jure gentium cautum est.

99 Ut teneat vetitos, &c.] Ut quisque abstineat a moliendo eo opere, quod agendo ac tentando vitiare continget, ob inscitiam rei, ob imperitiam, adeoque impotentiam ejus præ

standæ.

100 Diluis helleborum] Exemplis confirmat Stoicus quod dixit. Si pharmacam et periculosum quidem, quale est helleborum, temperare velit ac præparare quispiam Medicæ rei ignarus, adversus eum clamat lex medendi.

Helleborum] Herba est medicinalis, de qua jam ante non semel. Vide Gell. xvII. 15. Et Plin. xxv. 5. ubi recenset hellebori species, vim, usum.

Certo compescere puncto nescius] 'Non ad trutinam, sed ad stateram retulit, quæ punctis et unciis signatur.' Veteres Gloss. Est enim statera, libra sine lancibus.

« PredošláPokračovať »