Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nescius examen? vetat hoc natura medendi.
Navem si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse
Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo

peritus sistere stateram debito termino, ratio medicina id prohibet. Si agricola ocreatus sibi navim postulet regendam non cognoscens Luciferum; statim Melicerta exclamabit, nullum jam pudorem esse in rebus. An vero disciplina tibi con

NOTE

Certo puncto] Habita diligenter ratione morbi, naturæ viriumque ægrotantis, item medicamenti seu pharmaci, ut certa mensura et proportione, certo pondere misceatur ac detur, alioqui nociturum.

101 Examen] Jam diximus esse in statera stylum qui eodem vergit quo pondus inclinat, unde et pro regula

est.

Natura medendi] Vel ars quæ est imitatio naturæ; vel potius vis et natura medicinæ. Vult enim naturæ ordo, ut fiant omnia rite ac scite, quod rudes et imperiti præstare nequeunt.

102 Navem si poscat, &c.] Alterum exemplum ab imperito rei nauticæ. Horat. Epist. II. 1. Navem agere ignarus navis timet,' &c.

Peronatus] Indutus peronibus, qui rustici calcei sunt e crudo corio, vel e pellibus, qui supra genua protenduntur, ad arcendum lutum, nives, imbres. Virgil. Æn. vii. Vestigia nuda sinistri Instituere pedis; crudus tegit altera pero.' Juv. Sat. XIV. vs. 186. Nil vetitum fecisse volet quem non pudet alto Per glaciem perone tegi, qui summovet Euros Pellibus inversis.'

103 Luciferi rudis] Ignorans astra cuivis nota, qualis est pwopópos, seu stella Veneris, quæ mane Lucifer, vespere Hesperus vocatur. Nautis certe necessaria Astrologiæ cognitio, inprimis olim, quando nonnisi ad astra noctu navigabatur: at nunc id

facilius multo, opertis etiam tempestate sideribus, ad acum magnete illitam a paucis inventam sæculis. Virgil. Æn. 111. de Palinuro noctu surgente, 'Sidera cuncta notat tacito labentia cœlo, Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta videt cœlo constare sereno, Dat clarum e puppi signum,'

&c.

Melicerta] Deus marinus, qui et Palamon, et Portunus, eo quod portubus præest. Lege Ovid. Metam. Iv. Fab. 13. De eo sic Virgil. Ge. 1. 'Votaque servati solvent in littore nautæ Glauco, et Panopeæ, et Inoo Melicertæ.' Huic Isthmii ludi magnis sumtibus a conventu totius Achaiæ fieri consueverant. Vide Alex. ab Alex. v. 8. Fabulam ejus perstrinxit Sanctus Cyprianus, cum dixit, Melicerta et Leucothea præcipitantur in maria, et fiunt postmodum maris Numina.'

[ocr errors]

104 Perisse frontem de rebus] Frons pudoris sedes. Horat. Epist. II. 1. 'Clament periise pudorem Cuncti pæne Patres.'

Tibi recto vivere talo ars dedit] Age vero, Marce Dama, die an didiceris oplonodeiv, recto ire pede: id est, bene agere in omnibus, nulla viri probi officia prætermittere? Metaphora ab iis, quibus pedes obtorti aut claudi. nec recte possunt incedere. Horat. Epist. II. 1. jam cit. Securus cadat, an recto stet fabula talo.'

ކ

Ars dedit? et veri speciem dignoscere calles,

Ne

qua subærato mendosum tinniat auro? Quæque sequenda forent, et quæ vitanda vicissim,

Illa prius creta, mox hæc carbone, notasti?

Es modicus voti? presso lare? dulcis amicis?
Jam nunc astringas, jam nunc granaria laxes?

105

110

tulit vitam agere calce directa? An etiam nosti discernere imaginem veritatis, et an aliqua species tinnitum edat absurdum, ære sub auro latente. Numquid observasti tum quæ sectanda essent, tum quæ alias fugienda; atque illa primo signasti creta, deinde hæc carbone? Esne moderatus in desideriis, frugali domo, sua

105 specimen Ms. R. Et Bongarsii et Puteani vetera exemplaria omnia specimen non speciem: utrumque feras: sed melius speciem. Casaubon.106 ne qua sub arato. Apud Priscianum variis locis ita semper distincte; non ut in aliis libris subarato; quod Græcorum est úróxαλkov.-107 quæque

NOTÆ

Talo] Pars ima pedis talus; sive os, quod juxta calcaneum, et ad pedis juncturam.

105 rs] Philosophia, quæ vitæ magistra, lex, regula, passim vocatur; et recte agendi præcepta continet.

Veri speciem dignoscere calles] Quandoquidem primus ad sapientiam gradus est cognitio honesti, dic utrum optime noris discernere similitudinem veri, speciem falsam, ab ipso vero; id quod est bonestum, ab eo quod videtur. Nam ut ait Ovidius: Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo, Pro vitio virtus crimina sæpe tulit.' Et Horat. ad Pisones: Decipimur specie recti.'

106 Ne qua subarato, &c.] Ne ulla subsit hypocrisis adeoque mera sit boni species, non ipsum bonum aut verum. Subærato: similitudo a nummo adulterino, in quo sub aliqua auri superficie æs absconditum, aut cum auro confusum tinnitu probatur; dignoscitur autem ex sonitu rauco et absurdo.

Mendosum tinniat] Sic enim virtus vera solidum crepat; falsa vero maligne respondet, ut ante Persius dixit. Tin

[ocr errors]

niat, propria vox metallis, quorum exprimit sonitum, quando pulsantur.

107 Quæque sequenda, &c.] Hi dno sunt vitæ honestæ cardines, declinare a malo, et facere bonum.

108 Illa prius creta, mox hæc carbone, notasti] Quod malum damnasti, quod bonum approbasti. Vide Sat. II. vs. 1. Ubi fuse egimus de lapillis nigris et albis. Pythagoras dicebat ea quæ candidi essent coloris, ad naturam boni pertinere; quæ vero atra et nigra, ad naturam mali.

109 Es modicus voti] Sic plurimi Codices habent, non et. Perinde esse videtur, id est, si paucis es contentus, et parva postulas a Diis, non qualia stulti et avari, de quibus Sat. 11. 'Si,' ut ait Plautus, est animus tibi modicus, continens, ambitionis expers.'

[ocr errors]

Presso lare] Rebus domi angustis, tua tamen sorte contentus: vel melius, si frugalis in victu, vestitu, supellectile; sine luxu, sine luxuria.

Dulcis amicis] Benignus, facilis ; non durus, tetricns, asper, superbus. ·

110 Jam nunc astringas] Si is es qui modo te contineas et coërceas, cum ratione parcus et moderatus, ut nec

Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Nec glutto sorbere salivam Mercurialem?
'Hæc mea sunt; teneo;' cum vere dixeris, esto
Liberque ac sapiens, prætoribus ac Jove dextro.
Sin tu, cum fueris nostræ paulo ante farinæ,

115

ris erga familiares; ut modo claudas, modo aperias horrea: et queas transilire numisma in cœno defixum; et avidus non sis deglutire salivam Mercurii? Quando vere pronuntiaveris, mea sunt iste; hæc possideo: tum sis et tui juris, ‘et sana mente, Prætoribus et Jove faventibus. At quandoquidem aliquantum antea tu fuisti

vitanda Ms. R.-112 gluto Edit. Steph.-116 Membranæ retinens. Casaubon.

NOTE

prodigus sis, nec videaris ambitiosus.

Jam nunc granaria laxes] Modo liberalitatem exercere noveris, sumtnosus et magnificus cum res postulat: aperiendo velut et exponendo quibuslibet opes tuas, arcam, horrea, in quibus frumentum, &c.

111 Inque luto fixum possis transcendere nummum] Si pecuniæ et avaritiæ contemtor, obvium et objectum in itinere nummum sponte relinquas, ita ut puerorum ludibrium non incurras. Nimirum ut nunc interdum, sic et olim pueri in via publica nummum clavo huni figebant, vel exponebant in luto projectum quasi, funiculo vero alligatum non sine jocis retrahebant, si quis prætereuntium æris splendore allectus ac delusus colligere attentaret. Horat. Epist. 1. 16. ‘In triviis fixum qui se demittit ob assem.' Et 1. 11. Od. 2. Quisquis ingentes oculo irretorto Spectat acervos.'

112 Nec glutto sorbere] Si nec es plus æquo lucri cupidus. Si congerendis, data occasione, nummis non inhias avidior, sicut gulosus epulis lautioribus devorandis.

Salivam Mercurialem] Mercurius lucri præses et Deus, ut innuit Plautus in Prologo Amphitr. Hinc cupiditas lucri dicitur saliva Mercurialis, metaphora ducta a gustu; quia cum obji,

citur cibus palato jucundus, catilloni præsertim et guloso, suboritur statim et affluit ad linguam ejus saliva, ex appetitu lautitiarum ; eamque sorbet, et quasi spe jam præcipit ac devorat delicatiores cibos.

113 Hæc mea sunt; teneo, &c.] Cum verum fuerit te virtutes eas habere, quas modo enumeravi, teque parem esse calcandis vitiorum assilientium motibus ac lenociniis: tum certe pronuntiandus eris vere liber, immo et sapiens: nunquam autem secus.

114 Sapiens] Quos sapientes appel lant Latini, homines nimirum rerum præstantissimarum cognitione claros, ut ait Tullius; hi vocabantur Græcis Philosophi, Gallis Druidæ, Persis Magi, Sacerdotes Ægyptiis, Indis Gymnosophistæ, Assyriis et Babyloniis Chaldæi, Judæis Prophetæ.

Prætoribus ac Jove dextro] Prætore libertatem corporis seu civilem largiente; animi vero Jove, qui liberator nuncupatus, et cujus e cerebro Minervam, id est, sapientiam prodire fabulantur.

115 Sin tu cum fueris, &c.] Verum enimvero cum fueris paulo ante nequam, pessimus; an factus sis derepente optimus? Numquid cum libertate civili nuper accessit et sapientia singulari quodam Jovis beneficio, sine

Pelliculam veterem retines, et fronte politus
Astutam vapido servas sub pectore vulpem ;
Quæ dederam supra, repeto, funemque reduco.
Nil tibi concessit ratio: digitum exere, peccas.

conditionis nostræ, si conservas adhuc cutem antiquam, et facie excultus retines vulpeculam dolosam sub corde corrupto; ego a te reposco ea quæ mox attribuebam, et funiculum retraho. Sapientia nihil tibi contulit: si vel digitum extendis, fucis pec

polita C-117 servas in pectore Edd. quæd. servans sub pect. C.-118 relego, funemq. R. et Gal. Mss. et C.-119 Nil tibi. Sic omnes membranæ, non Ni tibi; quod Justus Lipsius, meo judicio, appositissime reponebat: etsi vulgata

labore, sine studio?

NOTE

Farina] Metaphora a panibus, quibus inest idem sapor, idem color, et paria omnia, ex eadem farina factis. Nostra] Per modestiam, inquit Casaubonus, ait, nostræ. Alii interpretantur sic: tu modo vitiosus, quemadmodum et nos, antequam per Philosophiæ Stoicæ acetum purgaremur.

116 Pelliculam veterem retines] Mores, ut olim, improbos necdum exuis. ti. Vel alludit ad serpentes pellem vere novo deponentes: vel ad Æthiopes colorem non mutantes.

Fronte politus] Externa quidem specie bonus, modestus, honestus, comis.

117 Astutam vulpem] Pravam indolem servas ac retines, vafer ut ante, versipellis, dolosus, similis vulpi, cui astutia, ut audacia leoni attribuitur. Horat. ad Pisones. Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.'

Vapido sub pectore] Metaphora a vino corrupto, quod vappa dicitur, cujus et vapores tetri et graviores. Perperam aliqui legunt, pavido.

118 Quæ dederam supru] Nimirum ut esses liber ac sapiens. Hæc enim nonnisi sub conditione tibi largiebar.

Repeto] Placet nonnullis, relego, quorsum vero, haud patet.

Funemque reduco] Allusum volunt

ad Græcorum puerilem ludum nescio quem, per funiculorum intentionem et attractionem, Aristot. σnapríwv åvάστασιν. Sed quid opus ? σκαπέρδαν, ἑλκυστίνδαν, διελκυστίνδαν relinquamus Hesychio, Eustathio, Julio Polluci, IX. 7. Magis ad rem, ut videtur, dixerimus, et ad mentem Persii eo propius, quo simplicius: funem servitutis, quem videbar exemisse, rursum injicio; ut prius innexum traho; servum te et Damam pronuntio. Aut certe metaphora est a bestiis vel etiam aviculis, quas, cum aufugere et avolare tentant paulo longius, funiculo innexas revocamus. Horat. Epist. 1. 10. pecuniam servire oportere sic edicit: Tortum digna sequi potius, quam ducere funem.'

119 Nil tibi concessit ratio] Sapientia nihil tibi de se aut de suo concessit, ut ex ratione posses agere: proindeque male et perperam agis omnia.

Digitum exere, peccas] Levissima quævis actio tua peccatum est, et grave quidem. Æqualia quippe sunt peccata omnia apud Stoicos.

Digitum exere] Epictet. Enchirid. Vel digitum vetatur extendi temere.' Quo sane respexit Persius, et satis contextus probat et sensus; ut mirer non paucos, post veteres Gloss, ex

Et quid tam parvum est? sed nullo thure litabis,
Hæreat in stultis brevis ut semuncia recti.
Hæc miscere nefas: nec, cum sis cetera fossor,
Tres tantum ad numeros satyri moveare Bathylli.

120

catum. Quid vero est ita exiguum? At omni thure non obtinebis, ut dimidia vir-, tutis uncia maneat in insanis. Non licet ea conjungere: et quandoquidem fueris ulioqui fossor, nequidem ad tres duntaxat modos Bathylli Satyri rite saltaveris.

[ocr errors]

ferri potest. Casaubon.-120 ture Ms. R.-124 datum hoc sentis Ms. R. et C.

NOTE

currisse ad gladiatorum morem, qui victi veniam a populo precabantur, digitum exerendo. Digitum exere, id est, fatere te victum a vitiis, inquiunt illi Interpretes plus æquo sagaces. At quæ esset consecutio, quod addit Persius, peccas? Verum quibus insanire libet, his et liceat.

120 Et quid tam parvum est] Reponit M. Dama; itane vero peccarem, tam simplici et levi actione?

Sed nullo thure litabis] Ia est, ut dixi; inquit Stoicus: nec omni thure, votis omnibus ac sacrificiis impetrare posses, ut aliter se res habeat: atque, &c. infra mox.

Litabis] Vide Sat. 11. vs. ultimo.

121 Hæreat in stultis, &c.] Ut qui non sapit omnino, vel minimam habeat sapientiæ virtutisque particulam. Nam, quisquis sapiens non est, stultus est et virtutes omnes adeo sunt connexæ, ut aut habeas omnes necesse sit, aut nullam: duo Stoicorum dogmata sunt. Laërt.

122 Hæc miscere nefas] Servire vitiis, simul et animi libertate frui, nefas est. Sapientiæ et stultitiæ consortium nullum. Stulte facis omnia, si non sapienter. Si sapis, liber es: si stultus es, eris etiam continuo servus. Hæc omnia Stoice admodum. Vide Tull. in Paradox.

Nec, cum sis cetera fossor, &c.] Illustrat et confirmat a simili.

Cum sis fossor] Tam longe abes a sapientia et vera libertate, quam rudis et rusticus fossor a scita saltatione: fossor, inquam, terræ fodiendæ colendæque tota vita addictus, nullius rei ceteroquin peritus.

123 Tres tantum ad numeros] Si fu eris stupidus agricola, non modo perfecte saltare non poteris, sed nec duas aut tres pedum scite dimensiones exequere: quippe modulationis ignarus, Musicæ modos ac numeros qui posses gesticulatione et saltatione æmulari et exequi, quod vix ex arte facit et perfecte artis peritus? Sic igitur, cum sapientiæ nihil habeas, nec movere digitum sapienter et ex ratione potes.

Ad numeros] Tullius Paradox. III. 'Histrio si paulo se movit extra numerum, aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur et exploditur: in vita, quæ omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, ut in syllaba, te peccare dices? Poëtam non audio in nugis; in vitæ societate audiam civem, digitis peccata dimetientem sua?' &c.

Satyri] Pedibus tam agilis, ut Satyrus esse videatur. Satyrorum nempe Deorum agrestium caprinis pedibus, villoso corpore, lascivientes motus imitabantur in Scena Pantomimi. Virgil. Eclog. v. 'Saltantes Satyros imi

« PredošláPokračovať »