Obrázky na stránke
PDF
ePub

'Liber ego.' Unde datum hoc sumis, tot subdite rebus ? An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125 'I, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer:'

At ego sum liber. A quo tibi concessum illud usurpas, tot rebus obnoxius? Nulumne dominum agnoscis præter eum a quo vindicat Prætoris virga? Si clamitet dominus: vade, serve, et porta strigiles ad Crispini thermas: sique urgeat, mo

125 relaxet Ms. Gal.

NOTE

tabitur Alphesibous.' Horat. ad Pisones: 'Mox etiam agrestes Satyros nudavit.' Et Epist. 11. 2. Nunc Satyrum, nanc agrestem Cyclopa movetur.' Ex occasione loci hujus Horatiani suspicatur Casaubonus legendum esse, Satyrum, hoc loco Persii : ut sensus sit, moveare Satyrum, id est, motu corporis et saltatione exhibeas et æmuleris Satyrum saltantem scite et agilitate summa. Quasi vero Persius debeat esse perpetuus ubique et passim Horatii imitator, ac veluti servum pecus. Maneat igitur Satyri, donec mutandi ratio major afferatur.

Moveare] Id est, saltationem numerosam præstes: nam moveri pro saltare ponitur, ut probant loci Cic. Parad. et Hor. Epist. 11. 2. mox citati. Adde Horat. ad Pisones: Ut festis matrona moveri jussa diebus.'

[ocr errors]

Bathylli] Hic fuit Pantomimus Alexandrinus, Augusti tempore, immo, ut volunt alii, etiam sub Nerone, insignis, egregia forma, et saltandi peritia: Mæcenatis libertus,' inquiunt veteres Gloss. Ejus meminit Juvenalis, Sat. vi. 63. ut molliter saltantis. Athen. 1. 17. ait Bathyllum cum Pylade primum invexisse Italicam saltationem, quæ quidem hilarior ceteris esset, eo quori saltationi gesticulationes corporis rite accommodaret.

124 Liber ego] Insurgit Dama, et allatas a Stoico rationes parum capiens, veterem cantilenam, et rem de

[ocr errors]
[blocks in formation]

Unde datum hoc sumis] Redarguit Stoicus Damam; unde vero tu habes libertatem, quam jactas, ac tibi arrogas? Tot subdite rebus, nimirum, id est, cum tot vitiis servias velut mancipium.

125 An dominum ignoras, &c.] An nescis præter externum illum corporis dominum, cujus e potestate ac dominio solutus abiisti, per vindictam et manumissionem, restare tibi totidem intus dominos ac tyrannos, quot pravos affectus atque libidines animo tuo imperitantes?

Vindicta relaxat] Vide supra, vs. 88. 126 I, puer] Explicat diserte Philosophus duplex genus libertatis, per prosopopœiam.

Strigiles] Dentatum est e ferro, argento, aliave materia instrumentum, dictum a stringendo, seu radendo. Hoc in balneis seu aureo seu argenteo divites utebantur ad sudorem destringendum seu detergendum. Sueton. in Augusto c. 80. refert maculosum ei fuisse corpus, et callis quibusdam ex prurigine, assiduoque et vehemen ́ti strigilis usu concretis, ad impetiginis formam, notatum,

1

Si încrepuit, cessas nugator?' servitium acre
Te nihil impellit: nec quicquam extrinsecus intrat,
Quod nervos agitet: sed si intus et in jecore ægro
Nascantur domini, qui tu impunitior exis,

130

Atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit herilis?

raris etiam, o nugax? Tum certe dura servitus nullatenus te adigit, nihilque ab externo ingreditur, quod nervos exagitet. At si domini intrinsecus oriantur, et in hepate male affecto; quomodo tu abis minus punitus quam ille, quem flagellum et

127 increpui Edit. Steph.-130 quin tu inportunior Ms. R.-131 quem abest in C.

NOTE

Crispini ad balnea] Opulenti quilibet sibi et amicis habebant domi thermas et balnea: ergo et Crispinus, qui ex servo factus Eques jamque delicatior arguitur. Juvenal. Sat. I. 'Cum pars Niliacæ plebis, cum verna Canopi Crispinus,' &c. Hic sub Claudio Imperatore Prætorio præfectus dicitur, et Consularibus Insignibus donatus; sub Nerone vero in Sardiniam Insulam relegatus semet interfecisse. Cornel. Tacit.

Defer] Vir delicatus notatur et potens, qui non communibus utitur strigilibus, sed proprias sibi deferri jubet ad balnea.

127 Cessas nugator] Imperiosa utraque vox: unde et sequitur, servi

[blocks in formation]

Sed si intus] Si exteriori quidem et corporis servitute liberatus, pateris tamen et servis interiorem vitiorum servitutem.

In jecore] Jecur sedes appetitus concupiscentis: vel, ut alibi, ponitur hic pro corde, quod est fons et origo omnium affectuum. Ægro: scilicet ob inveteratam in malo consuetudinem, qua fit ut affectus ingravescant, et magis magisque tabe sua animum corrumpant.

130 Nascantur domini] Imperiosæ libidines te quolibet vel invitum raptantes, pigritia, avaritia, luxuria, &c. ut mox patebit exemplo et experientia.

Qui tu impunitior exis] Quomodo tu serviles pœnas non subis ; et cur impune libertatem ostentas in tam acri duroque servitio, quo quidem civile et externum pejus non est. Horat. Sat. II. 7. Tergo plector enim qui tu impunitior?"

131 Atque hic, quem, &c.] Cur minus plecteris, quam ille servus, qui sub herili potestate pœnarum metu adigitur ad facessendum domini civilis imperium, v. g. ad strigiles, ad balnea sine mora deferendas, &c.?

Scutica] Flagellum e loris. Græce, TO σKÚTOS pellem et corium signifi

cat.

Mane piger stertis: Surge, inquit avaritia: eia Surge. Negas: instat: Surge, inquit.

Non queo.' Surge. 'Et quid agam?' Rogitas? saperdas advehe Ponto, Castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica Coa.

135

timor domini impulit ad strigiles deferendas? Matutino tempore dormis, o ignave. Quin expergiscere, ait pecuniæ cupiditas; agedum expergiscere. Quod si renuis, urget, aitque, lectum desere. Non possum, inquis. Instat illa, exsurge. Et quidnam faciam? Quæris? E Ponto huc apporta saperdas, castoreum, vile linum, ebenum, thus, vina fluentia ex Insula Co. Defer ante alios piper novum e camelo NOTE

132 Mane piger stertis] Dialogismus est Damam inter et avaritiam, luxuriam, aliaque vitia: ubi clare indicantur et sigillatim Tyranni intus dominantes, huc illncque distrahentes, et miserum quasi distorquentes discerpentesque; per prosopopœiam elegantem avaritiæ, luxuriæ, &c.

Surge, inquit avaritia] Quin divitiis studes accumulandis? Age, labora. 133 Non queo] Pigritia nempe re

tineor.

134 Et quid agam] Cur otium meum interturbas? inquit Dama piger : quid me facere vis ?

Rogitas] Instat urgetque avaritia, donec desidem e cubili excusserit: docetque rationem quæstus faciendi certissimam.

Saperdas advehe Ponto] Negotiare, navigą, perge in Pontum, peregrinas merces huc advehe, mercaturis faciendis opes compara.

Saperdas] Piscis est, qui in Pontico mari capitur. Synecdoche, pro omni piscium genere. Saperdam a sapore eximio dici quidam volunt : at repugnat Athenæus, III. 30. ubi Ponticum obsonium saperda, vile et ignobile edulium appellatur.

Ponto] Pontus proprie vocatur illud mare quod a Mæotide palude ad Tenedum Insulam continetur: complectitur itaque Bosphorum utrumque, Propontidem, et Pontum Euxinum, qui Herodoto 1. iv. describitur, vocaturque dignus admiratione inter om

nia maria. Sic et proxima regio Pon

tus vocatur.

135 Castoreum] Quidam interpretantur Castoris pellem, e cujus villis galeri conficiuntur exquisiti. Alii testiculos, e quibus pharmaca valde utilia. Herodot. 1. Iv. Plin. viii. 30. et xxxII. 3. Virgil. Geo. 1. 'Virosaque Pontus Castorea.' Juvenal. Sat. XII. ' Imitatus Castora, qui se Eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno Testiculorum; adeo medicatum intelligit inguen.' Aiunt nempe Castorem seu fibrum, animal aquaticum, lutræ speciem, cui piscis cauda, alias Ponticum canem, insequentibus venatoribus, ea corporis parte, propter quam expetitur, horrendo (quod ait Plinius) morsu abscissa, sese redimere. Negant vero doctiores et periti Medicinæ viri, testiculos amputare sibi Castorem; quod sine vitæ damno fieri non possit: sed folliculos geminos ex uno nexu dependentes, quibus insit vis medica ad plures morbos. Quicquid sit, sive hoc sive illud Castoreum passim vo

catur.

Stuppas] Pars lini, cortici proxima, stuppa dicitur. Virgil. 'Stuppea torquentem Balearis verbera fundæ.'

Ebenum] Arbor est spississima nigri coloris, quam Ethiopiæ tribuit Herodotus, India vero Plin. XII. 4. ex Virgilio: ubi et Romæ conspectam ait primum in triumpho magni Pompeii Mithridatico. Virgil. Geo.

Tolle recens primus piper e sitiente camelo.
Verte aliquid: jura. Sed Jupiter audiet. Eheu!
Baro, regustatum digito terebrare salinum

sitibundo. Quidpiam commuta, jusjurandum interpone. At Jupiter auscultabit, Eheu, stupide, si contendis vivere amice cum Jove, vitam ages, satis habens perfo

-138 Varo Ms. Gal. Omnia exemplaria simplicir Varo: cum apud Tullium et alios hoc nomen scribatur varro. Nec panci libri sunt, ubi scribitur Bare, quæ vox barbara in antiquis legibus Francorum et Allemannorum, marem significat: hodie in Campania et aliis Galliæ locis mulieres suos viros nominant barones; sed legant studiosi quæ de his vocibus varro et baro, viri præ

NOTÆ

II. sic habet: Divisa arboribus patriæ sola India nigrum Fert ebenum; solis est thurea virga Sabæis.' Thus] Plin. XII. 14. ait in sola nec universa quidem Arabia reperiri, sed in ea tantum regione, cul nomen Saba. Virgilius loco mox citato astipulatur. Et alibi: 'India mittit ebur, molles sua thura Sabæi.' Apud Athenæum III. 21. Syriæ fructus vocantur myrrha et thus. Et xv. 10. Thus inter secundæ mensæ apparatum recensetur.

Lubrica Coa] Vina mollia, lenia, alvum solventia; ex Insula Co, quæ est in Ægæo mari, e Cycladibus una, Hippocratis clara natalibus. Horat. Sat. II. 4. Si dura morabitur alvus, Mytilus, et viles pellent obstantia conchæ, Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.'

136 Tolle recens primus] Anteverte alios mercatores, et cave ne illi præoccupantes, quæstus occasionem præripiant. Horat. Epist. I. 6. • Cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas.'

Piper] Plin. XII. 7. Passim quæ piper gignunt, juniperis nostris similes,' inquit.

Tolle e sitiente camelo] Id est, exonera camelum variis ejusmodi mercibus onustum, longa fessum et sitibundum via, et venales expone. Sitiente.

[merged small][ocr errors]

Sed Jupiter audiet] Avaritiæ Dama respondet. Scilicet me jubes rem augere mendaciis pasšim ac perjuriis, ut solent mercatores. At Jupiter vindex aderit. Sapientum est axioma: Ita vivendum, tanquam sub Dei oculis.

Eheu] Jungendum cum præcedentibus, inquit Casaubonus, ut Dama imminentem perjuris vindictam vereatur, ad quam se quasi necessitate adigi intelligit. Legunt alii heu, heu, essetque attribuendum sequenti sententiæ, per quam Damæ religio risu excutitur.

138 Baro, regustatum, &c.] Avaritia instat, et paupertatis metum incutit Damæ, ut religionem elevet adimatque. Adeo stolidus es, inquit, ut miser esse malis, quam mentiri et ju

Contentus perages, si vivere cum Jove tendis.

Jam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas:

140

rare digito salinum delibatum. Mox autem expeditus accommodas famulis manti

NOTE

rare, formidine scilicet Jovis!
Baro] Vetus Schol. 'Lingua Gallo-
rum barones vel varones dicuntur
servi militum, qui utique stultissimi
sunt, servi videlicet stultorum.' Est
igitur, baro, idem ac bardus et vecors.
Cicer. lib. IX. Epist. Famil. ultima.
Item 1. 11. de Divinat. sub finem, et
alibi, baronem ponit pro stupido. Le-
gunt alii, vare, id est, distorte, et ab-
errans a recta ratione, sed perperam.
Habetur enim caro in vetustis codi-
cibus.

Regustatum digito terebrare salinum] Scilicet, o baro, modico vietu contentum esse te oportebit : adeoque inops eris, ut micas salis colligas in fundo salini sæpius appositi, et proinde sordidi.

Digito terebrare] Emphatice omnia. Digito premere, ut perforare videaris vel, primoribus digitis delibans salis pauxillum, notas digitorum relinques. Quæ omnia egestatem summam arguunt.

6

6

Salinum] Plin. xxxI. 7. de sale sic habet: Varro pulmentarii vice usos veteres auctor est: esitasse enim salem cum pane et caseo, nt Proverbio apparet.' Nimirum, salem lingere dicuntur, qui tenuiter admodum et parce victitant. Plaut. Curcul. act. IV. scen. ult. Hic hodie apud me nunquam delinges salem;' id est, ne minimum quidem cibi capies. Horat. Od. 11. 16. Vivitur parvo bene, cui paternum Splendet in mensa tenui salinum.' Constat certe pauperrimis olim cibum fuisse salem cum pane; sicut et Eremicolarum Christianorum nonnullis.

[ocr errors]

139 Contentus] Frustra legunt aliDelph. et Var. Clas.

qui, contemtus.

Perages] Per totam vitam pauper et egenus.

Si vivere cum Jove tendis] Si Jovem habere placatum et amicum intendis, integer vitæ, scelerisque purus, ac morum sanctitate.

140 Jam pueris pellem, &c.] Dama tandem Jovis et conscientiæ metum ac stimulos prætergressus avaritiæ se tradit, ejus victus argumentis. Verum iter parantem ad Indos, et navi proximum jam et expeditum aggreditur luxuria, deterret retrahitque ostentans laborum duritiam et longinquæ navigationis molestias et pericula.

Pueris] Legunt quidam, puer is, id est, tu jam avaritiæ servus pergis quo vocat illa. Sed perperam. Nec melius, quod suspicatur nonnemo legendum postea, aptus, pro, aptas. Jam profecto nugis nugas suunt aptantque et somnia somuiis, qui aliis insomnia objiciunt. Hic sane non bene sanus Marcilius videatur, et male Casaubono insidiari alias perspicax et solers, semper autem eruditus.

Pellem] Sarcinas, sacculum, in que itineri necessaria: vel e pellibus hirsutis vestem ad frigus arcendum : de qua Juvenalis ante citatus Sat. XIV. 186. Qui summovet Euros Pellibus inversis.' Et Ovid. Trist. III. Eleg. 10. Pellibus, et sutis arcent mala frigora braccis.'

Succinctus] Collectas et præcinetas, more viatorum, jam vestes habens. Horat. Sat. II. 6. Velati succinctus cursitat hospes.'

Enophorum] Vas vinarium. Vox tota Græca est: Olvos, vinum, pépw, Pers.

K

« PredošláPokračovať »