Obrázky na stránke
PDF

loco comprobavit, neque quenquam fugit, quantos plausus scurræ passim et sanniones tulerint nostra memoria in philosophia critica deridenda, dum defensores ejus doctissimi atque acutissimi non intellecti illi quidem causa cecidisse videantur. Innumerabiles præterea sunt rationes, quibus Horatius usus est, ad rem aliquam haud raro vulgarem movitate aliqua et venustate commendandam, quæ ingeniosissimum, versatissimum rationisque humanæ peritissimum indicant, politissimorumque hominum commercio et consuetudine usum, quarum pauca tantum vestigia in Persio deprehenduntur. Neque sane est, quod miremur, ita se rem habere. Etenim satiricus in hominum frequentia debet versari, ut eorum ingenia, mores, vitæ consuetudinem cognoscat, non in umbra et solitudine, in qua majorem vitæ partem Persius exegisse videtur. Qui quidem in hominum moribus et vitiis describendis summa utitur diligentia coloribusque exquisitissimis: sed in lineamentis, quæ ducta sunt, non levem et quasi fugacem artificis manum, sed timentem et in minutis accuratam agnoscis, ut statim appareat, naturam sibi ipsam eum non proposuisse, sed regulas secutum esse et præcepta, eaque imitando expressisse, quæ jam ab aliis expressa viderit. Quæ causa quoque est, ut loca quædam non polita solum diligenter, sed cultu operoso undique collecto pæne rigida videantur, quædam oratorio fuco adeo obducta, ut, quæ subsint, nemo perspicere possit. Porro res, exempla, similitudines, quæ proponuntur, non domi nata aut sponte oborta, sed schola videntur allata, ideoque sæpe non movent animum lectoris, nec inopinato feriunt, sed frigidum relinquunt adhibitæ artis admiratorem. Quæ vitia omnia, a quibus ne optimi quidem Romanorum poëtæ omnino liberi sunt, ex præpostera rhetorum disciplina, quæ tum maxime vigere coepit, repeti possunt, qua prius discerent juvenes, quemadmodum inventa essent tractanda, quam ipsi rerum cognitione satis instructi, quæ cuique argumento forent accommodata, invenire et excogitare valerent: fierique omnino necesse fuit, ut, dum memoriæ infinita illa præcepta inculcarentur, ipsique in legendis poëtis et oratoribus ad ea semper animum attenderent, seque in illis adhibendis exercerent, ingenium neglectum exaresceret, omnisque generosior et altior spiritus aut extingueretur, aut saltem quasi compedibus vinciretur, quæ omnem liberum cursum retardarent et impedirent. Dramatica ratio, qua saepe felicissime Horatius utitur, quæque prudenter adhibita in satiris non ultima laus est, in Persio, qui eam quoque tentavit, multas creat difficultates. Etenim modo adversarium loquentem inducit, eoque dimisso statim alius in scenam prodit, non ille prior; nisi mavis statuere, parum cogitasse Persium, quas partes tuendas semel ei, quocum sibi rem esse finxerit, tribuerit, et inde modo hoc modo illud defendentem induxisse. Saepe etiam imitatur tantum Noster aliorum sermonem, dictionemque naturæ illorum et indoli accommodat. Difficultas autem inde sæpe oboritur, quod in ipsis dialogis non accurate satis et ipsius et adversarii partes discretæ sunt, ut statim cum ex iis, quæ dicuntur, tum ex ratione dicendi ipsa intelligas, uter sit, qui loquatur, cum repente orationem excipiens ea dicere pergat, quæ adversarius exorsus fuerat, tanquam ejus vices sibi essent tutandae. Pertinet quidem hæc ratio ad ironiam, sed magnam habet cautionem, ne perspicuitati officiatur, cui a poëtis etiam consulendum est, quæque ab iis tantum negligi solet, qui ingenio destituti aliorum inventis utuntur, novitatemque in ornatu solum quærunt. Verum in ironia adhibenda Persius sæpe nequicquam laboravit. Non videtur enim illa elocutionis figura ardentis esse ingenii, nec ab eo facile posse tractari, cujus animus graviori aliqua commotionis genere conturbatur; est potius Hudentis aut risui stultitiam salibus et facetiis propinantis. Quo etiam fit, ut Persius ab ironia, qua uti coeperit, statim deflectat, atque ad pristinam gravitatem et acrimoniam revertatur. Omnino quidem id vitio non verterim, si quis ironiam per totum opus non tueatur, quod ut fiat, a quibusdam pulchritudinis et venustatis doctrinæ magistris velut lege sancitum videmus; neque ad Socratem confugio, ut illius exemplo hoc defendam, qui sæpe scrio dicta ironiæ immiscuerit: sed in ipsa ironiæ natura situm hoc esse existimo, ut ejus vis tum præcipua sit, cum quasi ambigi possit, utrum serio dictum sit, nec ne, id quod tum maxime accidat necesse est, cum iis, quæ ficta mente dicta sint, serio dictis distincta videamus. Verum hac exquisitiori ironiæ genere nunquam utitur Noster, semperque fere rem vel adeo deprimit vel exaggerat, ut vel stupidissimus mentem veram possit divinare. Raro igitur in hoc genere pungit, aut aculeum alte in animum demittit, sed id tantum efficit, ut res studio deformata et distorta risum moveat. Jam de dicendi genere, quo Persius usus est, pauca dicamus. Non est illud hilarum, jocosum, facetum, et urbanitate salibusque temperatum, quo Horatius lectores tamtopere detinet ac delectat, sed triste plerumque, severum mordax, acerbitate et acrimonia plenum. Non ridet stultitiam, sed flagello increpat vitia et turpitudinem. Ingenium nactus forsan matura tristius, modestiusque a parentibus in solitudine pæne educatus, Romam quidem sed ad grammaticos et rhetores delatus est, deinde in disciplinam Cornuti venit. Hic generosus ille animus juvenili ardore Stoicorum præcepta arripiens e præceptoris sermonibus, res humanas, non ut sint, sed ut esse debeant, cognovit; atque, ut solent, qui erectioris et ardentioris ingenii sunt, formam et imaginem illarum mente concepit, ad quam deinde ommia, quæ audisset vidissetve, exigebat. Quæ cum animadvertisset ab illa norma longius aberrare, eaque sæpe derideri, quæ sibi extra omnem dubitationis aleam posita esse viderentur, gravi indignatione accensus est. Hæc deinde cum premenda esset, vixque tuto inter familiarissimos posset effundi, non solum vehementer aucta est, verum etiam in acerbitatem et acrimoniam abiit. Quae acerbitas præcipue se exeruit in sententiarum conformationibus, in tropis figurisque deligendis, in quibus extrema semper, quæ sermonis ratio suppeditet, sequitur, nec semel vel omnem usum et consuetudinem, ut nobis quidem videtur, migrat, ut ea, quæ proponat, indignationis vehementiæ respondeant. Hinc magna ex parte aliud vitium ortum est, quo Persii scribendi genus laborat, ambiguitas et obscuritas, quæ etiam aucta est brevitatis studio, cui ex Stoica forsan disciplina mimium assuevit, et sententiarum argutiis, quibus tunc homines delectabantur. Verum, ne gravius æquo de Persio conqueramur, hoc utique tenendum est, obscura nos dicere, quæ a nobis non perspiciantur, justoque breviora, quæ rem, nunc quidem ignotam, significent tantum, non exprimant, nostram rerum cognitionem, nostrum sermonis Latini usum respicientes. Quis autem non intelligit, quæ nunc obscura vocamus, perspicua æqualibus esse potuisse, quæ nunc dura videntur, ex parte tunc usu fuisse mollita? etiam brevitatis studium, quod nimium esse judicamus, aut nullum aut modicum iis videri potuit, quibus res ipsæ tam notae essent, ut uno verbo abunde ad intellectum indicarentur. Quod si enim tam obscurus æqualibus visus fuisset, quam quibusdam ex recentioribus, qui potuisset censuram Quintiliani effugere, qui perspicuitatem non solum in oratore, verum etiam in poëta requirit? Atque, si volumus verum fateri, loca aeque obscura in quibusvis auctoribus deprehenduntur, difficilioraque passim ænigmata nobis solvenda fuissent, nisi ea veterum grammaticorum diligentia occupasset, atque explicata nobis tradidisset. Verum enim vero prope dixerim, ridiculos eos esse, qui Persium obscuritati studuisse perhibeant, ut delatorum periculum effugeret, aut Neronis iram evitaret. Quasi istis temporibus vel levissima suspicio non vim ipsius delicti habuerit, aut Persius arbitratus sit, Neronem id non esse intellecturum, quod ab omnibus reliquis intelligi optaret. Mihi quidem verisimile videtur, Persium de edendis satiris tum, cum eas scriberet, ne cogitasse quidem, verum in animo habuisse, æquiora tempora expectare, ut Juvenalis, ut ipse Tacitus fecit, sed morte ejus præmatura illud opus imperfectum in amicorum manus venisse, ut ipse vitæ auctor, quisquis ille tandem sit, testatur. Quid hi resecuerint vel immutaverint vel castigaverint, aut quando satiras illas vulgaverint, ipsi vitæ auctori ignotum fuisse videtur. Quod enim dicit, Cornutum unum versum in prima satira mutasse, me eum ad se traheret Nero,'* tam absurdum est, ut mirer fuisse, qui hujusmodi quid serio repeterent, nec intelligerent, ex varia codicum lectione grammaticum nescio quem illud somniasse.'6 In morum turpitudine carpenda dum versatur Persius, res adeo ei indigna atque intoleranda videtur, ut, judicio ex nostro sensu lato, verbis et dictionibus utatur obscoenis, et in tropis figurisque deligendis omnem modum ita excedat, ut interdum, quid sibi velit, plane nesciamus. Atque, si rem accuratius consideramus, apparet, eum non illa abominanda attigisse, quibus homines tunc passim erant contaminati, sed leviora tantum, et jam dudum, præsertim a delicatulis, more recepta, ad immodicum corporis cultum effoemimatamque mollitiem magis, quam ad morum infamiam voluptatumque turpitudinem spectantia. Quid? si ea castigasset, quæ Juvenalis quibusdam locis exagitat, quibus tandem verbis eum usurum fuisse existimemus? Verum illæ dictiones, quas adhibuit, rebus, quæ notantur, accommodatæ sunt; nec dici potest, eum indignatione abreptum virgineum illum pudorem, quem vulgo illi tribuerunt, exuisse, cum illa verba tunc vel a viris honestis usurparentur, nec Cicero erubuerit in Philippicis suis de rebus foedioribus verbis etiam obscoenioribus uti.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »