Obrázky na stránke
PDF

Exieras, ne nunc.”

Hic, hic, quem quærimus, hic est, INon in festuca, lictor quam jactat ineptus.

175

Jus habet ille sui palpo, quem ducit hiantem e

quem inrestigamus, ille est : non vero is quem apparitor vanus agitat in vindicta. An sui dominium possidet adulator ille, quem avidum trahit ambitio candidata ?

[ocr errors][ocr errors]

174 Ne nunc] Alii explicant: si prorsus excusseras meretricis et libidinis jugum, signa dabis certissima tuæ hibertatis, cnm nec rogantem audies. Alii legunt, nunc nunc ; et jungunt cum sequentibns ; sed multo minus placent, videnturque truncare priora. Itaque concludit hic Stoicus syllogismum per aposiopesim, quæ suppleri potest sic : ergo, o M. Dama, tandemne capis discrimen ingens inter libertatem amimi, et libertatem corporis ? præterea, videsne mon eum esse continuo liberum animo, qui semel aut iterum reluctatus est vitiis, et importunam eorum servitutem tentavit excutere ? Spectasti certe Chærestratum illum corpore liberum, sed libidini servientem frustra trepidasse, et Chrysidis haud potuisse declinare aut frangere laqueos, quamvis id conatus sit facere, et jugum amoliri. • Hic, hic, quem quærimus, hic est] Qui oblatam spernit occasionem aut libidinis explendæ, aut faciendi lucri, &c. hic, hic, inquam, vere animo liber est, hic est, quem quærimns, et quem in te, o Dama, non invenimus. 175 Non in festuca, &;c.] Talis vero non est, quem Prætor vindicta facit liberum civili, quod unum potest, libertate. Festuca] Quidam accipiunt pro virga, seu bacillo, adeoque vindicta, quam Lictor Prætori offerebat, inquiunt, e fascibus extractam, ut ea, de more, manumittendi caput pulsa

ret, nt supra explicavimus. Alii vero pro stipula, quam dicunt in corpus ejus qui liberabatur, injici et inspergi solitam a Lictore, teste Plutarcho, de sera Dei vindicta. Plaut. Mil. Glor. Iv. 1. 15. * Quid ? Ean' imgenua, an festuca facta e serva libera est ? Lictor] Apparebant Prætori sex ministri seu Lictores, tum honoris causa, tum ministerii. Quam] Sic legunt alii, et ad festucam referunt, quam a lictore jactari mos esset : alii, quem, et referunt ad eum, qui asserebatur in libertatem, eo modo quo mox diximus. Jactat] Hoc etiam alii explicant aliter ; vel jactat, id est, festncam injicit ; vel jactat Lictor, id est, ostentat populo hominem e servo liberum derepente factum. Ineptus] Vel Lictoris epitheton, contemtum indicans: vel significat non valere ad conferendam animi libertatem, sed tantum ad civilem. 176 Jus habet ille sui, &c.] Aliud exemplum de ambitioso, quod rursum incutit Damæ Stoicus, ad eum plenius convincendum. Am, inquit, talis homo habet sui potestatem, et animi libertatem ? Seneca dicit, araros nom habere divitias, sed a divitiis haberi. Et de Laide jactabat Aristippus, ἐχω, άλλ' οὐκ ἐxouai. Palpo] Sünt qui ablativum dicant a nomin. palpum, id est, illicium, blamdimentum : at cum aliis melius accipies in nominativo, palpo, onis, id est, Quidnam honestius? sed quando

Cretata ambitio? Vigila, et cicer ingere large
Rixanti populo, nostra ut Floralia possint

Vigil esto: atque abundanter cicer elargire plebi jurganti, ut retuli ad solem expo

siti commemorare queant nostra Floræ festa.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

adulator. Palpare, proprie est, manu mulcere, tractare, explorare ; et per metaphoram, significat explorare hominum mentes, prætentare voluntatem, ad gratiam ab iis surripiendam. Hic ponitur pro ambitioso, qui prensat cives, et auram popularem captat, ut eorum suffragia demereatur, et sic ad honores et dignitates perveniat. Ducit] Per Tribus circumducit, ad gratiam populi Romani aucupandam. Alii legunt, tollit, perinde est. Hiantem, anhelantem ad honores, ac velut aperto ore appetentem. 177 Cretata ambitio] Mos erat Magistratum aliquem ambientibus circumire in veste candore splendida. Non enim illi contenti insito lanæ colore, cretam addebant in vestem, ut candesceret, immo splenderet. Unde rat' é%oxìjv dicti Candidati : hinc et a vulgo discreti, cui alba quidem sed non candida toga erat. Hæc erudite Just. Lips. Elect. 1. 13. ubi et citat Isidorum, xiv. 24. * Fit toga addito quodam cretæ genere candidior:' et hæc ipsa Persii verba affert, multaque alia, ut probet quotidianam olim Romanis togam fuisse albam, quamvis certis diebus candidiores et splendidiores prodirent ob vestem seu recentem, seu cretatam. Hinc porro discrimen jubet pomi inter vestem pullam, quæ funebris tantum ; et sordidam, sive sordidatam, id est, contractis sordibus fuscam, qua utebantur supplices. De quibus omnibus ille fuse, ibidem. Vigila, et cicer, &c.] Prosopopoeia

ambitionis homini honorum cupido præcipientis, quo pacto popularis fiat, et dignitates adipiscatur. Vigila, inquit, summo mane discurre, labora, exerce te in hac nrbana militia : sic enim Tullius ad Attic. vocat Candidatorum vitam. Ante lucem ito ad cives, eisque salutem diemque prosperam apprecare, operam tuam et officium sponde, ut eorum tibi pares benevolentiam. Cicer ingere large] Legumina varia sparge abundanter in vulgus, fabam, cicer frictum scilicet, &c. sic AEdiles viam sibi muniebant ad superiores Magistratns per missilia ejusmodi et congiaria, maxime in Floralibus. Alex. ab Alex. vi. 8. Horat. Sat. ii. 3. * In cicere atque faba, bona tu perdasque lnpinis.* Martial. de impensis, in Floralibus: * Et populare sacrum bis millia dena tulisset.' 178 Rixanti populo] Donaria certatim excipientibus et saepe rixas moventibus aliis in alios, præ aviditate colligendi et plus habendi, adeo ut e rixis cædes non raro contingerent. Nostra ut Floralia possint, &c.] Ut istius liberalitatis memoria transeat ad posteros, senibus eam ad filios ac mepotes referentibus. Floralia] Flora, mulier impudica, arte meretricia ingentes acquisitas opes Populo Romano ex testamento legavit, ea conditione, ut natalis suus dies festus haberetnr. Huic itaque, procurantibus Ædilibus, ludi quotannis celebrabantur omni lascivia pleni, convenientes quidem memoriae meretri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

illurit dies Herodis, et aptatæ lampades ad fenestram delibutam, ferentes violas,

[ocr errors][merged small][ocr errors]

cis, ut motat Lactantius i. 20. unde et erubuit Populus ipse Romanus ludos Florales exhiberi integros coram C. Porcio Catone, qui propterea e Theatro discessit, ne præsentia sua spectaculi consuetudinem , impediret, ut refert Valer. Maxim. 11. 10. Postea vero, ut tanto pudori color quæreretur, Floram dixere Deam florum, colebantque quarto Kalendas Maii, seu die 28. Aprilis, quasi ut sata felicius crescerent. Ovid. im fine Iv. et in v. Fastorum. Macrob. Saturmal. 1. 4. S. Augustin. de Civit. Dei, vi. 7. Alex. ab Alex. mox cit. s 179 Aprici] Semes amant aprica loca, id est, sole tepentia, in quibus deficientem cum ætate calorem foventes, maxime circa meridiem, mugis indulgent, unde Proverb. μea mußpivòs λῆpos. Interdum et laudant tempora se pueris acta, ut ait Horatius ad Pisones. Quid pulchrius] Quid gloriosius, quam se posteritati commendare per muuificentiam et honores, inquit ambitio, ad animum hominis sibi mancipandum : vel ironia est Stoici ambitiosorum insaniam deridentis. At cum Herodis venere dies] Jam et superstitio suas partes agit, sibique obnoxium vult habere hominem. Quia vero Romæ superstitiomis damnabantur omnes externi ritus, omnis religio peregrina ; hinc Persius exempla Judæorum accersit e Syria, et /Egyptiorum apud quos Isis coleba

tur; aut certe Romanorum quorundam eas religiones observantium superstitiose. 180 Herodis] Triplex fuit Herodes primus Antipatri filius, Rex Judææ dictus a Romanis, sub quo matus Christus Domimus: qui et paulo post mortuus velut Christus et Messias est observatus a nonnullis, qui inde Herodiani vocati sunt. Alter fuit Herodes prioris filius, cognomine Antipas, sub quo mortuus Christus. Tertius Herodes Agrippa, Aristobuli filius, Jacobi Apostoli interfector, vivente Persio adhuc regnabat. Hujusne, an primi mentio fit hoc loeo, mec doctissimi decernunt. Vetus Interpres sic habet : * Herodes apud Judæos regnavit temporibns Augusti, in partibus Syriæ. Herodiani ergo diem natalem Herodis observant, ut etiam Sabbata: quo die lucernas accensas et violis coromatas in fenestris ponunt.' - Herodis dies] Dies Judæis Herodi Regi subditis festi, seu ob ejus natalem, seu ob susceptum ab eo Principatum. Unctaque fenestra] Scilicet ob exudans oleum e lampadibus in signum lætitiæ accensis, et ad fenestras ex ordine collocatis. • 181 Dispositae pinguem nebulam romucre lucernæ] Fumum densum et crassum emittunt lucernae in fenestris dispositae : portantes violas, floribus etiam ormatæ ; ut mox dictum e vet. Schol. Locum hunc mire illustrat Just. Lips. Elect. 1. c. 3. ubi hæc scribit: * Mos apud Romanos receptus ; in omni privata publicaque lætitia januam lauro ac lucernis ornari. —Ejusmodi lucernæ pensiles erant: et catenulis suspendebantur accensæ ad ædium januas aut fenestras. Vidimus ipsi in Italia æreas ejusmodi lucernas complnres, quas intellexit etiam Poëta Princeps, Pendent lychni laquearibus aureis.' Quod hæ lucernæ ad januam, præter Juvenalem Tertullianus docet ad uxorem lib. xi. * Moratur Dei ancilla in laribus alienis, et inter illos omnibus honoribus Dæmonum, omnibus solenmibus Regum, incipiente anno, incipiente mense, nidore thuris agitabitur: et procedet de janua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum.' Quod vero ad fenestras etiam, probat ex hoc Persii loco, quem affert ibidem : Vide Juvemal. Sat. xII. 92. et ibi annotata.

Portantes violas, rubrumque amplexa catinum
Cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino;
Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles.

exhalant fuliginem crassam ; et innatat cauda thymni rubeam patinam compleara ; et vas fictile candidi coloris redundat vino; tunc secreto agitas labia, et expallescis

[ocr errors]

182 Rubrumque] Miniatum, seu e terra rubra. Sic Martial. Epigramm. xi. 28. * Paropsidem rubram posuit.' Et xiv. 114. * Cumano rubicundam pnlvere testam.'

Ampleaca catinum cauda natat] In

gentem catinum implens thymni cauda in jure conditorio natat, epnlantibus Judæis, et festos dies agentibus.

183 Cauda thymni] Piscis motus, de quo pluribus locis Athenæus : Plin. Ix. 15. sic habet : * Præcipua magnitudine thynni. Invenimns talenta quindecim pependisse. Ejusdem caudæ latitudinem duo cubita et palmum,' &c.

Tumet alba fidelia vino] Plena scilicet fidelia, vas vinarium ex argilla. Vide Sat. iii. 184 Labra mores tacitus] Tu superstitiosus Judæis te immisces, in eorum proseuchis, seu precationibus ; et concipis vota tacito murmure, de quo vide Sat. II. 6. Horat. Epist. 1. 16. * Labra movet metuens audiri.' Recutitaque sabbata palles] Cum Judaeis colis Sabbata, tremens, et stolide religiosus. Certe Judæos mimium hac in re superstitiosos quis non fateatur, cum hostes ingruentes invadentesque Sabbato repellere, ac tueri se, religioni ducerent ; quin et Christum Dominum incusarent et criminarentur, quod ægros sanaret die Sabbati ? Recutita] Hypallage Judæi recutiti dicebantur ob circumcisam præputii cutem : sic et Horatio Apella, id est, sine pelle, scilicet in ea quam dixi corporis parte, cujus circumcisio divino jussu mandata designabat cordis separationem a cupiditatibus, ut ait Lactantius, et alii. Sabbata] Vox est Hebraica requiem significans, et diem hebdomadæ septimam, Deo jubente per Mosem, Judæis feriatam, tum ut meminissent orbis a Deo conditi et sex diebus perfecti ; tum etiam suæ ex Ægypto liberationis. Hic vero Sabbata quamlibet Judæorum celebritatem imdicare videntur, per metonymiam. Palles] Sive ob jejunium, quod ad vesperam Judæi servabant ; seu ob metum superstitiosum ; seu ob squalorem, et cinerem quo illi se conspergebant in Sabbatis saltem aliquibus. 185

Tunc nigri lemures, ovoque pericula rupto:

Hinc grandes Galli, et cum sistro lusca sacerdos,

ad sabbata circumcisa.

[ocr errors]

gentes; et Sacerdos cocles cum crepitaculo injiciunt terrorem Numinum, quæ fa

[ocr errors]

Quæ omnia ridet Juvenalis, Sat. xiv. 96. et seq. et Persius hic. Male enim audiebant Romæ Judæi, quos tumultuantes expulit Roma Imperator Claudius, Nero suppliciis coërcuit, T)omitianus vexavit tributis: ut refert Suetonius. 185 Tunc nigri lemures, &;c.] Neque solum afficit te superstitiosus pallor, sed et subigit terror vamus e lemuribus, et futilibus portentis. Horat. Epist. 11. 2. * Somnia, terrores magicos, miracula, Sagas, Nocturnos lemures, portentaque Thessala rides ?' Lemures] Apuleius de Deo Socratis: “ Animus virtute perfectus Genius vocatur. Animum humanum emeritis vitæ stipendiis corpore suo abjurantem vetere Latina Lingua Lemurem dictitatum reperio,' inquit. * Ex hisce Lemuribus qui posterorum suorum curam sortitus, placato et quieto Numine domum possidet, Lar familiaris dicitur: qui vero ob adversa vitæ merita, nullis bomis sedibus, incerta vagatione, seu quodam exilio punitur, inane terriculamentum bonis hominibus, ceterum noxium malis, id genus plerique Larvas perhibent. Cum vero incertum est, quæ 'cuique eorum sortitio evenerit, utrum Lar sit, an Larva, nomine Mamem Deum nuncupant.' Idem Apuleius in Apologia sic habet : * Duat tibi I)eus obvias species mortuorum, quicquid Umbrarum est usquam, quicquid Lemurum, quicquid Manium, quicquid Larvarum oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, ommia bustorum formidamina, omnia sepulcrorum terriculamenta.' Plin. E

pist. vii. 27. multa refert id genus nocturna phantasmata, tum aliis cum sibi visa. Hic per Lemures significantur Umbræ nocturnæ et Larvæ domos infestantes, quæ ómnia noctium terriculamenta procurabantur seu averruncabantur, fabam noctu im Sacris jactando ; testantur Varro, de Vita Populi Romani lib. 1. ubi ait, * In Sacris fabam jactant noctu, et dicunt se Lemures domo extra januam ejicere:' et Ovid. Fast. v. fuse rem explicat, et morem illum superstitiosum persequitur: * Signaque dat digitis medio cum pollice junctis, Occurrat tacito me levis umbra , sibi. Cumque manus pure fontana perluit unda, Vertitur, et nigras accipit ore fabas. Aversusque jacit:—umbra putatur Colligere,' &c.

Oroque pericula rupto] * Sacerdotes qui explorandis periculis sacra faciebant, observare solebant ovum igni impositum, utrum in capite, an in latere desudaret. Si autem ruptum effluxerat, periculum portendebat ei pro quo factum fuerat, vel rei familiari ejus.* Hæc vetus Scholiastes. At aliud superstitionis genus de ovis ruptis narrat Plinius, xxviii. 2. * Huc pertinet,' inquit, * ovorum ut exsorbuerit quisque calices, cochlearumque, protinus frangi, aut eosdem cochlearibus perforari.' Veteres nimirum hominem lædi putabant per maleficium, si ovorum testæ acu perforarentur: quod ne eveniret, ovorum cochlearumque putamina statim frangebant ac pertundebant, ut maleficium occuparent atque averterent. Turnebus.

« PredošláPokračovať »