Obrázky na stránke
PDF
ePub

Incussere Deos inflantes corpora, si non
Prædictum ter mane caput gustaveris allî.

Dixeris hæc inter varicosos centuriones;

ciunt corpora intumescere, nisi matutino tempore ter comederis caput allii præscriptum. Ista loquere apud Centuriones varicibus notatos, statim Vulfenius procerus

NOTE

186 Hinc grandes Galli] Nova palloris causa timorisque.

Grandes] Sive quia cothurnati, et hinc grandiores videntur; sive quod præcipue venerandi. Vide Fenestell. de Sacerdot. Rom. cap. 12. Alii volunt grandes appellari, eo quod illi utpote castrati grandescant potissimum, ut fere fit. Favet Juvenalis Sat. vi. 512. Matrisque Deum chorus intrat, et ingens Semivir, obscœno facies reverenda minori, Mollia qui rapta secuit genitalia testa.'

Galli] Sacerdotes Cybeles, ita dicti a Gallo Phrygiæ fluvio, cujus potus furorem inducit usque ad exsectionem virilium. Fenestell. loco mox citato, Plin. xI. 49. et Varro apud quem gallare est furere instar Gallorum. Ovid. Fast. IV. 'Inter, ait, viridem Cybelen altasque Celenas Amnis it insana nomine Gallus aqua. Qui bibit inde, furit,' &c.

Cum sistro lusca Sacerdos] Sacerdos Isidis Ægyptiorum Deæ, in ejus Sacris ferens crepitaculum ex ære vel argento sicut Galli cymbalum. De his fuse ad Juvenal. Sat. VI.

Sistro] Σείστρον, a σείω, concutio. Lusca Sacerdos] Insana, vitiosa, sicut alibi pro stulto ponitur. Vel revera uno orbata oculo, seu irato illi Isis percussisset lumina sistro, ut aiunt Juvenalis, Sat. xi. 93. et Ovidius, lib. 1. de Ponto, Eleg. 1. seu quod' Nubiles deformes cum maritos non invenerint, ad ministeria Deorum se conferant:' quod aiunt veteres Gloss. hic.

187 Incussere Deos] Injiciunt meDelph, et Var. Clas.

tum Syriæ Deæ, Cybeles, Isidis, levibus animis occinentes, illam furore concutere, hanc plagis, ulceribus, morbisque afficere et affligere: quæ tamen incommoda et ægritudines a causis naturalibus proficiscuntur, ut erudite disputat Aretæus lib. de acutis morbis, cap. 9. ubi explicat cur Syrios Ægyptiosque tetra hæc ulcera divexent potissimum,

[ocr errors]

Deos inflantes corpora] Tumorem in corpus immittentes, nisi placarentur, nt credebant. Martial. Epigramm. IV. 43. Juro per Syrios tibi tumores, Juro per Berecynthios furores.' Juvenalis Sat. xv. 9. superstitiosos Egyptios irridet, vana quævis et ridicula pro Diis colentes, etiam porrum, cepe, &c.

Si non prædictum, &c.] Nisi observes quæ jubent Sacrificuli illi et Sacrificulæ ad placandos Deos suos.

188 Prædictum] Ante nominans, quam comedens, ex superstitioso ritu, inquiunt nonnulli, quibus tamen alii refragantur.

Ter mane] Superstitio elucet in singulis, et quod certo tempore, et quod certis vicibus.

Caput gustaveris alli] Quod amuletum contra incantamenta et ad multarum noxarum depulsionem valere vana credidit antiquitas, videlicet caput allii aut cepæ a jejuno comestum. Turneb. xvII. 12. Plinius xx. 6. de allii virtutibus multa refert, aitque 'utilem quandam inflationem facere, insaniæ mederi,' &c.

189 Dixeris hæc inter, &c.] Hæc de vera libertate disputa coram stupidis Pers. L

Continuo crassum ridet Vulfenius ingens,

Et centum Græcos curto centusse licetur.

rustice cachinnatur, et centenos Græcos æstimat centum assibus decuriatis.

190

191 Vulpenius Edit. Steph. Vulfennius Ms. R. Variant scripti Pulfennius et Vulpennius. Casaubon. Pulfenius C.

NOTÆ

et imperitis militibus, si vis cum ludibrio et sanna excipi. Quasi vero ferant illi se dici non usquam esse liberos, sed plane servos. Prov. Græc. ·OTPATIWTIKỲ ȧλOyía: Militum more rationem haud capit.

Varicosos centuriones] Qui habent in cruribus varices e labore militari, Iquique ut corpore sic animo intumescunt. Varices porro sunt venæ multo et impuro sanguine inflatæ in cruribus; quod cursoribus, bajulis, et diu stantibus accidere, ait Avicen

na.

Varicosi dicuntur fuisse M. Tullius Cicero, C. Marius, aliique. De Mario ipse Tullius Tuscul. Quæst. II. n. 53. sic habet: C. Marius rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, vetuit se alligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus. Cur ergo postea alii? valuit auctoritas. Crus vero alterum non præbuit. Ita et tulit dolorem ut vir, et ut homo majorem ferre, sine causa necessaria, noluit.' Plinius XI. 45. ait C. Marium, qui septies Consul fuit, stantem sibi passum varices extrahi, inter homines unum; scilicet eo sæculo: nam in aliis id factum postea, testis Cicero loco mox citato. Denique Plutarchus in Vita Marii initio refert eum crura plena varicibus habuisse, et cum deformitatem ægre ferret, accersito Medico, haud ligatum, alterum crus præbuisse, atque inter incidendum, constanti animo perstitisse: at vero crus alterum poscenti Medico negasse, subjecisseque; tantum dolorem iterum per

[ocr errors]

ferre, indignum se arbitrari.

Centuriones] Ductores peditum. De his, vide Vegetium de re Militari, I. II. Dionys. Halicarn. 1. Iv. ' Centuriones,' inquit,' electi erant ex omnibus bello strenui, qui suos quique manipulos jussis obtemperantes exhibebant.' Ex his intelligere est alium Centurionem manipularem fuisse, qui viginti militum, et turbæ Scutatorum ductor erat, alium vero Centurionem Primipilum, qui tribus vexillis præerat; porro vexillum homines centum octoginta tres complectebatur. Vide Alex. ab Alex.

1. 5.

190 Crassum ridet] Ingentes repente cachinnos tollit, et in risum effusum solvitur. Vulfenius ingens, Miles aut Centurio procerus et robustus. Vulfenius: fictum a Poëta nomen creditur, pro quo legitur et Vulpennius, et Pulfennius.

191 Et centum Græcos, &c.] Philosophos centum ea sentientes et affirmantes magno conatu totidem assibus nolit emere, nedum fidem habeat eorum dictis etsi verissimis.

Græcos] Sic Sat. 1. posuit, crepidas Graiorum; nempe e Græcia emerserunt omnes fere Philosophi, Philosophiæ et Sapientiæ rudimenta, immo documenta et lumina.

Curto centusse licetur] Centusse mutilato, non integro, adeoque vix uno asse unum Sapientem æstimat.

Licetur] Liceri, est in auctione publica pretium deferre.

SATIRA VI.

AD CESIUM BASSUM.

ARGUMENTUM.

SATIRA hæc ad Cæsium Bassum scripta de legitimo divitiarum usu agit. In principio amicum Noster certiorem facit, se in præsentia Lunæ, Liguriæ oppido, summo otio frui procul a curis et omni invidia. 17. Alios aliter sentire, sæpeque eorum, qui eodem temporis puncto nati sint, studia esse diversissima. 19. Se, quamvis alii diversum vitæ genus sequantur, suo more vivere, parcumque et sobrium sine sordibus esse velle. 24. Annuos reditus licere consumi. 26. Si quid inopinati accidisset, non dubitandum, de patrimonio ipso aliquid detrahere. 32. In colligendis opibus hæredis, ne funus minus splendidum curet, rationem habere, stultum esse. 41. Si vel legitimus hæreditatem, sumtibus factis imminutam, se aditurum esse negasset, hæredem sibi omnino non defuturum. 56. Nihil interesse, quonam loco ille natus sit, omnes enim homines cognatione quadam inter se jungi. 60. Rem familiarem viventis esse, nihilque habere hæredem, quod jure suo postulare possit; quodcumque esset relictum, æqui bonique ipsi consulendum, lucrique insperati loco habendum esse. 71. Stulti esse, vitæ commoditatibus ipsum carere propter avaritiæ sordes, ut hæredes posteri vitam dissolutam et omni voluptatum genere plenam agant. 74. Sic enim semper existimandum, hujusmodi hominum cupiditati opés maximas, omni modo congestas, nunquam esse satis facturas, ut ne vel sic quidem sit, quod speres, fore, ut gratiam illorum hac ratione merearis.

ADMOVIT jam bruma foco te, Basse, Sabino?

O Basse, jamne hyems te compulit ad caminum Sabinum? Numquid cithara, et

NOTE

1 Admovit jam bruma, &c.] Avaros exagitat Persius hac Satira, quam ad amicum in Sabinis hyemantem, et lucubrandi causa secedentem scribit,

ipse apud oram Ligusticam eodem consilio receptus et Roma digressus. Hinc statim intellige alia fuisse æstate domicilia, alia hyeme: et ad

Jamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordæ?
Mire opifex numeris veterum primordia rerum,

fides jam tibi vigent plectro severo? o admirande artifex, metris intendere prin

2 Hæc vetus est lectio, non Tetrico; quæ tamen eodem redit: nam Tetricus Mons Sabinorum, cujus gentis mores severiores etiam tum fuerunt, quando reliquæ Italiæ solutior jam disciplina. Casaubon.-3 primordia vo

NOTE

villas non tantum valetudinis gratia, et verno tempore, secedere solitos; sed et qualibet tempestate, ut studio vel scriptioni indulgerent. Constat ex Tullio Epist. ad Attic. Sueton. in Augusto, cap. 72. Horat. Epist. 1. 7. et 15. et aliis.

Bruma] Quasi Bpaxeîa huépa, inquit Festus. Dies anni brevissimi circa solstitium hyemale. Ovid. Fast. 1. 'Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis.'

Basse] Ambigunt eruditi quis iste Bassus. Plures certe fuerunt hujus nominis viri, sed cognomina et artes seu instituta dissentiunt. De Aufidio Basso belli Germanici Scriptore, et de Saleio Basso Epico Poëta, quos laudat Quintilianus x. 1. non est hic mentio. Agellius 1. cap. ult. item 1. v. c. 7. et alibi meminit C. Bassi, qui de vocabulorum origine scite et lepide scripsit, at soluta oratione : atque adeo non est hic Persianus Bassus, etiamsi veterum primordia vocum legas et cum vulgo intelligas. Superest igitur ut veterem Scholiastem sequamur: sic habet: 'Hanc Satiram scribit Persius ad Cæsium Bassum Poëtam Lyricum, quem fama est in prædiis suis positum, ardente Vesuvio monte Campaniæ, et late ignibus abundanti, cum villa sua ustum esse. Hic ergo, dum viveret, Roma ad Sabinos necessario transibat, ubi brumali tempore, in calido loco carmina scribebat.' Favet Quintil. loco cit. qui Cæsium Bassum

[ocr errors]

paulo ante vixisse, et 'post Horatium Lyrici Carminis laudem tulisse,' ait.

Sabino] Sabina terra agro Romano contigua veterem appellationem etiamnum retinet.

2 Jamne lyra] Jamne Lyricis Carminibus more tuo egregiam navas operam ?

Lyra] Lyræ inventor Mercurius traditur. Vide Macrob. Saturnal. 1. 19. Alex. ab Alex. 11. 25.

Tetrico vivunt tibi pectine chordæ] An chordæ citharæ jam a te pulsantur pectine, et graves soni redduntur? Tetrico in gravibus ac seriis argumentis, et Stoico dignis, ut aiunt aliqui. Fuit apud Sabinos mons nomine Tetricus, sed nihil ad rem.

Vivunt] Dum muta jacet lyra, veluti mortua est: at cum pulsatur moveturque, tum loqui et vivere videtur.

3 Mire opifex numeris, &c.] Tu qui peritus es fidibus aptare, et Carmine Lyrico describere primordia et origines seu rerum, seu vocabulorum, &c.

Veterum primordia vocum] Legit Casaubonus, primordia rerum, ut intelligatur historia primi temporis ; nec enim legitur usquam, inquit, scripsisse Casius Bassus de Originibus vocum. Explicant alii de vocibus antiquatis et obsoletis, quas Bassus versibus suis insereret non sine arte et decore. Alii veterum primordia rocum dicunt esse ipsam Poësim,

Atque marem strepitum fidis intendisse Latinæ ;
Mox juvenes agitare jocos, et pollice honesto.
Egregius lusisse senes! Mihi nunc Ligus ora

5

cipia antiquorum vocabulorum, et masculum sonitum Latina chorda; deinde agere ludos juvenum, et canere senes illustres digito decoro. Mihi vero jam tepescit ex

.....

rum Ms. R.-5 aptare Ms. Gal.-6 Egregios Edd. vulg.

NOTÆ

quippe quæ ante prosam a Scriptoribus usurpata fuerit. Ex Plin. VII. 56. et Horat. ad Pisones, qui ait, 'Fuit hæc sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis.-Dictæ per carmina sortes; Et vitæ monstrata via est,' &c. Verum utraque hæc interpretatio longe petita yidetur.

Malim igitur cum Casaubono, et aliis quibusdam, leoyovíav et μvoiToplav intelligere, per veterum rerum primordia.

4 Atque marem strepitum, &c.] Solers scribere forte et generosum Carmen Lyricum, de quo Horatius ad Pisones: Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem vicforem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre.' Et Od. 13. 1. II. ait Alcæum plenius aureo cecinisse plectro dura navis, dura fugæ mala, dura belli.

Marem] Sic Horatius ad Pisones: 'Post hunc insignis Homerus Tyrtæusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit.'

5 Mox juvenes agitare jocos] Juveniles curas, amores, ludos, convivia describere. Horatius loco citato paulo ante.

Pollice honesto] Tangens citharam pollice honesto, id est, insignes virtute viros, heroum facta celebrans, nobili Carmine et glorioso conatu, lusisse ac cecinisse. Virgil. Ecl. 1. ‘Ludere quæ vellem calamo permisit agresti.'

6 Mihi nunc Ligus ora intepet] Dum tu in Sabinis secessu gaudes et liberali otio; ego pariter urbe cessi, et quietus ago ́ïñ Lunensi villa, ubi fruor aëre temperato, et tepore maritimæ regionis. Porro addunt veteres Glossæ, secessisse illuc Persium in Liguriæ fines, videlicet propter Ful viam Sisenniam matrem suam, quæ, post mortem prioris viri, ibi nupta erat.'

[ocr errors]

Ligus ora] Liguria Italiæ pars in longum protensa versus Meridiem, a Narbonensi Gallia ad Thusciam, secundum maris littus. Hodie, Ora Genuensis, a Genua civitate principe nuncupata.

7 Intepet] Sive ob situm inter montes, sive ob agitationem vicini maris, quæ quidem major hyberno tempore. Cic. 1. 11. de Natura Deorum, n. 26.

Fidis intendisse Latina] Apud Græcos Lyrici Poëtæ novem memorantar, Stesichorus, Bacchilides, Ibicus, Anacreon, Pindarus, Simonides, Alcman, Alcæus, Sappho, quibus addunt aliqui Corynnam, ut decas implea-Maria agitata ventis ita tepescunt, tur; at apud Latinos duo tantum claruere, Horatius et Cæsius Bassus, ut ait Quintil. x. 1. jam cit.

Intendisse] Intensio nervorum in cithara varios varia sonos et modos facit,

ut intelligi facile possit in tantis illis humoribus inclusum esse calorem: nec enim ille externus et adventitius habendus est tepor, sed ex intimis maris partibus agitatione excitatus; quod nostris quoque corporibus con

« PredošláPokračovať »