Obrázky na stránke
PDF
ePub

Intepet, hybernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli, et multa littus se valle receptat.
Lunai portum est opera cognoscere, cives.
Cor jubet hoc Ennî, postquam destertuit esse

10

tremitas Liguria, et meum mare est in hybernis, ubi rupes protendunt amplum latus, et ora sese colligit multiplici convalle. O cives, juvat nosse portum Luna. Ennii cor id præcipit, posteaquam desiit somniare se esse Mæonidem Quintum ex pavone

–9 Sic Edd. plurimæ: at quædam habent Lunai pretium. cognoscite C.—

NOTE

tingit, cum motu atque agitatione recalescunt.'

Hybernat mare] Ut fieri solet hyeme, concitatur. Horat. Sat. II. 2. 'Defendens pisces hyemat mare.' Veteres Glossæ, id est, sævit, vel a navigiis vacat. Sicut enim naves hybernare dicimus; sic et mare, cum non navigatur.' Apud Vegetium 1. IV. dicuntur claudi maria ab Idibus Novembris ad Idus Martias, aut circiter.

Meum mare] Id est, patrium, seu Etruscum mare, quippe cum oriundus esset Persius Volaterris oppido Hetruriæ.

Qua latus ingens dant scopuli] Loci descriptio. Scilicet prominent in mare scopuli seu rupes multiplices, et montes excelsi Lunæ portum circumcludentes. Strabo, 1. v. Sic Virg. Æn. IX. 'Qua se subducere colles Incipiunt,' &c.

8 Multa littus se valle receptat] Ubi sinum fecit natura, et deflexum littus in formam Lunæ curvatur; nomenque inde datum. Porro Lunæ portus, ut ait Strabo, loco citato, amplus valde et capax, multos intra se portus amplectitur magnæ profunditatis universos, adeo ut omnium qui maris teneant imperium, facile fieret receptaculum.

9 Lunai portum] Lunai per diæresim, pro Luna. Sic Virgil. aquai,

aulai, pictai, et alii diphthongum solventes. Luna urbs Hetruriæ antiquissima, in Liguriæ confinio, ad ostia Macræ fluvii: cui in Episcopali dignitate modo successit Sarzana, quæ nova Luna dici potest. Lunæ vero portus certe maximus, seu verius sinus Liguriæ, inter portum Veneris et portum Erycis, ambitu viginti millia passuum patens: hodie, Golfo della Spezzia, sic denominatus ab oppido Spetia, quod situm est in intimo recessu. Ferrar. Celsis undique montibus circumcingitur, qui prospectum longe pelagi præbeant: nam et Sardiniæ et magna utriusque littoris pars cernitur. Strabo. Primum oppidum Hetruriæ, Luna, portu nobile. Plin. III. 5. et XIV. 6. ait Lunensia vina palmam ferre inter Hetrusca. Celebratur etiam Lunense marmor, 1. XXXVI.

Est opera, &c.] Supple, pretium : id est, utile et jucundum est tam amænum portus Lunæ situm cognoscere, ejusque descriptionem petere ex Ennio, quam in Annal. sic incipit: Est operæ pretium, o cives, cognoscere portum Lunæ.'

10 Cor jubet hoc Enni] Id est, hoc nobis imperat Ennius vir cordatus et sapiens. Nam cor vitæ fons et radix ponitur etiam pro mente et sapientia. Porro versum hunc ad suum carmen de Ennii carminibus translatum

Mæonides Quintus pavone ex Pythagoreo.

Hic ego securus vulgi, et quid præparet Auster

Pythagora. Ego Persius isthic dego non anxius sermonum plebis; et parum

Persio notant veteres Glossæ.

NOTE

In

Enni] Ennius, Epicus Poëta inter Latinos post Liv. Andronicum vetustissimus, Annales Populi Romani scripsit, et alia quædam, quorum fragmenta duntaxat supersunt. Ennio elucebat ingenium acre, eruditio multiplex, cultus, modestia, comitas, probitas, fides, &c. Et cum triplicem linguam calleret, Græcam, Oscam, Latinam, dicere solitus erat tria se corda habere. Crinitus, Gellius, XVII. 17. Cic. Tuse. Quæst. I. num. 34. Epitaphium Ennii ab ipso scriptum refert: 'Aspicite, o cives, senis Ennii imagini' formam. Hic

vestrum panxit maxima facta patrum. Nemo me lacrymis decoret, nec funera fletu Faxit, Cur? Volito vivu' per ora virum.' Horat. Epist. II. 1. Ennius et sapiens, et fortis, et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea.'

Postquam destertuit, &c.] Tum hoc jubet, cum sapit maxime, et cum vere est Quintus Ennius, nec jam somniat esse se Homerum, seu habere se animam Homeri. Vel ut ait Marcilius, Persii mens est: postquam Annalium initio Ennius narravit somnium suum de apparente sibi Homero, et affirmante suam olim animam jam Ennii esse, &c. tum portus Lunæ descriptionem aggressus jubet attendere, hoc versiculo, est operæ pretium, &c. ut supra. Huc pertinet quod in Prologo scripsit Persius, vs. 2.

11 Maonides] Ita dictus Homerus vel a Mæonia patria, vel quod esset Mæonis filius.

Quintus] Ennii prænomen est, quicquid nugati sint aliqui de quinta ab

Homero metempsychosi. Turn, xxx. 7. Casaub. alii.

Pavone ex Pythagoreo] Id est, Postquam Ennius fingere desiit immigrasse in se animam Homeri, a quo illa in pavonem, ac deinde in Pythagoram; postea vero in Ennium transiisset. Diog. Laërt. 1. VIII. ait, Pythagoram dicere solitum animam suam primum fuisse Ethalidis, qui Mercurii filius habitus est, ab Euthalide in Euphorbum, ab hoc in Hermothimum, post in Pyrrhum Delium piscatorem, denique in Pythagoram transmigrasse. Ovid. Met. xv. 3. Pythagoram ita loquentem inducit.

[ocr errors]

Ipse ego (nam memini) Trojani tempore belli Panthoides Euphorbus eram,' &c. Persius hic deridet aniles illas opiniones de metempsychosi Pythagorica. Quod et fecit Tertull. Lib. de Anima, cap. 24. et seq. cap. vero 33. sic habet: 'pavum se meminit Homerus Ennio somniante: sed Poëtis nec vigilantibus credam,' &c. Et cap. 34. In pavone tunderetur Homerus, sicut in Pythagora Euphorbus.' Idem Tertullianus, Lib. de Resurrect. carnis, cap. 1. num. 7. ut in Pythagoram Euphorbus, Homerus in pavum recenseantur.' Pariter S. Hieron. Apoll. III. adversus Ruffinum, paulo ante finem. Et Lactantius Firmianus, III. 18. et VII. 23. ubi sic ait: Pythagoras transire animas in nova corpora disputavit, sed inepte: -et seipsum ex Euphorbo fuisse reparatum.'

[ocr errors]

12 Hic ego] In portu Lunæ versor, ut jam dictum. Securus vulgi, parum curans rumores populares; procul a vulgari strepitu, et ambitione.

Et quid præparet Auster] Quid mor

Infelix pecori, securus et, angulus ille

Vicini nostro quia pinguior; etsi adeo omnes

Ditescant orti pejoribus; usque recusem

15

Curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto,
Et signum in vapida naso tetigisse lagena.

solicitus quid Notus gregibus noxius apportet mali: et quod iste angulus vicini mei sit fertilior nostro: ac si tandem quilibet deteriorum filii divites fiant: semper renuam propterea frangi senectute incurvatus, vel capere cœnam absque cibo pingui, et naribus contingere signaculum in lagena corrupta. Alter istis dissentiat. Ŏ Ho

NOTE

borum ac mali gregibus et segetibus creet et gignat ventus Meridianus, eo quod naturæ calidæ est et humidæ, ut ait Plinius. Hinc et Virgil. Geo. I. 'Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.'

13 Angulus ille vicini nostro quia pinguior] Non invidens vicino meo quod agrum habeat nostro pinguiorem. Hor. Sat. 11. 6. 'O si angulus ille Proximus accedat, qui nunc denormat agellum.'

15 Ditescant orti pejoribus] Neque pariter accuso Deos, eo quod locupletari videam homines infimæ sortis, improbos, ipsosque servos ac libertos, quos ad summas opes evehit Nero. Parum et id me solicitat. Hor. Epist. 1. 6. Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mucius, indig num, quod sit pejoribus ortus.'

Usque recusem, &c.] Propter hæc omnia quæ dixi, quæque solent invidos et avaros torquere, nolim ego sordidam agere vitam, et ditari.

16 Curvus] Humi respiciens præ tristitia et dolore.

Minui senio] Senectutis incommoda accelerare per susceptos lucri causa labores; vel præ invidia, meipsum discrucians, et animum curis exercens. Ovid. 1. de Ponto, Eleg. 5. Jam vigor, et quasso languent in corpore vires.-Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, Anxietas animi, continuusque labor.'

Sine uncto] Sine lautitiis, quasi vero, avarorum more, oleribus vesci velim et defraudare genium, ut divitias hæredibus accumulem. Horat. ad Pisones, Si vero est unctum recte qui ponere possit.'

[ocr errors]

17 Et signum in vapida naso tetigisse lagena] Vinum vapescens bibere: et admotis ad lagenam oculis, ipsoque proinde naso, observare diligenter numquid servus forte resignarit appositum ex more signaculum, atque inde furtim hauserit. Unde Horat. Epist. 1. 2. Posset qui ignoscere servis, Et signo læso non insanire lagenæ.' Non solum vasa vinaria signabant Romani, sed et penu, ac vilia quævis obsonia, ad arcendas rapaces manus servorum. Plin. Plaut. in Persa, sc. 6. Nam id demum lepidum est triparcos homines vetulos, avidos, aridos Bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.' Et Tullius Epist. xvI. 26. ad Tironem sic habet: 'Sicut olim matrem meam facere memini, quæ lagenas etiam inanes obsignabat, ne dicerentur inanes aliquæ fuisse, quæ furtim essent exsiccatæ.'

Naso tetigisse] Forte solebant avari olfactu explorare, num corrumpi jam inciperet vinum, quod diu servabant, et parce admodum bibebant. Utrovis modo accipias, sordes et avaritian notat Persius.

Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo
Producis genio. Solis natalibus est qui
Tingat olus siccum muria vafer in calice emta,
Ipse sacrum irrorans patinæ piper.
Grandia magnanimus peragit puer.

Hic bona dente Utar ego, utar;

20

roscope, profers gemellos ingenio dissimili. Unus est qui die nativitatis tantum herbas aridas salsugine coëmta callidus in vasculo intingat, ipse inspergens catino piper sacratum. Ille vero juvenis magno animo ingentes facultates dentibus consumit. Ego meis utar, utar, inquam: neque propterea prodigus ero apponere

-18 vario Ms. Gal.-22 peragat Ms. Gal.-23 scombros Ms. Gal, hæc scrombos

NOTE

18 Discrepet his alius] Etiamsi longe alia erit aliis mens et vivendi ratio, non mirabor: siquidem et gemini fratres sæpe discrepant moribus.

Horoscope] Astrum natale, seu nativitati præsidens, e cujus spectatione Astrologi judiciarii divinant quid homini sit eventurum in vita.

Varo producis genio] Varo, id est, vario ac dissimili. Vide Sat. IV. vs. 12. ad hæc verba: Fullit pede regula varo. Quicquid vero Astronomi garriant, etiam sub eadem stella natis dissimilia contingere nonnunquam, certum est. Sic narrat Lampridius Commodum et Antoninum Marci Imperatoris filios geminos nihil simile in vita habuisse, quibus tamen paria omnia promiserant Mathematici. Horat. Sat. 11. 1. 'Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis.' Vide A. Gellium, xiv. 1. ubi Genethliaci egregie impugnantur.

19 Solis natalibus est qui, &c.] Horum geminorum fratrum alter parcus et tenax erit, et in sua parsimonia solers et vafer: et vix aliquid sibi indulgebit in festis duntaxat, v. g. natalibus, quibus genio litari mos erat, et epulis operam dare.

Natalibus] Vel urbis, vel Imperatorum, de quibus Ovid. in Fastis.

20 Tingat olus siccum muria] Leviter imbuat olera et herbas aliquo

condimento.

Muria emta] Salsamento quod tune emit, nec, ut alii, habet in penu: quia delicias illas et cupedias raro adhibet. Fiebat muria e thynnorum tabe, et pauperum erat et avarorum duntaxat. At garum e scombro delicatorum erat ac divitum. Vide Plin.

XXXI. 8. Hinc Mart. Epig. XIII. 103. de Muria: Antipolitani fateor sum filia thynni: Essem si scombri, non tibi missa forem.'

[ocr errors]

Vafer in calice] Etiam callidus ad genium tunc defraudandum, quippe non nisi in vasculo muriam coëmit et comparat, unde et intincta olera sicca remanent saltem parte sui maxima.

21 Ipse sacrum irrorans, &c.] Cibisaspergens modicum piper, cui parcit etiam velut rei sacræ. Ipse vero aspergit, ne servus aut coquus plusculum impendat. Hor. Sat. I. 1. Congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris Cogeris.' Et Sat. 11. 3. ‘Qui num-' mos, aurumque recondit, nescius uti Compositis, metuensque velut contingere sacrum.’

Hic bona dente, &c.] Alter autem geminorum prodigus opes abligurit et dilapidat in conviviis et luxu, &e.

22 Magnanimus] Valde se generasum velut ostentans, dum profundit

Nec rhombos ideo libertis ponere lautus,

Nec tenuem solers turdarum nosse salivam.

Messe tenus propria vive; et granaria, fas est,

25

Emole. Quid metuas? Occa, et seges altera in herba est.

Vescere rhombos libertis, neque peritus dignoscere subtilem turdorum saporem. usque ad tuum messem, et mole horrea, licet. Quid timeas? Glebas comminue.

C.-24 tenues salivas Ms. Gal. et C. turdorum Edit. Steph. tenues sol. turd. (sic) Ms. R.-26 metuis? occ. en C.

nos.

vapores salivas

NOTE

patrimonium in malos etiam usus. Peragit] Id est, conficit, atterit, disperdit.

Utar ego, utar] Ego Persius nec effundere velim male bona mea, nec sordide iis parcere: sed utar iis quæ usui tantum esse consecrata, Græci proprio nomine xphuara appellando, bene admodum ostendunt. Sanctus August. magnum in eo malum docet, si utare fruendis, aut fruaris utendis. Horat. Epist. II. 2. Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo Tollam.'

23 Nec rhombos ideo] Nolim esse adeo in mensa splendidus, ut libertini generis hominibus, servis in libertatem assertis, aliisve infimæ sortis, opipara struam convivia.

Rhombos] Sunt pisces exquisiti saporis et magni apud Romanos pretii: dicti a rotunda quasi figura; habent enim dextrum latus resupinatum, ut ait Plin. IX. 20. Vide Juvenal. Sat. IV. vs. 39. et Sat. XI. vs. 121. ibique annotata. Horat. Sat. 1. 2. 'Num esuriens fastidis omnia, præter Pavonem rhombumque?' Et Sat. II. 2.

6

Quid? tum rhombos minus æquor alebat? Tutus erat rhombus.'

24 Nec tenuem solers turdarum nosse salivam] Nolim quoque palati esse supra modum delicati, ut discernam turdorum saporem, dignoscens mares

6

a fœminis, sylvestres ab iis qui sunt in aviario educati, cellarios a terrariis, pastos junipero ab aliis: quod norunt quidam gulæ dediti, tantæ subtilitatis palatum habentes, ut dignoscant turdos.' Vetus Scholiastes: qui et addit: 'turdarum dixit abu, sive, pro, turdorum.' Ut Horatius ponit: Pene macros, arsit, dum turdos versat in igni.' Turdi inter volatilia celebrantur. Plin. x. 24. Athenæus II. 24. ex Aristotele tria recenset turdorum genera. Horat. Epist. 1. 15. Obeso nil melins turdo.' Martial. Epig. XIII. 92. Inter aves turdus, si quis me judice certet Inter quadrupedes gloria prima lepus.'

Salivam] Quia sapor salivam ciet, hinc pro sapore saliva ponitur. Docent Varro 1. VIII. de Ling. Lat. Plin. 1. XXII. Propert. Eleg. IV. 9.

25 Messe tenus propria vive] Quantum ex agris uno anno colligis, tantumdem impende tibi et aliis: nihilque reserva in sequentem annum.

[ocr errors]

Granaria emole] Grana prioris anni mole: utere, quantum satis erit tibi ac familiæ tuæ; reliquum vero largire indigentibus. Fas est: æquum est et decet sic te agere divinæ providentiæ confidentem.

26 Quid metuas] An dubitabis horna messe uti, et insumere conges

« PredošláPokračovať »