Obrázky na stránke
PDF

Intepet, hybernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli, et multa littus se valle receptat.
Lunai portum est operæ cognoscere, cives.

Cor jubet hoc Enni, postquam destertuit esse

10

tremitas Liguriae, et meum mare est in hybernis, ubi rupes protendunt gmplum latus,

et ora sese colligit multiplici convalle.

O cives, jurat nosse portum Lunæ.

Emmii

cor id præcipit, posteaquam desiit somniare se esse Maeonidem Quintum eae parome

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tingit, cnnm motu atque agitatione recalescunt.' Hybernat mare] Ut fieri solet hyeme, concitatur. Horat. Sat. ii. 2. * Defendens pisces hyemat mare.' Veteres Glossæ, id est, * sævit, vel a navigiis vacat. Sicut enim maves hybernare dicimus ; sic et mare, cum non navigatur.' Apud Vegetium l. Iv. dicuntur claudi maria ab Idibus Novembris ad Idus Martias, aut circiter. Meum mare] Id est, patrium, seu Etruscum mare, quippe cum oriundus esset Persius Volaterris oppido Hetruriæ. Qua latus ingens dant scopuli] Loci descriptio. Scilicet prominent in mare scopuli seu rupes multiplices, et montes excelsi Lumæ portum circumcludentes. Strabo, l. v. Sic Virg. JEn. ix. * Qua se subducere colles Incipiunt,' &c. 8 Multa littus se valle receptat] Ubi sinum fecit natura, et deflexum littus in formam Lunæ curvatur; nomenque inde datum. Porro Lunæ portus, ut ait Strabo, loco citato, amplus valde et capax, multos intra se portus amplectitur magnæ profunditatis universos, adeo ut omnium qui maris teneant imperium, facile fieret receptaculum. 9 Lunai portum] Lunai per diæresim, pro Lunæ, Sic Virgil. aquai,

aulai, pictai, et alii diphthongum solventes. Luna urbs Hetruriæ antiquissima, in Liguriæ confinio, ad ostia Macræ fluvii: cui in Episcopali dignitate modo successit Sarzana, quæ nova Luna dici potest. Lunæ vero portus certe maximus, seu verius simus Liguriæ, inter portum Vemeris et portum Erycis, ambitu viginti millia passuum patens: hodie, Golfo della Spezzia, sic denominatus ab oppido Spetia, quod situm est in intimo recessu. Ferrar. Celsis undique montibus circumcingitur, qui prospectum longe pelagi præbeant: nam et Sardiniæ et magna utriusque littoris pars cernitur. Strabo. Primum oppidum Hetruriæ, Luna, portu nobile. Plin. iii. 5. et xiv. 6. ait Lumensia vima palmam ferre inter Hetrusca. Celebratur etiam Lumense marmor, l. xxxvi. Est operæ, &;c.] Supple, pretium: id est, utile et jucundum est tam amoenum portus Lumæ situm cogmoscere, ejusque descriptionem petere ex Ennio, quam in Annal. sic incipit: * Est operæ pretium, o cives, cognoscere portum Lunæ.' 10 Corjubet hoc Ennâ] Id est, hoc nobis imperat Emmius vir cordatus et sapiens. Nam cor vitæ fons et radix ponitur etiam pro mente et sapientia. Porro versum hunc ad suum caruuem de Ennii carminibus translatum a Persio notant veteres Glossæ. Ennâ] Ennius, Epicus Poëta inter Latinos post Liv. Amdronicum vetustissimus, Ammales Populi Romani scripsit, et alia quædam, quorum fragmenta dumtaxat supersunt. In Ennio elucebat ingenium acre, eruditio multiplex, cultus, modestia, comitas, probitas, fides, &c. Et cum triplicem linguam calleret, Graecam, Oscam, Latinam, dicere solitus erat tria se corda habere. Crinitus, Gellius, xvii. 17. Cic. Tusc. Quaest. i. num. 34. Epitaphium Ennii ab ipso scriptum refert: “ Aspicite, o cives, semis Ennii imagini' formam. Hic vestrum panxit maxima facta patrum. Nemo me lacrymis decoret, nec funera fletu Faxit, Cur ? Volito vivu' per ora virum.' Horat. Epist. 11. 1. * Ennius et sapiens, et fortis, et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea.' Postquam destertuit, &c.] Tum hoc jubet, cum sapit maxime, et cum vere est Quintus Ennius, nec jam somniat esse se Homerum, seu habere se animam Homeri. Vel ut ait Marcilius, Persii mens est: postquam Ammalium initio Ennius marravit somnium suum de apparente sibi Homero, et affirmante suam olim animam jam Ennii esse, &c. tum portus Lunæ descriptionem aggressus jubet attendere, hoc versiculo, est operae pretium, &c. ut supra. Huc pertinet quod in Prologo scripsit Persius, vs. 2. 11 Maeonides] Ita dictus Homerus vel a Mæonia patria, vel quod esset Mæonis filius. Quintus] Ennii prænomen est, quicquid nugati sint aliqui de quinta ab

Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo.
Hic ego securus vulgi, et quid præparet Auster

Pythagorae. Ego Persius isthic dego non amarius sermonum plebis; et parum

[ocr errors]

Homero metempsychosi. Turn. xxx. 7. Casaub. alii. Pavone eae Pythagoreo] Id est, Postquam Ennius fingere desiit immigrasse in se animam Homeri, a quo illa in pavonem, ac deinde in Pythagoram ; postea vero in Ennium transiisset. Diog. Laërt. 1. viii. ait, Pythagoram dicere solitum animam suam primum fuisse Æthalidis, qui Mercurii filius habitus est, ab Euthalide in Euphorbum, ab hoc in Hermothimum, post in Pyrrhum Delium piscatorem, denique in Pythagoram transmigrasse. Ovid. Met. xv. 3. Pythagoram ita loquentem inducit. * Ipse ego (nam memini) Trojani tempore belli Panthoides Euphorbus eram,' &c. Persius hic deridet aniles illas opiniones de metempsychosi Pythagorica. Quod et fecit Tertull. Lib. de Anima, cap. 24. et seq. cap. vero 33. sic habet: * pavum se memimit Homerus Ennio somniante : sed Poëtis nec vigilantibus credam,' &c. Et cap. 34. * In pavone tunderetur Homerus, sicut in Pythagora Euphorbus.' Idem Tertullianus, Lib. de Resurrect. carnis, cap. 1. mum. 7. * ut in Pythagoram Euphorbus, Homerus in pavum recenseantur.' Pariter S. Hierom. Apoll. 111. adversus Ruffinum, paulo ante finem. Et Lactantius Firmianus, iii. 18. et vii. 23. ubi sic ait: * Pythagoras transire amimas in nova corpora disputavit, sed inepte: —et seipsum ex Euphorbo fuisse reparatum.' 12 Hic ego] In portu Lunæ versor, ut jam dictum. Securus vulgi, parum curans rumores populares; procul a vulgari strepitu, et ambitione. Et quid præparet Auster] Quid mor

Infelix pecori, securus et, angulus ille
Vicini nostro quia pinguior; etsi adeo omnes

Ditescant orti pejoribus; usque recusem

Curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto,
Et signum in vapida naso tetigisse lagena.

solicitus quid Notus gregibus noarius apportet mali: * et quod iste angulus vicini mei sit fertilior nostro: ac si tandem quilibet deteriorum filii divites fiant: semper renuam propterea frangi senectute incurvatus, vel capere caenam absque cibo pingui, et

muribus contingere signaculum in lagena corrupta.

Alter istis dissentiat. O Ho

[ocr errors]

borum ac mali gregibus et segetibus creet et gignat ventus Meridiamus, eo quod maturæ calidæ est et hnmidæ, ut ait Plinins. Hinc et Virgil. Geo. 1. * Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.' 13 Angulus ille vicini nostro quia pinguior] Non invidens vicino meo quod agrum habeat mostro pinguiorem. Hor. Sat. 11. 6. * O si angulus ille Proximus accedat, qui nunc denormat agellum.' 15 Ditescant orti pejoribus] Neqne pariter accuso Deos, eo quod locupletari videam homines infimæ sortis, improbos, ipsosque servos ac libertos, quos ad summas opes evehit Nero. Parum et id me solicitat. Hor. Epist. 1. 6. * Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mucius, indigmum, quod sit pejoribus ortus.' Usque recusem, &c.] Propter haec omnia quæ dixi, quæque solent invidos et avaros torquere, molim ego sordidam agere vitam, et ditari. 16 Curvus] Humi respiciens præ tristitia et dolore. Minui senio] Senectutis incommoda accelerare per susceptos iucri causa labores; vel præ invidia, meipsum discrucians, et animum curis exercens. Ovid. 1. de Ponto, Eleg. 5. * Jam vigor, et quasso languemt in corpore vires.—Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, Anxietas animi, continuusque labor.'

Sine uncto] Sine lautitiis, quasi vero, avarorum more, oleribus vesci velim et defraudare genium, ut divitias hæredibus accumulem. Horat. ad Pisones, * Si vero est unctum recte qui ponere possit.'

17 Et signum in rapida naso tetigisse lagena] Vinum vapescens bibere: et admotis ad lagenam oculis, ipsoque proinde maso, observare diligenter numquid servus forte resignarit appositum ex more signaculum, atque inde furtim hauserit. Unde Horat. Epist. 11. 2. * Posset qui ignoscere servis, Et signo læso mom insanire lagenæ.* Non solum vasa vinaria signabant Romani, sed et penu, ac vilia quævis obsonia, ad arcendas rapaces manus servorum. Plin. Plaut. in Persa, sc. 6. * Nam id demum lepidum est triparcos homines vetulos, avidos, aridos Bene admordere, qui salinum servo obsignamt cum sale.' Et Tullius Epist. xvi. 26. ad Tironenm sic habet: *Sicut olim matrem meam facere memini, quæ lagenas etiam inanes obsignabat, ne dicerentur imanes aliquæ fuisse, qnæ furtim essent exsiccatæ.'

Naso tetigisse] Forte solebant avari olfactu explorare, num corrumpi jam inciperet vinum, quod diu servabant, et parce admodum bibebant. Utro-' vis modo accipias, sordes et avaritiana

notat Persius. - • t • • •

Discrepet his alius. Producis genio.

roscope, profers gemellos ingenio dissimili.

Geminos, horoscope, varo
Solis natalibus est qui
Tingat olus siccum muria vafer in calice emta,
Ipse sacrum irrorans patinæ piper.
Grandia magnanimus peragit puer.

Hic bona dente Utar ego, utar;

Unus est qui die nativitatis tantum

herbas aridas sulsugine coëmta callidus in vasculo intingat, ipse inspergens catino piper sacratum. Ille vero juvenis magno animo ingentes facultates dentibus con

sumit.

Ego meis utar, utar, inquam: neque propterea prodigus ero apponere

-------

—18 vario Ms. Gal.—22 peragat Ms. Gal.—23 scombros Ms. Gal. hac scrombos NOTÆ

18 Discrepet his alius] Etiamsi longe alia erit aliis mens et vivendi ratio, non mirabor: siquidem et gemimi fratres saepe discrepant moribus. Horoscope] Astrum natale, seu nativitati præsidens, e cujus spectafione Astrologi jndiciarii divinant quid homini sit eventurum in vita. Varo producis genio] Varo, id est, vario ac dissimili. Vide Sat. iv. vs. 12. ad hæc verba: Fallit pede regula varo. Quicquid vero Astronomi garriant, etiam sub eadem stella natis dissimilia contingere nonnunquam, certum est. Sic narrat Lampridius Commodum et Antominum Marci Imperatoris filios geminos nihil simile in vita habuisse, quibus tamen paria omnia promiserant Mathematici. Horat. Sat. 11. 1. * Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis.' Vide A. Gellium, xiv. 1. ubi Genethliaci egregie impugnantur. 19 Solis nutalibus est qui, &c.] Horum geminorum fratrum alter parcus et tenax erit, et in sna parsimonia solers et vafer: et vix aliquid sibi indulgebit in festis dumtaxat, v. g. natalibns, quibus genio litari mos erat, et epnlis operam dare. Natalibus] Vel urbis, vel Imperatorum, de quibus Ovid. in Fastis. 20 Tingat olus siccum muria] Leviter imbuat olera et herbas aliquo

condimento. Muria emta] Salsamento quod tune emit, nec, ut alii, habet in penu: quia delicias illas et cupedias raro adhibet. Fiebat muria e thynnorum tabe, et pauperum erat et avarorum dumtaxat. At garum e scombro delicatorum erat ac divitum. Vide Plim. xxxi. 8. Hinc Mart. Epig. xiii. 103. de Muria: * Antipolitani fateor sum filia thynmi: Essem si scombri, non tibi missa forem.' Vafer in calice] Etiam callidus ad genium tunc defraudandum, quippe non nisi in vasculo muriam coëmit et comparat, unde et intimcta olera sicca remanent saltem parte sui maxima. 21 Ipse sacrum irrorans, &;c.] Cibis aspergens modicum piper, cui parcit etiam velut rei sacrae. Ipse vero aspergit, ne servus aut coquus plusculum impendat. Hor. Sat. 1. 1. * Congestis undique saccis Indormis inhians, et tamquam parcere sacris Cogeris.' Et Sat. ii. 3. * Qui nummos, aurumque recondit, nescius uti Compositis, metuensque velut contingere sacrum.' Hic bona dente, &;c.] Alter autem' geminorum prodigus opes abligurit et dilapidat in conviviis et luxu, &e. 22 Magnanimus] Valde se gemerasum velut ostentans, dum profundit

Nec rhombos ideo libertis ponere lautus,
INec tenuem solers turdarum nosse salivam.

Messe tenus propria vive; et granaria, fas est, 25 Quid metuas? Occa, et seges altera in herba est.

Emole.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C.—24 tenues salivas Ms. Gal. et C. turdorum Edit. Steph. tenues sol. turd

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

patrimonium in malos etiam usus. Peragit] Id est, conficit, atterit, disperdit. Utur ego, utar] Ego Persius mec effundere velim male bona mea, nec sordide iis parcere: sed utar iis quæ usui tantum esse consecrata, Græci proprio nomine xpfiuata appellando, bene admodum ostendunt. Sanctus August. magnum in eo malum docet, si utare fruendis, aut fruaris utendis. Horat. Epist. 11. 2. * Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo Tollam.' 23 Nec rhombos ideo] Nolim esse adeo im mensa splendidus, ut libertini generis hominibus, servis in libertatem assertis, aliisve infimæ sortis, opipara struam convivia. Rhombos] Sunt pisces exquisiti saporis et magni apud Romanos pretii: dicti a rotunda quasi figura ; habent enim dextrum latus resupinatum, ut ait Plin. Ix. 20. Vide Juvenal. Sat. 1v. vs. 39. et Sat. xi. vs. 121. ibique annotata. Horat. Sat. i. 2. * Num esuriens fastidis omnia, præter Pavomem rhombnmque ?' Et Sat. II. 2. * Quid? tum rhombos minus æquor alebat? Tutus erat rhombus.' 24 Nec tenuem solers turdarum nosse salivam] Nolim quoque palati esse supra modum delicati, ut discernam turdorum saporem, dignoscens mares

a foeminis, sylvestres ab iis qui snnt in aviario educati, cellarios a terrariis, pastos junipero ab aliis: quod norunt * quidam gulæ dediti, tantæ subtilitatis palatum habentes, ut digmoscant turdos.' Vetus Scholiastes: qui et addit: * turdarum dixit abusive, pro, turdorum.' Ut Horatius ponit : * Pene macros, arsit, dum turdos versat in igni.' Turdi inter volatilia celebramtur. Plin. x. 24. Atlienaeus II. 24. ex Aristotele tria recenset turdorum genera. Horat. Epist. 1. 15. * Obeso nil melins turdo.' Martial. Epig. xiii. 92. * Inter aves turdus, si quis me judice certet : Inter quadrupedes gloria prima lepus.' Salivam] Quia sapor salivam ciet, hinc pro sapore saliva ponitur. Docent Varro 1. viii. de Ling. Lat. Plin. 1. xxiii. Propert. Eleg. Iv. 9. 25 Messe tenus propria vive] Quamtum ex agris uno amno colligis, tamtumdem impende tibi et aliis : nihilque reserva in sequentem annum. Granaria emole] Grana prioris amni mole: utere, quantum satis erit tibi ac familiæ tuæ; reliquum vero largire indigentibus. Fas est : æquum est et decet sic te agere divinæ providentiæ confidentem. 26 Quid metuas] An dubitabis horma messe uti, et insumere conges

« PredošláPokračovať »