Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ast vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa
Prendit amicus inops, remque omnem surdaque vota
Condidit Ionio: jacet ipse in littore, et una
Ingentes de puppe Dei, jamque obvia mergis

30

Secunda etiam seges herbescit. Sed revocat me officium. Ecce familiaris egenus prensat Bruttios scopulos, fracta navi: et perdidit omnia bona, et preces non exauditas: ipse vero prostratus est in ora maris Ionii, et simul magni Dii de puppe: et

NOTE

tas in granario fruges, cum aliæ crescant? Scilicet metuis perire fame?

Occa] Ligone frange glebas majores; quod faciunt post sationem agricola. Hinc vero significari videtur, jam utendum esse granis præterita messe collectis, et de his liberaliter largiendum. Casaubonus existimat poni simpliciter, pro labora.

Seges altera in herba est] Messis altera jam præparatur, unde novis granis horrea rursum impleas.

27 Ast vocat officium] Prosopopœia avari sese excusantis: verum enimvero, inquit, non ita fas est annuum proventum singulis annis totum consumere, nihilque sepositum reservare. Nam si id fiat quod mones, unde, quæso, suppetet quo subveniatur calamitatibus amicorum, et morbis aliisve malis derepente ingruentibus? Certe officii ratio tibi parere vetat. Hæc avarus.

Trabe rupta Bruttia saxa, &c.] Reponit Persius: quin igitur age, et protinus quod dixisti exequere. Familiari naufrago ad Scyllam scopulam, rerumque omnium egenti opem fer. Vel continuatio est sermonis avari prætextum hunc afferentis, ad quem respondebit mox Poëta: Nunc et de cespite vivo frange aliquid: largire inopi,' &c.

Bruttia] Bruttii Italiæ populi, in tertia regione, Lucanis, ut ait Strabo, contermini: ad littus inferi maris, non procul Sicilia, in Calabria nimirum Citeriori.

28 Prendit amicus inops] En amicus trabe rupta, illisa navi, post naufragium enatans evadit in littora Bruttiorum. Virgil. Æn. vi. 'Prensantemque uncis manibus capita aspera montis.'

Surdaque vota] Vota qnibus surdi fuerunt Dii Marini, et inexorabiles, in mari perdita condidit: sicut in penu condita non apparent.

29 Ionio] Ionium mare est ad fauces Adriatici maris, Siciliam inter et Cretam: nominatum seu ab Ionio Dyrrachii filio, quem in illud Hercules dejecit: seu ab Ionum naufragio : seu, ut vult Solinus, ab Ionia extremæ Italiæ regiuncula.

Jacet ipse in littore] Elegans hypotyposis.

30 Ingentes de puppe Dei] Simul cum eo jacent Dii navis tutelares ablati de puppe, ubi sacrarium habebant, et ad quos in periculis nautæ vota nuncupant. Horum ille simulacra ingentia secum eripuit e naufragio, et magno labore abstulit vir religiosus et pius, cui proinde justum est opitulari. Virgil. Aurato fulgebat Apolline puppis. Arma Deosque parant comites.' Horat. Od. 1. 14. 'Non tibi sunt integra lintea, Non Dii, quos iterum pressa voces malo.'

Jamque obvia mergis] Jamque navis diffractæ tigna, et trabes, super mare fluitantia, obvia feruntur marinis avibus ad ea advolantibus, ut inde prædam captent.

Mergis] Mergus est aquatica volu

Costa ratis lacere. Nunc et de cespite vivo
Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret
Coerulea in tabula. Sed coenam funeris hæres

modo latus navis fracta occurrit mergis. Huic igitur rumpe statim quidpiam de glebis etiam immaturis: dona indigenti, ne vagetur depictus in tabella coloris ma

31 Transtra pro Costa B.

NOTE

cris, ab immergendo frequeuter sese, nuncupata. De ea Plinius, x. 32. et alibi.

31 Costa ratis lacera] Ligna quibus latera navis intexuntur. Virgil. Æn. II. 'Sectaque intexunt abiete costas:' Ponitur et costa, pro rei parte qualibet, ut Pers. Sat. I. 'Costam longo subduximus Apennino.'

Nunc et de cespite vivo, &c.] Quid ergo moraris, inquit Poëta ad avarum, dum in talibus angustiis est amicus inops? Huic non modo debes opitulari de annuo proventu et de superAuo, sed etiam de ipsis fundis, quibus nec fas est parcere ad sublevandam tantam ejus necessitatem et miseriam.

Cespite] Cespes est terra cum gramine: cespes vivus, hic est seges ipsa adhuc in herba, et viridis.

32 Frange aliquid] Detrahe, deme, separa quidpiam de tuo, quod egeno impertiaris.

Ne pictus oberret] Ne cogatur mendicando victum quæritare, sui naufragii exhibens imaginem, ex more naufragorum, de quo Sat. 1. vs. 90. Item Horat. Od. 1. 5. Et ad Pisones: 'Si fractis enatat exspes Navibus ære dato qui pingitur.' Et Juvenal. Sat. XIV. vs. 301. Mersa rate naufragus assem Dum rogat, et picta se tempestate tuetur.'

33 Cœrulea in tabula] Tabella in qua mare cæruleum coloribus adumbratum est.

Sed cænam funeris hæres Negliget] Respondet avarus: atenim si ita patrimonium effundo, iratus hæres ob imminutam hæreditatem, mortuo mihi justa non persolvet, sumtus omittet et apparatus funebres. De his fuse Alex. ab Alex. 11. 7. Porro ea quorundam erat ambitio, maxime illorum qui inglorii vixerant, ut optarent magnificum sibi funus duci et parari; inprimis autem ferales epulas et novendiales instrui, eo quod in his mos erat celebrare defuncti laudes. Casaub.

Canam funeris] Tobiæ c. 4. vs. 18. sic legitur: Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue; et de eo noli manducare et bibere cum peccatoribus.' Quo quidem Tobias filium docet hospitalitatem et eleemosynas in egenos exercendas, ad placandum Deum, et expiandas culparum reliquias: neque superstitionem Ethnicorum tueri potest ille locus. Enimvero apud eos cœna fuit multiplex et varia in funeribus. 1. Imponebantur rogo epulæ et cum cadavere cremabantur. Virgil. Æn. VI. Congesta cremantur Thurea dona, dapes, fuso crateres olivo.' Apuleius Florid. 4. vel potius 19. 'Exclamavit vivere hominem, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cœnam feralem a tumulo ad mensam inferrent.' 2. Funebris erat cœna, cujus meminit Tullius II. de Leg. n. 63. hæc nimirum dabatur ami

[ocr errors]

Negliget iratus, quod rem curtaveris: urnæ

Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum,

35

rini. At hares offensus quod bona diminueris, prætermittet epulum funebre, et in urnam condet ossa tua sine odoribus, facilis ignorare sive cinnamomum emittat odo

34 negligit Ms. Gal.-35 Omnes veteres inodora: sed nec altera lectio improba est, quam vetus interpres agnoscit, inhonora: et argutantur sine ratione, qui illam refelli aiunt a sequentibus; nam ad honorem defuncti pertinebat, quod aromata et odores in urnam cum reliquis conjiciebantur. Casaubon, ceu Ms. Gal.

NOTE

cis et propinquis, post exequias, maxime vero senibus et ætate provectis, inquit Alex. ab Alex. loco mox citato: ut per vini cibique lenimen desiderium defuncti levaretur. 3. Ad sepulcrum cœna deponebatur, de qua Juvenal. Sat. v. vs. 85. ' Pouitur exigua feralis cœna patella.' Et hæc vocabatur silicernium, seu quod eam Umbræ silentes cernerent, seu quod ex ea non gustarent. Sanctus Augustinus Serm. xv. de Sanctis eo respexit cum aiebat, Miror cur apud quosdam infideles tam perniciosus error increverit, ut super tumulos defunctorum cibos et vina conferant, quasi egressæ de corporibus animæ carnales cibos requirant. Epulas enim et refectiones caro tantum requirit, spiritus autem et anima his non indigent: parare aliquis suis caris dicit, quod ipse devorat, et quod præstat ventri, imputat pietati.' Superstitiosi hujusce ritus restat adhúc nonnihil in Occitania et aliis qui busdam Galliæ partibus, ubi prima die Novembris ad vesperam instruitur mensà vino, pane, cibo, ad animas defunctorum quasi pascendas aut honorandas, et ad posterum mane sic instructa relinquitur. Plin. x. 10. (mirandum) narrat milvos rapaces licet, et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere unquam e funerum ferculis. 4. Epulum erat novendiale, et

circumpotatio, Græcis, Tepideimvov, Athen. VIII. 7. et tunc jactabantur defuncti præconia, non sine ambitiosis adulationibus. Hinc Græcum Proverbium: οὐκ ἂν ἐπαινεθείης, οὐδ ̓ ἐν πepidelwvois, de homine prorsus illaudabili, in quo nihil est quod laudetur etiam in illis circumpotationibus, quæ ad ejus honorem post mortem instituuntur, et in cœna illa funebri, quæ tota ambitiosa est.

34 Quod rem curtaveris] Quod tantum de speratis bonis detractum sit. Horat. Epist. 11. 2. Nec metuam quid de me judicet hæres, Quod non plura datis invenerit.'

Urna] Cineres defunctorum urnæ immissos in sepulcro solitos condi, nemini non compertum.

35 Ossa inodora] Legunt aliqui, inhonora, seque Glossa veteri tuentur ; verum repugnat textus sequens.

mo,

Ossa inodora dabit] Sine ullis aromatibus, aut vilia duntaxat unguenta adhibebit. De his vide Plin. XIII. 1. 2. 3. Juvenal. Sat. iv. vs. 108. 'Et matutino sudans Crispinus amoQuantum vix redolent duo funera,' Observandum duplicem fuisse in funeribus odores fundendi ratioPrimo flores, coronas, odores spargebant in lectum feralem, inque ipsum bustum; testantur Dion. Halicarn. I. II. et alii. Propertius Eleg. IV. 7.

nem.

Cur nardo flammæ non oluere

Seu ceraso peccent casiæ, nescire paratus.

Tune bona incolumis minuas?' Et Bestius urget

rem obtusum, sive casia ceraso admixto vitiata sit. Itane vero tu valens decurtes

37 Sed Bestius Edit. Steph. At vetustissimæ membranæ et magno consensu ; aliæ minus antiquæ sed. Casaubon.

NOTE

meæ Deinde cremato cadavere, fiebat ossilegium, et rursum odoribus, vino, lacte, ossa collecta ab amicis rigabantur et a propinquis. Tibull. Eleg. 1. 2. id innuit aperte. Demum conditis in sepulcro ossibus quotannis odores et corollas imponebant. Sanctus Hieronymus Epist. ad Pammachium sic habet: Ceteri mariti super tumulos conjugum spargunt violas, rosas, lilia, floresque purpureos; et dolorem pectoris sui his officiis consolantur.'

6

Seu spirent cinnama surdum] Hæres offensus parum curabit an aromata exquisita sint, utrum odorem fundant acutum, án obtusum. Vide Plin. XII. 19. ubi inter alia scitu digna, sic habet: Cinnamomum, idemque cinñamum nascitur in Æthiopia.-Frutex duum cubitorum altitudine amplissimus, palmique minimus, quatuor digitos crassus.-Cinnami duo genera, candidius, nigriusque.- Coronas cinnamo interrasili auro inclusas primus omnium in Templis Capitolii atque Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. Radicem ejus magni ponderis vidimus in Palatii ›Templo, quod fecerat Divo Augusto ́conjux Augusta aureæ pateræ impo ́sitam; ex qua guttæ editæ annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumtum est.'

e

Surdum] Dura quidem hæc Persii metaphora, durior tamen Horatii, quem imitatus est, Sat. II. 8. Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.'

36 Seu ceraso peccent casia] Neque solicitus erit purane sit casia, an adulterata, admixto gummi, vel cortice e ceraso. Plin. XII. 9. Adulteratur amygdala nuce, cetera ejus genera cortice scordasti: ita vocatur arbor æmula gummi: quod semel dixisse et in ceteros odores satis sit.' Pers. Sat. II. vs. 64. Corrupto casiam dissolvit olivo.'

[ocr errors]

Ceraso] Plin. xv. 25. ' Cerasi,' inquit, ante victoriam Mithridaticam L. Luculli, non fuere in Italia ad urbis annum 680. Is primum vexit e Ponto, annisque 120. trans Oceanum in Brittaniam usque pervenere. Eædem in Ægypto nulla cura potuere gigni,' &c.

Casia] Plin. XII. 19. ante cit. Frutex est casia,' inquit, ‘juxtaque cinnami campos nascitur,' &c.

Nescire paratus] Id est, non admodum animadvertens, vel dissimulans, præ negligentia, ira, offensione.

37 Tune bona incolumis minuas] Pergit avarus: itane vero cum vigeas et valeas, nullaque ægritudine aut calamitate coactus, profundes et disperdes bona, quæ ad me hæreditario jure pertinent? inquiet mihi hæ

res meus.

Et Bestius urget] Alii legunt, Sed Bestius, &c.

Bestius] Nomen imperiti et bruti hominis, de quo Horatius Ep. 1. 15. ubi nonnulli tamen legunt, Manius. Doctiores tamen ex vetustis codicibus legunt, Bestius, quem Horatius ut voracem et helluonem exhibet.

Doctores Graios: 'Ita fit, postquam sapere Urbi
Cum pipere et palmis venit vestrum hoc maris expers:
Foenisecæ crasso vitiarunt unguine pultes.'

40

rem? inquiet. Et Bestius insectatur præceptores Græcos: sic agitur, ex quo nostra hæc sapientia carens masculo robore advenit in civitatem, cum pipere et palmis, sectores fæni infecerunt pultes unctura pingui. An ista formides cum eris

39 nostrum hoc Edd. vulg. hoc nostrum Ms. Gal. Omnes Editiones, quas ego inspexi habent nostrum hoc maris expers; et inde nata est difficultas, ad quam tollendam plerique interpretes nequicquam sudarunt. Haud scio, an Reizius hanc lectionem vestrum ingenio suo debeat; at unusquisque intelligat, hac lectione recepta, faciliorem esse interpretationem: vestrum hoc sapere i. e. vestra sapientia. Bene noster usus est hoc sapere, cum anceps ejus vis, et potestas hoc loco vehementer apta sit. Koenigius.-40 Foenicia Ms. Gal:

NOTE

Bestius urget Doctores Graios] Hæredipeta ille avidus accusat Philosophos, qui liberalitatem et munificentiam commendantes ac suadentes, in causa sunt cur minora hæredibus relinquantur.

38 Doctores Graios] Græcos poni pro Philosophis, jam diximus Sat. 1. et v. versu ultimo. Hic vero cum aliis quibusdam intelligo Romanos Græcam Philosophiam sectantes.

Ita fit, postquam, &c.] Sic vivitur laute, et in epulis ac munificentia opes consumuntur, ex quo Græca sapientia Romam venit cum mercibus peregrinis et transmarinis. O morem novum juxta ac perniciosum! inquit ille Bestius. Vide Lactant. II. 16. ubi sapientiam quasi nuper advectam cum saporis mercibus proponit, citatque locum hunc Persii, item Senecæ verba hæc; Nondum sunt mille anni, ex quo initia sapientiæ nata sunt.' Et Lucretium canentem, ‘Denique natura hæc rerum, ratioque reperta est Nuper, et hanc primum cum primis ipse repertus Nunc ego sum in patrias qui possum vertere voces.'

[ocr errors]

Sapere] Sic Sat. 1. Nostrum illud vivere triste.

[ocr errors]

Urbi] Per antonomasiam, pro Ro

ma.

39 Cum pipere et palmis venit] Vide Pers. Sat. v. vs. 136. et Plin. xv. 29. ubi ait, antequam piper reperiretur, baccas in usu fuisse, illiusque vicem obtinuisse. Pulmis, seu arboribus, seu earum fructibus, qui dactyli vocautur. Vide Plin. XIII. 4. Juv. Sat. III. vs. 83. Advectus Romam quo pruna et coctona vento.'

Vestrum hoc maris expers] Sæpe legitur nostrum. Locus etiaminum obscurus, necdum satis explicatus, post tot doctorum Interpretum lucubra tiones. Quidam sic intelligunt; nostra, id est, Romanorum Philosophia a Græcis invecta, maris expers, id est, salis, seu sine sale, hoc est, insulsa et corrupta. Casaubonus tamen explicat; maris expers, id est, masculæ virtutis majorum nostrorum expers. Aliis, maris expers, est quæ mare non transierit, sed minime placet.

40 Fæniseca crasso vitiarunt unguine pultes] Ex eo tempore adeo sunt omnia depravata, ut viliores quique rustici, quales sunt qui fænum secant, lautitias quæsiverint. Hinc ciborum simplicitatem additis condimentis vitiarunt, et quasi violarunt, atque ad

« PredošláPokračovať »