Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hæc cinere ulterior metuas? at tu, meus hæres
Quisquis eris, paulum a turba seductior audi.

O bone, num ignoras? missa est a Cæsare laurus

ultra cineres? Tu vero quicumque futurus es meus hæres, tantisper remotus a plebe, ausculta. O bone vir, an illud nescis? Imperator misit laurum ob stragem memo

43 Una B.

NOTE

miscere pulti cœperunt adipem, ante simplicioribus contenti cibis. Juv. Sat. XI. vs. 79. " Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc Squallidus in magna fastidit compede fossor.'

Unguine] Unguen, unctura, condimentum. Solent rustici, cum oleum defuerit, pecudum adipe in pultem misso, pro oleo uti;' inquit vetus Glossa.

Pultes] Cibus erat vetustissimus e farina et aqua; interdum et ex caseo, melle, et ovis decoctis. Romanis olim pro pane fuit puls: Plin. xvu. 8. et Valer. Maxim. II. 5. Pultis autem paulo diversæ meminit Athen. XIV. 15. et 16. Casaubonus ad hoc c. 15. Athen. multa suo more profert reconditæ eruditionis; et discrimen ponit inter TóλTov Græcorum e farina fabacea tantum, et Romanorum pultem, quam Græcis ignotam fuisse ex Plinio affirmat, et cui multa alia admiscebantur.

41 Hac cinere ulterior metuas] Insurgit in avarum Poëta: scilicet times quæ tibi mortuo sunt eventura. O stultus, qui post mortem hæredem metuis! Horat. loco ante cit. metuam quid de me judicet bæres,' &c. Virgil. Æn. 11. 'Facilis jactura sepulcri est.'

'Nec

Cinere] Cineres dicit, quia cadavera comburebantur, ut ante dictum

est.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

43 O bone, num ignoras] Adeone es imperitus rerum, ut ignores quæ publice jactantur? Nescis nemini licere non esse liberalem in lætitia communi, et jubente munificentiam Imperatore?

Missa est a Casare laurus] Nescis Caium Caligulam misisse ad S. P. Q. R. literas lauro coronatas et vinctas (ex more) et triumphum jussisse parari, quod Germanos debellarit, atque in omnium bona jus ab eo datum suis procuratoribus, ut ait Sueton. loco mox citando.

Cæsare] A Julii Cæsaris temporibus omnes Imperatores Cæsares appellati.

Laurus] Literæ laureatæ, de quibus sicut et de lauro victoriæ indice, Plin. xv. 30. Tit. Liv. 1. v. Ammian. Marcell. I. xv. Martial. Epig. vII. 4. 5. 7. et alibi. Mos erat olim, ut quoties insigni victoria Consules potiti essent, ob res prospere gestas, laureatis fascibus prælatis incederent. Literas etiam laureatas Romam mitti, aut nuncios cum jaculis laureatis advenire, navemque laureatam aut vittatam felicis victoriæ nuncium esse,

Insignem ob cladem Germanæ pubis, et aris
Frigidus excutitur cinis: ac jam postibus arma,
Jam chlamydes regum, jam lutea gausapa captis,
Essedaque, ingentesque locat Cæsonia Rhenos.

45

randam juventutis Germanica: atque jam favilla frigida amovetur ab altaribus: et Cæsonia nunc arma, nunc Paludamenta Imperatorum collocat ad valvas templorum; nunc parat captivis gausapa flava, et currus, et Rhenanos proceros. Ergo

46 chlamydas Edd. vulg. gausapa victis. Ms. R. et C.

NOTE

ac læta et magna significare, animadversum est. Alex. ab Alex. 1. 27.

44 Insignem ob cladem] Ironice, de Germanica una Caligulæ expeditione, in qua nihil dignum laude ab eo gestum est. Vide Sueton. in Caligula, c. 45. et seq. ubi Imperatoris stolida ambitio, fictæque victoriæ referun

tur.

Germana pubis] Juventutis Germanicæ. Synecd. Porro Germania ampla est Europæ regio satis cuique nota: cujus populi quondam Teutones, dehinc Alemanni, postea Germani vocati sunt. Strabo, alii.

Aris frigidus excutitur cinis] Id est, postremi sacrificii residui cineres amoventur, novus ignis, nova sacra instaurantur, ex more; quando enim nuntiata erat victoria, sacra publice fiebant, ad gratias Diis persolvendas, et pro incolumitate Imperatorum. Testantur Dio, Herodianus, alii.

[ocr errors]

Postibus arma] Enumerat omnes triumphi apparatus. Jam templorum valvis seu columnis jubet affigi ac suspendi arma hostibus detracta, eorumque spolia. Virgil. Æn. vII. Multaque præterea sacris in postibus arma, Captivi pendent currus, curvæque secures,' &c. Horat. I. Iv. Od. ult.

[ocr errors]

Et signa nostro restituit Jovi Direpta Parthorum superbis postibus.'

Delph. et Var. Clas.

46 Chlamydes regum] Paludamenta Imperatorum et Ducum subactorum. Vestis erat militaris pallio brevior, et strictior, cujus usum Romanis invexit Numa Pompilius (auctore Suida) legatione Isaurorum accepta, et forma habitus eorum animadversa, vestem Regiam cum Senatoria conjungens. De variis vestium generibus vide Alex. ab Alex. v. 18.

Lutea gausapa captis] Vestes militares villosas crocei coloris: stramenta quibus in castris utuntur milites, e pellibus facta præparari jubet captivis, quibus illi induti, ex more, in triumpho ducantur. De gausape, vide quæ Martial. Lib. ult. Epig. 29. et 145. Præterea gausapa sive gausapia, ut est apud Priscian. 1. Iv. sunt tapetia sive peristromata, quibus mensæ teguntur; testis Scaliger. Martialis citreas mensas gausapibus tegi ostendit, id est, tapetibus pretiosis, vel mantilibus: Lib. ult. Epig. 138. 'Nobilius villosa tegant tibi gausapa citrum.' Vide Pers. Sat. IV. vs. 37.

47 Essedaque] Belgarum et Germanorum Rhenicolarum vehicula, e quibus olim depugnabant, et rotarum ingruentium strepitu, impetuque, hostium ordines proterebant aut perturbabant. Virgil. Georg. 11. Belgica vel molli melius feret esseda Pers.

[ocr errors]

M

Dis igitur genioque ducis centum paria, ob res

Egregie gestas, induco. Quis vetat? aude.

propter bella præclare confecta, edam centum paria gladiatorum Numinibus, et

NOTE

collo.' Horum et meminit Cæsar Comment. lib. IV. et v. de Bello Gallico: et alii.

Ingentesque locat Casonia Rhenos] Accolas Rheni, grandis staturæ. Sueton. Calig. cap. 47. Galliarum quoque procerissimum quemque, ac nonnullos e Principibus legit ac seposuit ad pompam.' Hos omnes triumphi apparatus disponit Cæsonia per procuratores, vel ipsa; quippe quæ bellis etiam sese immiscebat: quamque, ut refert Sueton. cap. 25. Caligula sæpe chlamyde, peltaque, et galea ornatam armatamque, et juxta adequitantem militibus ostendebat.'

[ocr errors]

Casonia] Caligulæ uxor, mulier perditæ libidinis et lasciviæ, ab Imperatore constanter adamata, cui etiam philtrum miscuisse et propinasse dicitur. Quod scribit Josephus Antiq. XIX. et Sueton. c. 50. Creditur,' inquit, potionatus a Cæsonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in frurorem verterit.' Vide Juvenal. Sat. VI. vs. 610. et 615. ibique annotat.

[ocr errors]

Rhenos] Rhenus fluvius Europæ celeberrimus Germaniam a Gallia separat, fluit e Rhæticis Alpibus, rigat Alsatiam, Palatinatum, Agros Colonienses, Bataviam.

48 Dis igitur, &c.] Ego itaque (ait Persius ad hæredem) lætitiæ publicæ et Imperatoris voluntati indulgens non parcam sumtibus: (nec tu ausis mutire contra.) Ego, inquam, Diis victoriæ auspicibus atque auctoribus; Genioque Ducis, id est, Imperatoris Caligulæ sacrificabo, &c,

Genioque ducis] Per Genium sui Principis quasi per Numen jurabant

[ocr errors]

Veteres: ac si quis pejerasset, pœnas dabat. Unde Tertullianus, Citius per omnes Deos, quam per unum Genium Cæsaris pejeratur.' Et Sueton. cap. 27. ait de Caligula; 'Multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis, ad metalla, aut ad viarum munitiones, aut ad bestias condemnavit, aut bestiarum more quadrupedes cavea coërcuit, aut medios serra dissecuit; nec omnes ex gravibus causis ; verum male de munere suo opinatos, vel quod nunquam per Genium suum dejerassent.'

Centum paria induco] Duplicem hecatomben explicant aliqui, minus bene, ut opinor: melius alii, centum paria gladiatorum, quorum sanguine placentur Dii, et Imperatoris Genius. Horat. Sat. II. 3. Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum Damnati populo paria, atque epulum'. . Quod si cui videtur mirum quod privatus gladiatorium munus exhibeat, meminerit quod refert Suetonius cap. 47. Scripsisse ad procuratores suos Caligulam, ut quam minima summa et impensa, triumphum tamen quam possent magnificentissimum appararent, et quantus nunquam alius fuisset; quando in omnium hominum bona jus haberent.' Ergo, quod vult Casaubonus satis verisimile est, data nempe ea potestate in facultates civium, coactos privatos de suo quemque sumtus et impensas ad triumphi contulisse. pompam conferre, et Quod respicit hoc loco Persius,

Ob res egregie gestas] Ob insignem Germanorum cladem, et partam feliciter a Caligula de hostibus victoriam. Ironice, ut supra.

49 Quis vetat? aude] Num ausis

Væ, nisi connives! Oleum artocreasque popello
Largior. An prohibes? dic clare. Non adeo, inquis.
Exossatus ager juxta est. Age, si mihi nulla

50

Genio Principis. An aliquis prohibet? Audeto vetare, o hæres. At væ tibi si non dissimulas. Præterea distribuo plebi oleum et artocreas. Num vetas? Eloquere aperte. Non ita, ais: prope est ager sine ossibus. Perge, si nulla nunc mihi

51 Hic omnia exemplaria quæ aut vidimus, aut de quibus aliquid comperimus, scribunt, non audeo, inquis; quæ inepta, et omnibus modis scriptura ex eo orta est, quia præcedit: quis vetat? aude. Legendum autem esse, non adeo inquis, recte jam olim monuit Turnebus. Casaubon.

NOTE

refragari, o hæres, et deterrere me a consilio quod cepi?

50 Væ, nisi connives] Impendet tibi malum, si forte non assentiaris, aut saltem dissimules: nam vel Imperatorem infensum et ultorem nanciscere, vel me iratum, et majores inde sumtus facientem, ut cupiditatem tuam et avaritiam discruciem. Paulo post: Nunc nunc impensius unge, Unge, puer, caules.'

Væ] Formula male precandi, idem valens ac si quis mittatur in malam

crucem.

Connives] Cic. pro Cælio: 'Dii immortales, cur interdum connivetis in hominum sceleribus maximis?' Id est, clausis quasi oculis non videre videmini.

Oleum artocreasque popello largior] Populo insuper epulum et congiarium dabo, ad celebrationem victoriæ. Licet hoc soleat non a privatis sed ab Imperatoribus fieri. Sueton. Jul. Cæs. cap. 38. 'Epulum ac viscerationem dedit, et post Hispaniensem victoriam duo prandia.' Et Domitian. cap. 4. Congiarium populo ter dedit, atque largissimum epulum; Senatui, Equitique panariis, plebi sportellis cum obsonio distributis,'

[ocr errors]

Artocreas] Vox e duplici facta, pros enim panis, кpéas, caro; significat cibum e pane carneque minuta

tim concisa. Alii viscerationem interpretantur hoc loco.

51 An prohibes] Vetasne istam meam largitionem? Dic clure: quid mussas? Aperi mentem et animi tui sententiam de me.

Non adeo, inquis, &c.] Non adeo fertilis et opimus est fundus tuus, ut hæreditatis tuæ avidus sim, et vetare velim quin prorsus in largitiones effundas. Vel, non ita dives es, ut his sufficere possis. Alii sensum sepa rant hoc modo: non adeo tuæ largitioni adversor; suppetit enim, baud procul, mihi satis fœcundus ager, quo ego contentus sum, inquit hæres. Sunt qui verbum juris hic accipiant, hoc sensu: non adeo, neque adire volo hæreditatem tuam. Quo designari volunt extraneum esse illum Persii hæredem, non autem necessarium et suum, ex Institut. Justin, lib. 11. tit. 19. Docta quidem et subtilis interpretatio, verum magisne genuina? Mihi prior sententia præferatur.

52 Exossatus ager] Duplici et contrario sensu potest accipi, vel exhaustus, et jam sine succo et boni. tate; ita passim apud Plautum exossare ponitur pro, enervare, comminuere, debilitare. Vel ager exossatus, idem est ac lapidibus expurgatus, adeoque opimus et bene cultus. Ovid. Metam. 1. Lapides in corpore terræ

[ocr errors]

Jam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis
Nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,
Deque avia nihilum superest; accedo Bovillas,
Clivumque ad Virbî: præsto est mihi Manius hæres.

55

residua e patris sororibus, si nulla patrui filia, nulla filia neptis superstes sit: si patrui matris soror vitam egit sine prole, et de avia nihil restat: vado ad Bovillas et ad Virbii declive. Illic Mannius ultro erit mihi hæres. Scilicet Terræ filius? In

53. 54 Variam in membranis distinctionem invenimus: nam multa vetusta exemplaria sic exhibent pron. Null. manet, patr. ster.,&c. non male, ut per patrui materteram quam remotissima cognatio intelligatur. Casaubon.-56 Manius hæres Progenies Terra? Sic distinguendum: posterius membrum pronuntiatur a legitimo hærede, quicum disputat Persius. Casaubon.

Ossa reor dici.'

NOTE

Juxta est] Prope urbem in subur bano loco situs, et hinc pluris æstimandus.

Age, si mihi nulla] Verba Persii ad hæredem illum irritatum verbis, et quasi jam excandescentem. Age, inquit, detrecta, et ne adi hæreditatem: ego certe non reformidem genus illud infamiæ apud Romanos timeri solitum, carere scilicet hæredibus, qui funus curent, &c. Quod si aliunde non suppetant, en præsto est Manius hæres ; et hic mihi sufficit.

53 Jam reliqua ex amitis] Amita est patris soror, quasi patri meo plus amata, inquiunt: solent enim sorores præ fratribus diligi, sive id sexus facit, sive personarum dissimilitudo, quæ minus habet æmulationis et invidiæ.

Patruelis] Patrueles dicuntur e duobus fratribus editi; consobrini vero, qui e duabus sororibus.

quidem, sic enim etiam remotissima cognatio deesse significabitur.

Matertera] Soror matris, quasi mater altera: sterilis, stirpe ac filiis

.

carens.

55 Deque avia nihilum superest] Si denique aviæ nulla stirps; posteri nulli vivant; adeoque nemo certus mihi propinquus adsit, qui capessat hæreditatem; scis quid faciam ? Obvium quemque hæredem instituam, quamvis non alia ratione mihi cognatus sit, quam quod e terra uterque progeniti factique sumus. Avia ma ter est patris aut matris.

Bovillas] Vicus est in Appia via ad undecimum ab urbe lapidem, prope quem interfectus a Milone Clodius, cum rediret ab Aricia non hinc procul sita, ut scribit Ascon. Pæd. Porro Bovilla, quasi villa bovis, dicitur, eo quod olim in Albano monte ab ara fugiens taurus jam consecratus, ibi comprehensus est.' Vetus

Proneptis] Est nepotis aut neptis Schol. Sedes erat frequens mendicis ; quia tritum iter.

filia.

54 Patrui] Patruus est patris frater: sicut avunculus frater matris. Porro notat Casaubonus in multis vetustis codicibus jungi vocem hanc cum sequentibus, ut patrui matertera sterilis fuisse intelligatur, bono sensu

56 Clivumque ad Virbi] Collis iste quatuor millibus ab urbe distans nomen accepit ab Hippolyto, qui ibi colebatur sub nomine Virbii, ex quo bis vir et bis vivus fuit, id est, a Diana revocatus ad vitam, postquam

« PredošláPokračovať »