Obrázky na stránke
PDF

* Progenies terrae!' Quaere ex me, quis mihi quartus

Sit pater: haud promte, dicam tamen.

Adde etiam unum,

Unum etiam: terræ est jam filius; et mihi ritu

Manius hic generis prope major avunculus exit.

terroga me, quisnam mihi fuit quartus parens.

[ocr errors]

Non facile dicam, at nihilomi

nus proferam. Adjice vel unicum, immo unicum; jam est Terræ progenies: et Mannius ille prodit fere mihi major avunculus ordine stirpis. Tu vero qui anterior

[ocr errors]

discerptus fuisset, ut notum est cuilibet, ex Æn. vii. Ovid. Fast. iii. et vI. Metam. xv. fab. 45. Manius] Ignobilis quilibet et ignotus, mendicus quispiam Aricimus, similis Manio illi, qui (ut ait Festus) Dianæ agrum et lucum consecravit, Tritum Romæ Proverbium erat, Multi Manii Ariciæ ; quia deinde plures ab illo oriundi illic virtute claruerunt. Quod autem pauperes et memdici adessent in ea regione frequentes, patet ex Juvenale, Sat. Iv. vs. 117. * Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes.' Et Martial. Epig. xii. 32. * Irus tuorum temporum sequebaris; Migrare clivum crederes Aricinum.' 57 Progenies terræ] Respondet Persio hæres ille, de quo paulo supra: scilicet hæredem institues Terræ filium, Gigantum fraterculum, ut ait Juvenalis Sat. iv. vs. 98. hominem ignobilem, spurium, cujus ignorantur parentes et prosapia ? &c. Quære ex me quis, &c.] Quidni? inquit Persius. Tam Manius erit mihi hæres et propinquus, quam quispiam remota cognatione affinis, de quo perinde dubitare fas mihi sit, ac de Manio; qui, ut ceteri, mecum ab una origine procreatus, ut dixi, nempe a Terra communi omnium parente, saltem ea ratione conjunctus est. Quis mihi quartus sit pater] Quis abavus meus. 58 Haud promte, dicam tamen] Non facile quidem et, promtum indicare abavum meum; id tamen fortasse

præstare potero. Adde etiam unum,&c.] Quod si ulterius repetas, ac vel unum superius, et retro cognationis gradum scruteris; et poscas quis atavus mihi fuerit ; jam hærebo: erit enim is mihi tam ignotus, quam iste, quem Terræ progeniem appellasti. 59 Terræ est jam filius] Ex Empedoclis sententia et aliorum quorumdam veterum Philosophorum, qui natos e Terra primos homines censuere, cum alii ex aqua factos, sicut et alia universa, opimarentur. Huc etiam facit quod hominem ab humo veteres dixere. Porro quod per Terræ filium homo nihili significetur, et obscurus, patet ex Tullio ad Atticum ita scribente: * Huic Terræ filio committere epistolam tantis de rebus non audeo.” Tertul. im Apologet. * Dictus Saturnus Terræ Coelique filius, quia ignoti, vel ex inopinato apparentes de coelo supervenire dicuntur; sicut Terræ filios vulgus vocat, quorum genus incertum est: gigantesque hac ratione Terræ filii appellantur.' Vide Coel. Rhodig. xx. 28. 60 Major avunculus eacit] Mamius ipse videri possit cognatus, et in stemmate major avunculus scribi ; siquidem alius nemo prodit et præsto est, qui gradum hunc et locum inter majores meos, et in ordine stirpis et cognationis meæ, jure potiori sibi queat vindicare. Mqjor avunculus est avi vel aviæ frater: aut etiam avi aviæque avunculus, ut placet Festo.

Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
Sum tibi Mercurius: venio Deus huc ego, ut ille

Pingitur. * Deest aliquid summæ.'

es, quare petis a me facem in cursu ? Sum tibi velut Mercurius.

accedo isthuc, sicut ille depingitur. Atenim summae nonnihil detractum est.

An renuis ? vi'n' tu gaudere relictis?
Minui mihi: sed tibi totum est,

Ego tibi Deus

[ocr errors]

Tibi vero quod

NOTAE

61 Qui prior es] Tu vero, o legitime hæres, cum senior me sis et natu major, cur a me hæreditatem speras, qui sum junior et in cursu vitæ posterior? Vel, tu qui Manio potior mihi es, et vere cognatus, cur dum vivo, hæreditati meæ inhias ante legitimum tempus, scilicet ante absolutum vitæ stadium ? Certe cursor non petit lampadem ab alio ante decursum spatium : numquam vero in ipso cursu, nec prior a posteriore, sed contra.

Cur me in decursu lampada poscas] Allegorica locutio desumta a λσμπraδηδpopufa. Nempe, ut ait Suidas, Lampadis tria festa sunt apud Athenienses, Panathenæa, Vulcamalia, Promethea. De Promethei Sacris hic mentio est, in quibus juvenes accensas tædas gestantes decurrebant, certabantque, quis ad scopum primus perveniret non extincta face. • Primus* defatigatus proximo, is postea defessus alteri, et deinceps alius alii tradebat ardentem facem, donec metam pertingerent. Ea quidem ara Promethei in Academia fuit, a qua ad urbem cursus erat cum accensis ejusmodi facibus. Vide Alex. ab Alex. v. 8. Hujus consuetudinis me-minerunt Varro 111. 16. de Re Rustica, ubi ait, * Nunc cursu lampada tibi trado;' id est, tibi dicendi vices trado. Cicero ad Herenn. iv. * Non enim, quemadmodum in palæstra, qui tædas ardentes accipit, celerior est in cursu continuo, quam ille qui tra

dit ; ita melior Imperator novus qui accipit exercitum, quam ille qui decedit: propterea -quod defatigatus cursor dat integro facem ; at hic peritus Imperator imperito exercitum.' Et ante illos Lucretius lib. II. vs. 77. * Inque brevi spatio mutantur sæcla animantum, Et quasi cursores vitai lampada tradunt.' 62 Sum tibi Mercurius] Ne me ut propinquum, te ut hæredem certum, meam hæreditatem quasi tuam tibique jure debitam jam numc intuere ; sed potius finge tibi me esse velut Mercurium, qui tibi épua?ov, insperatum et fortuitum thesaurum et lucrum ammuntio, indico, ostendo captamdum. Venio Deus huc ego] Inopinati et indebiti lucri Deus, ut diximus, Sat. 11. vs. 11. ad verba hæc : Deaetro Hercule. Ut ille pingitur] Mercurius pingebatur manu tenens crumenam pecunia gravidam et turgentem. Suidas, Macrobius. 63 An renuis] An non vis bona mea velut gratis data accipere et adventitia ? Horat. Sat. II. 3. * Excors, Rejecta præda, quam præsens Mercurius fert? Vi'n' tu gaudere relictis] Visne potiri hæreditate mea, post mortem meam, quantula fuerit illa ? 64 Deest aliquid summae] Fortasse dices, partem ejus aliquam a me absumtam fuisse. * At ego tibi respon'deo, minui mihi; et, quicquid detrax

Quicquid id est. Ubi sit, fuge quærere, quod mihi quondam

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

cumque illud est, integrum est. Cave sciscitari ubinam sit id quod olim Tadius

testamento reliquerat mihi : neve mihi repete igit; pagi; lucrum : inde tuas impensas desume: ecquid residuum est?

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

ero tandem, id mihi non tibi detractum: et si quid perit, perit mihi cujus totum est ; ex regula Juris. Sed tibi totum est, quicquid id est] Quandoquidem ex Legibus et Jure, tuum nihil est aut esse potest quamdiu vivo, quodcumque ego moriens reliquero, hoc tibi totum erit atque integrum. 65 Ubi sit fuge quaerere, &;c.] Porro ne reposcas a me rationem bonorum quæ olim habui, quæque aliquis mihi testamento legarit : nam male tibi verteret. 66 Tadius] E majoribus quispiam, vel quilibet alius testator. Metonymia. Quidam codices habent, Staius; alii, Stadius. Nec dicta repone paterna] Neque mihi ingere et objice monita liberis solita dari a patribus avaris ; de quibus Horatius Epist. 1. 1. * Quærenda pecunia primum est ; Virtus post nummos: hæc Janus summus ab imo Perdocet ; hæc recinunt juvenes dictata, senesque Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto.' Et Juvenalis fuse, Sat. xiv. * Juvenes hortatur. —Cogit minimas ediscere sordes,' &c. Paterna] Bene monet Casaubonus de suo patre non loqui Persium, qui puer sexennis amiserat patrem Flaccum ; cujus , et famæ nec detrahere debeat nec velit bonus filius.

67 Fœneris accedat merces] Ant paternum est monitum : exerce fœnus; ne otiosam et infructuosam sine pecuniam tuam; quaestum fac, datis ad usuram nummis ; atque pro mutuo mercedem cape : aut verba sunt hæredis cnm Persio rationem ineuntis, ut mox explicabimus. Hinc exime sumtus] Fortasse et hoc monitum est patermum : ne quid detrahe, sorti capitali bonorum, sed potius e foenore et usuris habe et desume necessarios alendæ familiæ sumtus. Vel hæredis verba sunt, et sensus erit: computemus quæ et quanta sive e patrimonio, seu e legatis Tadii mactus es, o Persi ; his addantur et accedant usmræ : jam inde legitimas impensas tuas eximamus. Demum videamus quid sit residui ex his omnibus, quidque mihi sit obventurum. 68 Quid reliquum est] Quid jam superest e tot facultatibus, quas possedisti ? Reliquum] Cum indignatione respondet Persius: itane vero mecum inis rationem, quasi cum dispensatore herus ? Scilicet possessa computas, sumtus excutis, reliquum quid, et ubi sit, postulas ? Age, hæres, deinceps curam hanc eximam tibi. Nunc nunc impensius unge, §c.] O famule, lautiorem indies mensam instrue ; consumantur bona mea uni

Unge, puer, caules.

Mihi festa luce coquatur Urtica, et fissa fumosum sinciput aure ?

[ocr errors]

Ut tuus iste nepos olim, satur anseris extis,
Cum morosa vago singultiet inguine vena,
Patriciæ immeiat vulvæ ? mihi trama figuræ

famule, jam jam perfunde brassicas, perfunde copiosius.

Scilicet, die festo mihi

coquatur urtica, et pars anterior capitis porcini fumo perfusa, auricula perforata, wt nepos ille tuus aliquando visceribus anserinis satietur? * * Mihine residua erit

[ocr errors]

versa, nt indignis hæredibus nihil reliquum sit. 69 Unge, puer, caules] Horat. Sat. 11. 3. * Ungere si caules oleo meliore caputque Coeperis.' Porro caules posuit pro quolibet edulio, post Horatium. Mihi festa luce coquatur, &;c.] Nom ita sum fatuus ut gemium defraudare velim ad locupletandos hæredes, et damno meo lautitias illis suppeditare, parcus ob hæredis curam, ut ait Hor. Epist. 1. 5. Et Juvenal. Sat. xiv. 136. * Cum sit manifesta phrenesis, Ut locuples moriaris, egenti vivere fato.' Festa luce] In die festo, quo vel parcissimi et pauperrimi genio indulgent, et lautius victitant; ego oluscula comedam ? Absit. 70 Urtica] Herba vilis et nota, ab urendo vel ulcerando dicta ; habet enim folia mordacia, ut ait Plin. xvi. 24. Catull. Carm. xi.v. ad fundum suum: * Et me recuravi ocimoque et urtica.' Et fissa fumosum, &c.] Caput porcinum aure perforata suspensum in camino ad fumum. Dimidiata porcellorum capita lautiori mensæ apposita refert Athen. Ix. 8. * Fumosum, vel ut servetur diutius, aut etiam ut saporem contraliat acutiorem. Legunt quidam, spumosum ; sed male. Sinciput] Pars prior capitis, ubi eerebrum: ponitur hic pro vili et plebeio edulio, ut patet: quod tamen

lautæ fuisse gulæ affirmat Plinius, et probat Athenæus loco mox citato. 71 Ut tuus iste nepos, &c.] Ut ditatus quispiam e tuis posteris, o hæres, aliquamdo epuletur. Nepos] Sarcasmus ex ambigua significatione vocis, quæ et designat sæpe hominem voracem ac luxurioSum. Anseris extis] Romamis erat in deliciis anserimum jecur, quod quidem fartilibus, (ut ait Plin. x. 22.) id est, saginatis lacte, mulso, ficu, carica, in tantam amplitudinem crescit, ut anserem ipsum adæquet magnitudine. Unde Martial. x111. Epig. 58. * Aspice quam tumeat magno jecur amsere majus. Miratus dices, hoc, rogo, crevit ubi ?' Horat. Sat. 11. 8. * Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi.' Juvenal. Sat. v. vs. 113. * Amseris ante ipsum magni jecur.' Meminit et fuse Athenæus ix. 8. 73 Mihi trama figuræ sit reliqua] An denique me macerem, ut pinguescat hæres ? Absit. Trama] Incertum est intelligatme subtegmen, quod tenuius est, et opponat ventri popæ, quod vult Turneb. xxx. 7. an • stamem pamni, quod filo constat crassiore et magis retorto, ut diserte ait Casaubonus: Trama etiam ponitur pro veste detrita cujus villi amissi sunt: metaphorice est homo valde macer, cui solum ossa restant, et per cujus costas aër quasi tramsmeat ; ex Varrone Iv. de Ling. Lat. Vel cujus ossa, venæ, nervi sic apparent, ut in detrito pannotrama. Unde eleganter Prudentius contra Manich. nervorum texturam appellat. 74 Ast illi tremat] Hæredi autem distentus venter et obesus subsiliat. Omento] Proprie est panniculus imtestima ambiens et contegens, ut dixi Sat. 11. hic ponitur pro adipe, et pingui. Popa] Venter gulosus, lurco, popimo, vel fartus popis seu popanis, id est, delicatioribus escis. Nam popa est placenta. Est etiam aliquando victimarius, id est, Sacerdotis minister ad mactandas victimas. 75 Vende animam lucro] Concludit Persius: ergo post hæc omnia quæ dixi adversus avaritiæ sordes, si tamem lubet, huic lita, et vitæ etiam periculo divitias congere, per fas etiam et nefas. Mercure] Longinquas mercaturæ causa per mare per terras peregrinationes institue, ut dictum Sat. v. vs. 135. et sequentibus. Ibid. vs. 137. * Verte aliquid, jura,' &c. Excute solers omne latus mundi] Peragra totum orbem, omnes orbis angulos scrutare, ut merces novas et aliis irrepertas compares et huc advehas ; et , sic ditescas brevi. Solers, quasi solus in arte præstans et callidus. - 76 Ne sit præstantior alter, &c.] Nec

Sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter ?
Vende animam lucro: mercare, atque excute solers. 75

Omne latus mundi, ne sit præstantior alter

Cappadocas rigida pingues plausisse catasta.

tramae figura, illi vero obesus venter palpitet præ pinguedine? Venumda vitam pro quaestu, mercaturam exerce, et diligens perlustra omnnes orbis partes, ne sit alius peritior applausisse corpulentos Cappadocas in duro pegmate. Gemina peculium.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

sit quispiam te peritior exercendi mangonii, id est, coëmendi mancipia, et bene curata saginataque carius vendendi. 77 Cappadocas pingues] Vetus Scholiastes explicat de gladiatoribus: sed cum ipso textu reclamant et refragantur viri doctissimi, et venalitios e Cappadocia servos intelligunt, robustos quidem et grandes. Cic. post reditum in Senatu: * Cappadocemmodo abreptum de grege venalium diceres.* Horat. Epist. 1. 6. * Mancipiis locuples eget æris Cappadocum Rex.' Porro Cappadocia est Asiæ minoris regio, cujus populi id peculiare habuerunt, quod servitutem libertati prætulerint. Nam a Romamis libertatem deprecati, illis permittentibus, Ariobarzanem Regem elegerunt. Vide Alex. ab Alex. ii. 27. Plausisse] Leguut alii clausisse : alii pavisse, id est, bene curasse et emutrivisse, ut facilius emtores inveniant pingues et corpulenti. Attamen amant doctiores, et retinent, plausisse, ambigua quidem sed erudita significatione et ingenio Satirici nostri satis congrua. Itaque plausisse, vel est palpasse manu servorum vemalium membra, ad ostentandam emturientibus bonam corporis habitudinem ac nitorem : vel, servos laudando et applaudendo incitasse ad saltandum ex consuctudine ; immo et patrio more

« PredošláPokračovať »