Obrázky na stránke
PDF
ePub

'Progenies terræ!' Quære ex me, quis mihi quartus
Sit pater: haud promte, dicam tamen. Adde etiam unum,
Unum etiam: terræ est jam filius; et mihi ritu
Manius hic generis prope major avunculus exit.

60

terroga me, quisnam mihi fuit quartus parens. Non facile dicam, at nihilominus proferam. Adjice vel unicum, immo unicum; jam est Terræ progenies: et Mannius ille prodit fere mihi major avunculus ordine stirpis. Tu vero qui anterior

NOTE

discerptus fuisset, ut notum est cuilibet, ex Æn. VII. Ovid. Fast. III. et VI. Metam. xv. fab. 45.

Manius] Ignobilis quilibet et ignotus, mendicus quispiam Aricinus, similis Manio illi, qui (ut ait Festus) Dianæ agrum et lucum consecravit, Tritum Romæ Proverbium erat, Multi Manii Aricia; quia deinde plures ab illo oriundi illic virtute claruerunt. Quod autem pauperes et mendici adessent in ea regione frequentes, patet ex Juvenale, Sat. Iv. vs. 117. 'Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes.' Et Martial. Epig. XII. 32. 'Irus tuorum temporum sequebaris; Migrare clivum crederes Aricinum.'

57 Progenies terra] Respondet Persio hæres ille, de quo paulo supra: scilicet hæredem institues Terræ filium, Gigantum fraterculum, ut ait Juvenalis Sat. IV. vs. 98. hominem ignobilem, spurium, cujus ignorantur parentes et prosapia? &c.

Quare ex me quis, &c.] Quidni? inquit Persius. Tam Manius erit mihi hæres et propinquus, quam quispiam remota cognatione affinis, de quo perinde dubitare fas mihi sit, ac de Manio; qui, ut ceteri, mecum ab una origine procreatus, ut dixi, nempe a Terra communi omnium parente, saltem ea ratione conjunctus est.

præstare potero.

Adde etiam unum, &c.] Quod si ulte rius repetas, ac vel unum superius, et retro cognationis gradum scruteris ; et poscas quis atavus mihi fuerit; jam hærebo: erit enim is mihi tam ignotus, quam iste, quem Terræ progeniem appellasti.

59 Terræ est jam filius] Ex Empedoclis sententia et aliorum quorundam veterum Philosophorum, qui natos e Terra primos homines censuere, cum alii ex aqua factos, sicut et alia universa, opinarentur. Huc etiam facit quod hominem ab humo veteres dixere. Porro quod per Terræ filium homo nihili significetur, et obscurus, patet ex Tullio ad Atticum ita scribente: 'Huic Terræ filio committere epistolam tantis de rebus non audeo.' Tertul. in Apologet. 'Dictus Saturnus Terræ Cœlique filius, quia ignoti, vel ex inopinato apparentes de cœlo supervenire dicuntur; sicut Terræ filios vulgus vocat, quorum genus incertum est: gigantesque hac ratione Terræ filii appellantur.' Vide Cœl. Rhodig. xx. 28. 60 Major avunculus exit] Manius ipse videri possit cognatus, et in stemmate major avunculus scribi; siquidem alius nemo prodit et præsto est, qui gradum hunc et locum inter

Quis mihi quartus sit pater] Quis majores meos, et in ordine stirpis et abavus meus.

58 Haud promte, dicam tamen] Non facile quidem et, promtum indicare abavum meum; id tamen fortasse

cognationis meæ, jure potiori sibi queat vindicare. Major avunculus est avi vel aviæ frater: aut etiam avi aviæque avunculus, ut placet Festo.

Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
Sum tibi Mercurius: venio Deus huc ego, ut ille
Pingitur. An renuis? vi'n' tu gaudere relictis?

'Deest aliquid summæ.' Minui mihi: sed tibi totum est,

es, quare petis a me facem in cursu? Sum tibi velut Mercurius. Ego tibi Deus accedo isthuc, sicut ille depingitur. An recusas? Visne tu frui iis quæ relinquo? Atenim summæ nonnihil detractum est. Nempe detraxi mihi. Tibi vero quod

NOTÆ

61 Qui prior es] Tu vero, o legitime hæres, cum senior me sis et natu major, cur a me hæreditatem speras, qui sum junior et in cursu vitæ posterior? Vel, tu qui Manio potior mihi es, et vere cognatus, cur dum vivo, hæreditati meæ inhias ante legitimum tempus, scilicet ante absolutum vitæ stadium? Certe cursor non petit lampadem ab alio ante decursum spatium: nunquam vero in ipso cursu, nec prior a posteriore, sed

contra.

Cur me in decursu lampada poscas] Allegorica locutio desumta a λaunaSnopouía. Nempe, ut ait Suidas, Lampadis tria festa sunt apud Athenienses, Panathenæa, Vulcanalia, Promethea. De Promethei Sacris hic mentio est, in quibus juvenes accensas tædas gestantes decurrebant, certabantque, quis ad scopum primus perveniret non extincta face. Primus defatigatus proximo, is postea defessus alteri, et deinceps alius alii tradebat ardentem facem, donec metam pertingerent. Ea quidem ara Promethei in Academia fuit, a qua ad urbem cursus erat cum accensis ejusmodi facibus. Vide Alex. ab Alex. v. 8. Hujus consuetudinis meminerunt Varro 111. 16. de Re Rustica, ubi ait, Nunc cursu lampada tibi trado;' id est, tibi dicendi vices trado. Cicero ad Herenn. IV. ' Non enim, quemadmodum in palæstra, qui tædas ardentes accipit, celerior est in cursu continuo, quam ille qui tra

[ocr errors]

dit; ita melior Imperator novus qui accipit exercitum, quam ille qui decedit: propterea quod defatigatus cursor dat integro facem; at hic peritus Imperator imperito exercitum.' Et ante illos Lucretius lib. II. vs. 77. Inque brevi spatio mutantur sæcla animantum, Et quasi cursores vitai lampada tradunt.'

62 Sum tibi Mercurius] Ne me ut propinquum, te ut hæredem certum, meam hæreditatem quasi tuam tibique jure debitam jam nunc intuere ; sed potius finge tibi me esse velut Mercurium, qui tibi épμaîov, insperatum et fortuitum thesaurum et lucrum annuntio, indico, ostendo captandum.

Venio Deus huc ego] Inopinati et indebiti lucri Deus, ut diximus, Sat. II. vs. 11. ad verba hæc: Dextro Hercule.

Ut ille pingitur] Mercurius pingebatur manu tenens crumenam pecunia gravidam et turgentem. Suidas, Macrobius.

[ocr errors][merged small]

Quicquid id est. Ubi sit, fuge quærere, quod mihi quondam Legarat Tadius: nec dicta repone paterna :

Foeneris accedat merces: hinc exime sumtus.

Quid reliquum est?'

unge,

66

Reliquum? nunc nunc impensius

cumque illud est, integrum est. Cave sciscitari ubinam sit id quod olim Tadius testamento reliquerat mihi: neve mihi repete monita patrum; addatur usuræ lucrum : inde tuas impensas desume: ecquid residuum est? Residuum quæris? O

66 Staius Ms. Gal.
NOTE

ero tandem, id mihi non tibi detractum: et si quid perit, perit mihi cujus totum est; ex regula Juris.

Sed tibi totum est, quicquid id est] Quandoquidem ex Legibus et Jure, tuum nihil est aut esse potest quamdiu vivo, quodcumque ego moriens reliquero, hoc tibi totum erit atque integrum.

65 Ubi sit fuge quærere, &c.] Porro ne reposcas a me rationem bonorum quæ olim habui, quæque aliquis mihi testamento legarit: nam male tibi verteret.

66 Tadius] E majoribus quispiam, vel quilibet alius testator. Metonymia. Quidam codices habent, Staius; alii, Stadius.

Nec dicta repone paterna] Neque mihi ingere et objice monita liberis solita dari a patribus avaris; de quibus Horatius Epist. 1. 1. Quærenda pecunia primum est; Virtus post nummos: hæc Janus summus ab imo Perdocet; hæc recinunt juvenes dictata, senesque Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto.' Et Juvenalis fuse, Sat. XIV. 'Juvenes hortatur. -Cogit minimas ediscere sordes,' &c. Paterna] Bene monet Casaubonus de suo patre non loqui Persium, qui puer sexennis amiserat patrem Flaccum; cujus et famæ nec detrahere debeat nec velit bonus filius.

67 Fæneris accedat merces] Ant paternum est monitum : exerce fœnus; ne otiosam et infructuosam sine pecuniam tuam; quæstum fac, datis ad usuram nummis; atque pro mutuo mercedem cape: aut verba sunt hæredis cum Persio rationem ineuntis, ut mox explicabimus.

Hinc exime sumtus] Fortasse et hoc monitum est paternum: ne quid detrahe sorti capitali bonorum, sed potius e fœnore et usuris habe et desume necessarios alendæ familiæ sumtus. Vel hæredis verba sunt, et sensus erit: computemus quæ et quanta sive e patrimonio, seu e legatis Tadii nactus es, o Persi; his addantur et accedant usnræ jam inde legitimas impensas tuas eximamus. Demum videamus quid sit residui ex his omnibus, quidque mihi sit obventurum.

68 Quid reliquum est] Quid jam superest e tot facultatibus, quas possedisti?

Reliquum] Cum indignatione respondet Persius: itane vero mecum inis rationem, quasi cum dispensatore herus? Scilicet possessa computas, sumtus excutis, reliquum quid, et ubi sit, postulas? Age, hæres, deinceps curam hanc eximam tibi.

Nunc nunc impensius unge, &c.] O famule, lautiorem indies mensam instrue; consumantur bona mea uni

Unge, puer, caules. Mihi festa luce coquatur
Urtica, et fissa fumosum sinciput aure?
Ut tuus iste nepos olim, satur anseris extis,
Cum morosa vago singultiet inguine vena,
Patricia immeiat vulvæ? mihi trama figuræ

70

famule, jam jam perfunde brassicas, perfunde copiosius. Scilicet, die festo mihi coquatur urtica, et pars anterior capitis porcini fumo perfusa, auricula perforata, ut nepos ille tuus aliquando visceribus anserinis satietur? ** Mihine residua erit

NOTE

versa, ut indignis hæredibus nihil reliquum sit.

69 Unge, puer, caules] Horat. Sat. 11. 3. Ungere si caules oleo meliore caputque Cœperis.' Porro caules posuit pro quolibet edulio, post Horatium.

Mihi festa luce coquatur, &c.] Non ita sum fatuus ut genium defraudare velim ad locupletandos hæredes, et damno meo lautitias illis suppeditare, parcus ob hæredis curam, ut ait Hor. Epist. 1. 5. Et Juvenal. Sat. xiv. 136. 'Cum sit manifesta phrenesis, Ut locuples moriaris, egenti vivere fato.'

Festa luce] In die festo, quo vel parcissimi et pauperrimi genio indulgent, et lautius victitant; ego oluscula comedam? Absit.

70 Urtica] Herba vilis et nota, ab urendo vel ulcerando dicta; habet enim folia mordacia, ut ait Plin. xvI. 24. Catull. Carm. XLV. ad fundum suum: Et me recuravi ocimoque et urtica.'

Et fissa fumosum, &c.] Caput porcinum aure perforata suspensum in camino ad fumum. Dimidiata porcellorum capita lautiori mensæ apposita refert Athen. IX. 8. Fumosum, vel ut servetur diutius, aut etiam ut saporem contralat acutiorem. Legunt quidam, spumosum; sed male.

Sinciput] Pars prior capitis, ubi cerebrum: ponitur hic pro vili et plebeio edulio, ut patet; quod tamen

lautæ fuisse gulæ affirmat Plinius, et probat Athenæus loco mox citato.

71 Ut tuus iste nepos, &c.] Ut ditatus quispiam e tuis posteris, o hæres, aliquando epuletur.

Nepos] Sarcasmus ex ambigua significatione vocis, quæ et designat sæpe hominem voracem ac luxurio

sum.

Anseris extis] Romanis erat in deliciis anserinum jecur, quod quidem fartilibus, (ut ait Plin. x. 22.) id est, saginatis lacte, mulso, ficu, carica, in tantam amplitudinem crescit, ut anserem ipsum adæquet magnitudine. Unde Martial. XIII. Epig. 58. ' Aspice quam tumeat magno jecur ansere majus. Miratus dices, hoc, rogo, crevit ubi?' Horat. Sat. II. 8. ' Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi.' Juvenal. Sat. v. vs. 113. seris ante ipsum magni jecur.' Meminit et fuse Athenæus IX. 8.

An

73 Mihi trama figuræ sit reliqua] An denique me macerem, ut pinguescat hæres? Absit.

Trama] Incertum est intelligatne subtegmen, quod tenuius est, et op ponat ventri popæ, quod vult Turneb. XXX. 7. an stamen panni, quod filo constat crassiore et magis retorto, ut diserte ait Casaubonus: Trama etiam ponitur pro veste detrita cujus villi amissi sunt: metaphorice est homo valde macer, cui solum ossa restant, et per cujus costas aër quasi trans

Sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?

Vende animam lucro: mercare, atque excute solers 75 Omne latus mundi, ne sit præstantior alter

Cappadocas rigida pingues plausisse catasta.

trama figura, illi vero obesus venter palpitet præ pinguedine? Venumda vitam pro quæstu, mercaturam exerce, et diligens perlustra omnes orbis partes, ne sit alius peritior applausisse corpulentos Cappadocas in duro pegmate. Gemina peculium.

76 nec sit Ms. Gal.

NOTE

meat; ex Varrone iv. de Ling. Lat. Vel cujus ossa, venæ, nervi sic apparent, ut in detrito panno trama. Unde eleganter Prudentius contra Manich. nervorum texturam appellat.

74 Ast illi tremat] Hæredi autem distentus venter et obesus subsiliat.

Omento] Proprie est panniculus intestina ambiens et contegens, ut dixi Sat. 11. hic ponitur pro adipe, et pingui.

Popa] Venter gulosus, lurco, popino, vel fartus popis seu popanis, id est, delicatioribus escis. Nam popa est placenta. Est etiam aliquando victimarius, id est, Sacerdotis minister ad mactandas victimas.

75 Vende animam lucro] Concludit Persius: ergo post hæc omnia quæ dixi adversus avaritiæ sordes, si tamen lubet, huic lita, et vitæ etiam periculo divitias congere, per fas

etiam et nefas.

Mercure] Longinquas mercaturæ causa per mare per terras peregrinationes institue, ut dictum Sat. v. vs. 135. et sequentibus. Ibid. vs. 137. 'Verte aliquid, jura,' &c.

Excute solers omne latus mundi] Peragra totum orbem, omnes orbis angulos scrutare, ut merces novas et aliis irrepertas compares et huc advehas; et sic ditescas brevi. Solers, quasi solus in arte præstans et callidus.

76 Ne sit præstantior alter, &c.] Nec

sit quispiam te peritior exercendi mangonii, id est, coëmendi mancipia, et bene curata saginataque carius vendendi.

77 Cappadocas pingues] Vetus Scholiastes explicat de gladiatoribus: sed cum ipso textu reclamant et refragantur viri doctissimi, et venalitios e Cappadocia servos intelligunt, robustos quidem et grandes. Cic. post reditum in Senatu: 'Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.' Horat. Epist. 1. 6. Mancipiis locuples eget æris Cappadocum Rex.' Porro Cappadocia est Asiæ minoris regio, cujus populi id peculiare habuerunt, quod servitutem libertati prætulerint. Nam a Romanis libertatem deprecati, illis permittentibus, Ariobarzanem Regem elegerunt. Vide Alex. ab Alex. 11. 27.

Plausisse] Leguut alii clausisse: alii pavisse, id est, bene curasse et enutrivisse, ut facilius emtores inveniant pingues et corpulenti. Attamen amant doctiores, et retinent, plausisse, ambigua quidem sed erudita significatione et ingenio Satirici nostri satis congrua. Itaque plausisse, vel est palpasse manu servorum venalium membra, ad ostentandam emturientibus bonam corporis habitudinem ac nitorem vel, servos laudando et ap plaudendo incitasse ad saltandum ex consuctudine; immo et patrio more

« PredošláPokračovať »